Text List

Lectio 31, de Notitia

Lectio 31, de Notitia

Responsio ad rationes principales: quod Deus non sit a nobis cognoscibilis

Restat consequenter respondere ad rationes praetactas

Responsio ad primam rationem

et primo de notitia proportionata obiecto dicitur quod inter potentiam et obiectum non requiritur proprie aliqua proportio secundum aliquem modum nec proprie sumpta est in qualitatibus

Et si doctores et sancti dicant respondentur quod intelligebat quod obiectum est conveniens potentiae de per se Et nota quod per proportionatum intelligitur bonum

Unde etiam sciendum est quod quanto deus magis excedit potentiam perceptivam / tanto magis perfectus est et immensus

Et consequenter de actu quia quanto magis excedit latitudine potentiae tanto est convenientior et excellentior et per consequens magis proportionata

Ex quo sequitur quod quod huiusmodi proportio non assistat in aliquo gradu demonstrante adaequate

Sequitur etiam quod nullum finitum obiectum est summe proportionatum

Item nulli potentiae proportionatum est obiectum sibi simile excepto in deo quia indigentiam creaturae non sufficeret terminare

Ulterius sequitur quod dependens et independens sunt proportionatissima

Sequitur etiam ex dictis quod ad esse proportionatum a et b non requiritur essentialis convenientia sed est magis convenientia ordinis ad eius adhaesionem

Ex quibus omnibus sequitur quod non requiritur similitudo inter obiectum et potentiam et hoc superius est visum et sic patet solutio primae rationis

Responsio ad secundam rationem

De 2a in qua dicebatur quod impossibile erat de deo habere notitiam sicut arguebatur de mobili ad locum

Advertendum est igitur quod licet ad cognitionem perfectam sit distantia nihilominus quo ad propositum non ymmo praecise finita

/ 2o si esset aliquis color in argumento hoc esset perceptive et comprehensive scilicet comprehendo illam potentiam

Responsio ad tertiam rationem

De 3a ratione sensus non potest cognitive attingere unam rem igitur nec intellectus deum

/ Ad hoc dicitur quod huiusmodi excessus est totaliter inpertinens / ad propositum de visu et de gustu et aliis proprietatibus communibus tam est quia sunt limitati organis suis sed intellectus sic non habet organum proprium nec est plus in uno quam alio quia non utitur organo corporeo nam eadem anima est in hoc organo et in hoc quia est virtus incorporea

Responsio ad quartam rationem

De 4a arguebatur si talis notitia esset tunc esset immensa / et confirmabatur quo ad ordinem specierum

/ respondetur concedo quod notitia qua deus cognoscitur a creatura est ipse deus ut dicit de rippa

/ Et tunc ulterius quando dicitur quod tunc creatura cognosceret immense et tamen cognoscit per notitiam dicitur quod non sed bene cognoscit per notitiam quae realiter est immensa et tamen non sequitur ergo immense cognoscat

Et dicitur ulterius quod tanto una species est perfectior et tanto citius immutat potentiam unde deus est in anima sicut sibi notitia et creaturae notitia sic in alia specie

/ unde deus erit notitia illius cuius supplet vicem quia adaequate immutat sicut alia potentia aeque intense et penes hoc sortitur suam speciem et sic est species accidentalis quod hoc

Sed ve?dum est ad aliam viam scilicet quod per notitiam creatam deus potest cognosci et ulterius dicitur quod deus est incertum sit possibilis ergo non potest cognosci

consequentia non valet quia licet sumitur et secundum se non potest cognosci tamen respective ad suos effectus cognoscitur

Unde ymaginandum est quod sunt plures notitiae quarum una non plus repraesentat quam alia et tamen erit magis

Et ulterius dicitur pro non sequitur deus cognoscit contingenter antichristum fore igitur cognoscit finite consequentia non valet ymmo per obiectum bene valet scilicet infinite vel immense quia est exemplar divinae maiestatis

Conclusiones

conclusio prima lectionis fuit quod istud nomen principium relative dicitur de qualibet prima trinitatis

Alia conclusio ab aeterno pater et filius sunt principium

Alia conclusio sint 3es personae non tamen sunt 3a principia / 2o de 2a valet aliis

PrevBack to TopNext