Text List

Lectio 32, de Notitia

Lectio 32, de Notitia

Responsio ad quintam rationem

Restat videre de 5ta ratione in qua dicebatur quod deus non est cognoscibilis et tangebat utrum notitia sit finita vel infinita

unde prima facie est apparens / unde tenendum est quod notitia quae habetur a creatura de deo est finita unde de rippa dicit quod non est processus in infinitum ymmo finitus est et ideo negaret in notitiis secundum proportionum obiectorum / unde diceret quod aliqua sunt obieccta quae non possunt concurrere obiective et ideo ista ratio non esset sibi difficilis

tamen plaoust tenet oppositum ideo respondet ad illam loquendo de genere methaphysicaliter quod ponitur accidentia extra latitudinem perfectibilem pro quo est advertendum quod non est proportio notitiarum inter se sicut obiectorum a quibus causantur / et causa est quoniam valde possibile est quod idem obiectum causet diversas notitias diversorum specierum

Item si angelus esset praesens causaret aliam notitia et inter alias causas obiectum non est solum causa secundum potentia concurrit Et ex hoc habetur satis rationis solutio Ulterius diceretur ex alia radice quod non oportet eandem esse proportionem quia oportet eam concurrere obiective et haec congruit angelorum ministerio

4o non dantur tales proportiones sicut ymaginabaatur adam quia non communicant in aliquo modo / modo comparatio debet esse in aliquo

Ulterius dicunt aliqui quod visio dei est aliqualiter infinita non tamen in eadem specie visionis potest esse alia maior sicut adam dicit unde consistit quia quando locuntur doctores de infinitate visionis dei est ideo quod habent infinitas species sub see quarum quaelibet continetur sub ea

Aliter tamen adam respondet ymaginando quod ex parte capacitatis evaditur huiusmodi difficultas ideo obiectum nullo modo poterit agere hoc

Contra opinionem Adam

sed hoc non evacuat rationis difficultatem

quia ponit iam potentias sufficienter capaces

Aliqua, quae declarandum sunt

Ulterius est advertendum quod nos possumus loqui de perfectione essentiali et sic quo ad hoc non videtur inconveniens quod cognito quae habetur de creatura possit esse aeque perfecta sicut illa quae habetur de deo unde ponamus quod deus concurrat remissimus ad notitiam alicuius ipso stante creatura haberet perfectiorem cognitionem quam deus in se essentialiter et intrinsece nec inconveniens est hoc concedere

2o nos possumus quantificare gradum quantum ad eius perfectionem

/ 3o quantum a gradum perceptionis

3o 4o quantum ad speciem lucis

/ 5o quantum ad habitudinem consecutionis finis ultimi et secundum hoc clara est responsio unde notandum est quod notitia fidei est perfectior quantcumque alia notitia in finem suum / Et etiam quaelibet visio dei est perfectior quam quantacumque creaturae perfectio

6o potest esse in infinitum perfecta respectu obiecti

7mo in habitudine ad suum obiectum circa modum repraesentandi suum obiectum et tunc illa est perfectior quae magis appropinquat obiecto suo / et sic quaelibet notitia de deo creata est in infinitum perfecta quia infinitate defficit a suo obiecto scilicet a repraesentatione huius

Conclusiones

Prima conclusio lectionis quaedam nomina temporaliter de deo dicuntur

2a conclusio deus cepit esse dominus sub tempore

3a conclusio quando aliquid dicitur de deo ex tempore nihil accidit ei

4a conclusio cum spiritus sanctus sit donum vel da?m est a tempore et hoc de lectione praesenti via? sancti ele?

PrevBack to TopNext