Table of Contents
Reportatio A Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 30, de Notitia
Utrum demonstrabile est 'Deum esse unicum'
Consequenter postquam superius visum fuit utrum deum esse sit demonstrabile statum beatorum excludendo
Quod Deum esse unum in specie
probatur quia si sic possibile esset plures deus esse vel differenter specie vel numero solum non primum quia omnia quae differunt specie habent ordinem inter se sic quod unum perfectius est reliquo tunc sint a et b illi dii arguitur sic a excedit b in perfectine ergo b non est deus consequentia tenet quia deus est quo nichil maius excogitari prout quod autem habeat ordinem inter se patet de se
Quod Deum esse unum in numero
Deinde probatur quod non possint differre numero quoniam si sic et sint eiusdem speciei qua ratione in una specie possunt duo esse individua ita et infinita et sic etiam in divinis nulla erit differentia inter esse et posse et sic dato quod in speciei illa sint particularia individua scilicet plures dii ita consequenter et plures quia si admittentur particularia individua ita ex ratione sua non impediet quin possint esse infinita et ita per singulas species discurrendo et sic sic concedatur pluralitas ita et infinitas
Item pluralitas individuarum in aliqua specie est propter imperfectionem ergo nullo modo illa species est ponenda p?is individuarum quia deus universaliter est perfectus et antecedens patet ex philosophia et ratione quia pluralitas irr?di?arum non est nisi propter correspondentem ipsorum quia species non potest conservari in uno propter suam correspondentem Ideo oppinio aristotelis fuit quod in non corrumptibus est unicum individuum et sic cum ab aristotele ponatur simpliciter perfectio ibi non potest esse pluralitas aliter argueretur eius perfectio
Item si perfectio duorum individuorum concurreret unitive resultans esset perfectius quam si unum tantum concurreret
Alia propositio nedum sic est quod impossibile sit esse plures deos sed hoc est etiam evidenter demonstrabile non quidam a priori sed a posteriori unde philosophi processu ratiocinativo unicum deum concluserunt unde 12 metaphysicae aristotelis ait quod est unus aeternus perfectus et ultimus et ulterius infert quod pluralitas principum mala unus ergo princeps
Duo argumenta contra istam rationem
Responsio ad primum argumentum
Ad obiecta respondendum Ad primum quando dicitur quod debet intelligi de agentibus naturalibus / deus autem nec est agens naturale nec habet contrarium quia malum non est aliquid positivum vel actus ille qui est malum est bonus Et tamen denominative extrinseca aliquis actus dicitur malus
sicut nunc multi quae fuit oppinio aristotelis Reponitur haec in die?m quia ex dictis ipsorum non videtur hoc bene posse concludere unde aristoteles 12o metaphysicae ponit quod omne praedicatum dicens perfectionem sumitur competit deo et sic illo sumpto concluditur quod est omnipotens liber et quod libere potest agere ad extra
ymmo videtur quod nobiscum concurrat ad nostrorum actuum productionem / et videtur quod debeat poni libere agere ad extra
Etiam dicit philosophus 4o physicorum medium posset in infinitum rarefieri et sic ultra naturalem ordinem potest agere et hoc videtur esse libere Tamen si vellemus utrumque salvare diceremus quod deus ageret libere ad extra quantum ad aliquas operationes et naturaliter ad extra et exemplificatur de anima nostra qualiter aliquas operationes naturales et aliquas liberas sic de deo quod mere ageret respectu aliquarum et quo ad aliqualiter naturaliter secundum aristotelem et istud reputatur satis transibile
Responsio ad secundum argumentum
Ad aliam deus non potest concludi infinitus ex productione creaturarum / negatur / et quando arguitur quod creatura est finita et sic non potest concludi potentia infinita
