Table of Contents
Reportatio A Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 34, de Fruitione
Quod in nulla creatura sit ponenda felicitas
Postquam ostensum est superius de quantificatione graduum quantum ad eorum perfectionem videndum est ulterius de aliquibus aliis Et quia humana ratio sive sapientia ad hoc quod dirigatur indiget cognitione ipsius theologiae et hoc tractat magister in prima parte
Primo ratio
quia magis a deo dependet quam accidens a substantia causa quoniam dependet sicut inpressio sigilli a sigillo
Secunda ratio
et cum hoc debet esse remotio omnium imperfectionum et ideo in nulla potest etiam terminus beatitudinis finalis
Item de ratione obiecti est quod sit plenitudo causaliter effectiva per modum circulationis et ita proportionaliter est ymaginandum de creatura naturali quia revertitur in originem suam et per consequens non habet rationem tamquam causae ad suum finem sive finis ad suum finem et hoc satis patet in boetio de consolatione
Conclusio: quod Deus est summa bonitas
Ex istis videtur sequitur quod deus est summa bonitas mentis quietativa et vocatur frui et ideo magister usus fuit istis terminis frui et uti verum est tamen quod alio modo tractatur a doctoribus vel in mandato de dilectione die videlicet in illo passu diliges deum ex tot corde etc Unde notandum est quod deus debet diligi propter se absolute et non propter aliud absque ordinet suam dilectionem in alia habitudinem
Distinctio termini
unde multae sunt difficultates penes terminorum aequivocationem nam frui aliquando sumetur pro actu potentiae suppositivae mediate delectione ut patet in multis locis in sacra scriptura
/ 3o strictius pro actu voluntatis respectu alicuius u dilecti irrespectivitatis in alio et hoc modo sumitur in proposito
Rationes principales contra conclusionem
Pro declaratione tamen materiae quae multas continet veritates theologicas et methaphysicales ad hoc adductas introducetur ratio humana arguentem contra theologiam
Prima ratio principalis
Et tunc prima ex parte ipsius rationis humanae arguitur sic Alia humana est finita igitur potest quietari quia movet verum praecise finite
Item creatura humana est in potentia obedientali ad hoc quod quietetur igitur non est repugnantia quod quietetur in alio a deo
Confirmatur inclinatio creaturae ad beatitudinem est quo dico ad extra igitur deus potest suspendere actionem suam et per consequens non quietabitur in deo
Item creatura magis inclinatur ad se magis quam ad deum patet hoc quia necessario diligit se et tamen potest odire deum ut patet de dyabolis qui quidem deum odiunt et dampnati et per consequens videretur quod deus non esset causa finalis ipsius creaturae
Secunda ratio principalis
2o principaliter arguitur sic quod huiusmodi mandatum in lege deum diligere etc non videtur rationale Ex eo quod non est impossibile de sua naturali voluntate adimplere igitur etc
Item quantum est in libertate voluntatis homo est actus igitur patet nam est aliqua modo dei prima et per consequens non est in voluntate personae humanae sive creaturae quia illa p modo non est in potestate humanae creaturaere Ex quo sequitur quod consequentia est bona deus praemovet ergo deus agit et tamen antecedens non est in potestate libera humanae voluntatis quoniam dei voluntas frustraretur quod non est dicendum
Item deus est diligendus propter beneficia igitur beneficia magis quam deus per illud propter unumquodque tale et illud magis / antecedens patet per seneca
Aliae rationes
si finite tunc proximus pari passu sic diligi debet si infinite non potest attingi et per consequens non est diligendum
Ex alio probatur sic ponendo casum quod sortes et plato diligat quo ad aequalem gradum et ulterius quod plato diligat ipsum deum diligendo gradu tunc quaeritur de praemiatione eorum et dicitur non plus ymaginaretur plato quam socrates quia non est dandus maximus gradus primus
Unde propter ista ymaginatur quod humana capacitas sive fecunditas est finitae capacitatis quia esse perceptivum est denominatio suae capacitatis
Item ista denominatio non est de primis ymmo de posterioribus materia tales debent particulare in perfectione posteriori ex eo quod omnis gradus habet participationem extremi ut ymaginatur de rippa et sequates et ymaginatur quod tota latitudo perceptionis concausatur perceptive et tot communicantur in esse entis et praeter hoc habet gradus entis communicantes quare esse perceptivum sic non competit animae nostrae et per consequens non est infinitae capacitatis philosophus videtur haec velle ubi dicit quod sensus leditur ab excellenti sensibili
Et tunc quando arguebatur ultimo sicut adam facit dicitur quod una distinctio totum solvit quae visa est superius videlicet quod duplices sunt denominationes quae essentiales aliae vero mobiles sive accidentales de accidentibus concedetur non aut de aliis Sed restat difficultas si capiatur perceptivum essentialiter bene sequitur cre anima et finitae perceptatis licet infinita partibus nam gradus finitus in se posset infinita particulare Unde notandum est denominationibus praemiationes celestes quod non est dandus in talibus maximus gradus ultra quem non alius / quia non tantus quin adhuc maior Et ex hoc sortitur satis consequentiae dictum quia qui minimum paradisi celestis angulum possibilaret sibi maior videretur si nullum esset dandum Unde advertendum est quod non est ibi dare maximum ultra quae non nec etiam numerum Et licet dicatur in evvangleio / multae mansiones in domo patris mei sunt intelligitur id est multae retributiones sive pro meritis praemiationes et haec de lectione