negatur haec quia licet sit finita tamen ad sui productionem requirit immensitatem summam seu potentiam Et propter istam radicem quam sensierunt aliqui negaverunt aliqui quod aliquid posset creari de nihilo quia de esse ad non esse videtur infinita distantia esse et ideo non potest fieri nisi a potentia infinita Ideo negaverunt illud cognoscentes quod ad productionem cuiuscumque rei requiritur potentia summe immensa
Item nisi requiritur potentiae immensae activitas non videretur quin deus posset suam causalitatem alicui creaturae causare sic quod creatura posset deesse ad non esse producere ut si produceret a non sic immensae potentiae seu difficultatis et sit illa difficultas ut x si dupla potentia ad hoc debetur producet effectum et sic aliqua esset producta creatura quae immediate a deo non produceretur Ideo potest concludi ex productione creaturarum immensitas potentiae
Item licet quaelibet creatura esset finita quo ad productionem tamen propter habitudinem creaturarum inter se quae est infinita potest concludi immensitas artificis et ergo quantum ad simplicem pn?nem obiecto ut finita sed considerata secundum omnes habitudines ad alias repraesentat infinita et idcirco secundum hoc requirit artificem inmensum
De subordinatione essentiali causarum inter se
Ex quo patet quod in quolibet genere causarum finalis et efficientis deus est simpliciter prima causa nihilominus circa istam materiam et pro clariori rationis intellectu scoti omnes doctores quasi sunt discordes et unde causae vocantur essentialiter subordinatae quando 2a non potest agere nisi prima concurrente et in virtute primae et isto modo describendo inferretur quod nulla causa 2a potest alteri causae 2ae subordinari patet quia quibuscumque causis 2is datis una potest agere alia non agente sed remanente et alia corrupta potest producere quicquid prius poterat cum corrupta Et sic non esset ordo essentialis ymmo quaelibet requirit causam primam
Obiectio ad definitionem causae essentialiter ordinatae
Et si arguatur contra nam capiatur causa prima et 2a adinvicem ad productionem effectus tunc iste effectus producitur ab istis influxive tunc ponatur quod praecise habeat concursum conservatim et retrahat suum concursum proprium activum tunc aliquid producitur et non a deo et ergo stante influentia illa quaeritur utrum ponet effectum vel non et videtur quod producet
Responsio
Potest dici quod cuiuslibet effectus productio requirit immensum concursum / Et tunc ad casum dicitur quod dato quod deus subtraheret concursum activum tunc ille influxus non sufficeret ad hoc producendum
2o diceretur quod potest dici hoc esse impossibile scilicet quod causa 2a influat effective ad effectus productionem nisi prima concurrat et sic non stat quod sit effectus influxivus 2ae nisi sit effectus influxivus primae Tamen capitur magis communiter et proportionaliter ad primum unde causae dicuntur subordinatae quia 2a non potest agere sine prima secundum communem modum Et sic cor celestia subordinantur intelligentiis et intelligentiae deo
sed utrum actus libere subordientur intelligentiis Respondendum est quod non ymmo quantum ad hoc immediate subordiantur deo Et quantum ad alias concedendum quod subordiantur causis 2is ut quantum ad generationem hominis sol et prius quam ab homine ymmo secundum albertum magnum non est possibile hic inferius aliquid produci nisi causis omnibus superioribus concurrentibus Et sic non staret hominem generare alium nisi sole concurrente Unde aristoteles primo metheologiarum necesse est istum mundum continguum esse lationibus superioribus ut in eius tota virtus gubernetur scilicet hic inferius et ergo subordinantur ista inferiora caelo
De causis finalibus
Nihilominus doctores ponunt ibi multa nam sicut dictum erit de causa efficiente ita et de finali scilicet quod quilibet finis subordinatur ultimo fini nec stat concurrere aliquam causam 2am finaliter ad aliquid nisi deo principalius et finaliter concurrente Et sic proportionaliter loquitur et ergo sic deus est primus finis et prima causa efficiens Unde et media ad finem ultimum sunt continua et habitudo creaturae ad deum necessaria
Utrum ratione Scoti est demonstrativa
/ Et sic quantum est de ratione scoti quae tangit de ordine essentiali causarum in qua dicitur est aliquid effective et non a se nec a nullo ergo efficitur ab alio modo non est processus in infinitum in essentialiter subordinatis et sic evidenter producitur quod sit aliqua causa sumitur prima / quare sequitur quod evidenter probatur quod deus est quod si dicatur processus esse in infinitum in causis tamen significatur tota multitudo causatorum haec tota multitudo est causata et non ab aliquo sui ergo ab aliquo quod erit extra talem multitudinem et illud est in causatum ergo datur aliquid a quo procedit
quia non est evidens quin sit processus in infinitum in causis essentialiter subordinatis quia talis processus est in accidentaliter subordinatis supposita aeternitate mundi quod unus homo ab alio producitur et sic non dabitur et sic non dabitur primus homo athomatibus
Etiam a licet aliquid de novo sit tamen non est absolute evidens quoniam aliqui philosophi posuerunt rerum aeternitatem sicut aliqui non posuerunt materiam et formam Sicut et illi qui dixerunt ex athomalibus corporibus fieri omnia
2o dicunt quod non est evidens quin aliquid fiat a se Pro quo videndum ponendo aliqua producantur in aliquo instans tunc in eodem instans potest concurrere aliud fieri simile producendum ut quod angelus producatur et intelligentia vel quod angelus in isto instans producat b et in illo eodem producatur tunc vocetur angelus a tunc sic a producit b ergo potest producere a quia quanto causa potest producere aliquem effectum potest producere quemlibet alium eiusdem speciei
Item ponatur quod pro illo instans pro quo producatur a velit se esse et quod deus velit illam volitionem esse causam sufficientem ut sic tunc a producitur
Item dicunt quidam quod non est evidens quod aliquam creatura producatur ab aliquo quia diceretur quia diceretur quod creatura quae produceretur inciperet esse a casu secundum illos qui negant intentionem agentium et sic illa quae assumit in primo argumento sunt inevidentia
Consequenter de processu in infinito non est evidens quin sit processus quia tunc cum significatur multitudo etc dictis quidam quod non potest significari etiam dato quod significatur distinguendum esset haec tota multitudo est causata si li tota capiatur sincathegorimatice illa concederetur si cathegorimatice negaretur Et sic ista deductio assumit inevidentiam Et sic nichil concludit
Responsio: Natura demonstrationis
Notandum est hic quod secundum quod alias tangebatur aliquid esse demonstrativum debet attendi penes intellectum bene dispositum 2o notandum est quod media debent accepi ut sunt ista quod evidentia est maior in uno genere sciendi quam in aliis et hoc tangit philosophus primo ethicorum si non faciat demonstrationes mathematicas in mobili quia quare talem demonstrationem mathematicam in morali est defficere
Nunc autem ad propositum quia deus est res mora?ma et abstractiva de ipso non potest haberi notitia ita evidens sicut de rebus naturalibus de quibus habentur demonstrationes in mathematicis et ergo sic est deffectus vel quia ignorat modum capiendi vel quia defficiunt in intellectu
et quantum est de evidentia suffiente in materia substantia ratio scoti causat evidentiam nec sequitur respondens potest se deffendere a contradictione ergo bene respondet
De latitudine autem pro terminationum fuerunt aliqui qui negaverunt primum principium in 4o metaphysicae Ideo talibus est dicendum quod videat modum demonstrandi in tali scientia vel disponat suum intellectum
Et cum dicitur non est evidens aliquid esse de novo ymmo intellectui bene disposito bene deffecerunt et eos reprobat aristoteles Ita et de illis qui primum principium negat Sed utrum aliquid possit se producere de potentia absoluta est impertinens quia hoc non sequitur aliquid producitur et non ab alio Sed utrum absolute deus possit facere per communicationem ydiomatum ut quod christus genuisset seipsum ut quod genuisset modo naturali / deinde quod in instans infusionis animae assumpsisset huiusmodi naturam quo dato esset ille puer qui generaretur et tamen genuisset se ipso dato esset patet et filius Sed quia istud est extra propositum quia quaeritur utrum res possit facere ut sit quia licet christus potuisset se genuisse non tamen ut fuisset Et ideo augustinus dicit quod "nulla res potest se generare ut sic" ita diceretur de qualibet alia quia tunc haberet prioritatem naturalem respectu sui
unde secundum ymaginationem scoti ymaginatur quod in eodem instanti causa sit naturaliter posita prior sit effectu et ergo tenendum est quod impossibile est quod creatura producat se ut sic
Tunc ponitur quod angelus producatur et quod in eodem instanti producat sibi filiatio et tunc cum dicitur quod velit se in illo instanti producere conceditur et ultra ponatur quod ista volitio sit causa ipsius haec est ponere contradictionem in terminis quia volitio talis posterior est ad angelum ideo casus est impossibilis / et cum ponebatur econverso dicitur quod casus est impossibilis quia ex habitudine quam habet primo a ab b prius non potest esse econverso quare etc
nam casus videtur ponere quod b sit prius a cum dicitur a producit b ergo quodlibet eiusdem speciei naturae quia non potest se producere sed quamlibet ante eiusdem speciei Et sic patet quod duo effectus omnino similes producatur in eodem instans et tamen a potest concurrere ad productionem unius et non alterius scilicet sui patet hoc ex praedictis
Ex quo patet quod concursus a ad b impedit concursum b ad a quia non est maior repugnantia absolute quod b concurrat ad a sed si a concurrat ad b impediet ante cursum scilicet de b ad a et sic quantum ad pro terminantis motiva sunt frivola
Quantum ad materiam de processu in infinitum in aliquibus est processus in infinitum ubi includitur nullus esse terminus in aliis et istud introducitur propter processum infinitum de hominibus si mundus fuisset ab aeterno Unde sciendum quod aliqua includendo potest esse taliter ordinata quod denotatur nullus esse terminus vel quod non daretur primus homo Ideo aliquibus esse potest ut si ponatur quod esset una intelligentia quae generaret alia et alia tunc quaelibet esset pater et sic nullam esset genita non gignens et ergo sic concederetur ista tantum pater est et ista esset in processu generationis et hominis quia si sic nonquam fuisset primus homo In aliquibus tamen est bene processus ubi bene datur esse ut si ymaginetur tota latitudo causatorum et causabilium ita quod materia prima esset et ultima intelligentia supremum ibi essent infinitae species mediae producibiles
unde inter extrema data potest dari infirmitas sive in multitudine sive magnitudine sicut esset de linea quia inciperet a puncto et terminaretur ad punctum et si illa circumferentia poneretur supra lineam rectam ipsa causaret ultimum angulum incidentiae terminalem et dato tali angulo processus erit in infinitum in causando maiorem non tamen infra illam multitudinem sed extra Ita de tota multitudine creaturarum quia stat quod terminetur ad extra Et ita aliquae sunt licet infinita sicut de quorum ratione non est quin habeat terminum intrinsecum vel extrinsecum eet sic in illis ubi non est de ratione talis multitudinis in illis bene datur terminus sicut in casu nostro sed propter hoc non tolletur quin daretur ultima intelligentia mere possibilis et non prima Et ideo instantiae quae solent fieri ad hoc sunt sophisticae quia sive ponatur processus in causis sive non ratio est evidentissima quod ad hoc tota multitudo clauditur termino extremo Et sic deffectus advertendi ad huiusmodi sophisticationem non possunt habere primum quia in latitudine creaturarum cuius de ratione non est quod habeat primum et de termino extrinseco non est dubium quin debetur Et ideo videtur michi quod ratio scoti sit demonstrabilis et sufficienter colocata unde et adam pulcrhe tractat istam materiam videat magis ample qui voluerit Sequitur alia lectio respondendo ad rationes cras unde verus per cras cras et cras orbis consumitur etas