Lectio 35, de Fruitione
Lectio 35, de Fruitione
Responsio
De prima ratione
prima tangebat potentiam finitae capacitatis sive perceptivitatis et tales perceptiones ymaginantur sicut lineae nam sicut prima esset alir et perfectior ita in proposito
Obiectio
Et arguitur nam intrinseca perceptivitas non potest melius quantificari quam per suum effectum igitur
Responsio ad obiectionem
Respondendum est et breviter dicendo quod probat de perceptione extrinseca unde notandum est quod infinitas de qua loquimur quasi nihil ponit perfectionis nisi quod modo accidentalis unde data aliqua ingredeae aliquis gradus eius excederet latitudinem alterius etc Et ideo notitia infinita non est perfectior quam minimus eius gradus et ideo perceptiones diversificatur specifice secundum diversitatem specierum unde licet anima christi prius pertineat infinite a deo dependens non plus cognoscit quantum ad esse perceptivum essentiale quam angelus unde ipsa christi anima finite percipit quantum ad esse specificum et non infinite quia perfectio specifica ponit simplicem perfectionem Et sic patet per ista quod ratio prima est sophistica / unde quaelibet notitia quantificatur secundum suum effectum
Tertia ratio
Et dicitur ultra quod appetitus beatitudinis est secundum statutum gratiae et non naturae / nam non est appetitus nal secundum limitationem graduum secundum quantum gratia inclinat ad acquirendum Ex quo sequitur quod satis plene anima quietatur et non resolvitur Unde non est eadem proportio status beatarum in qua denominetur magis unus quam alter ai? quando aliqua duo comparantur non sufficit quod pars extremi dimittitur si aut beatitudo formalis duppletur ymo secundum pro efficitur duplum secundum quid et sic non sequitur infinita beatitudo defficit isti igitur non est in infinitum beatior aut econtra
Quomodo potest sustineri finitas
unde sciendum est quod licet anima sit in finitae capacitatis naturaliter / tamen per miraculum potest esse infinitae sicut patet in naturalibus de vase pleno liquore quia deus per sui potentiam posset incentuplo plus facere continere / vel de igne et eius activitate etiam et huius oppinionis est adam
Alius modus est potentia animae terminatur descendendo et non ascendendo sed per modum potentiarum passivarum
Alius modus quantum ad gradum terminatur et non quantum ad speciem et est ymaginatio adae sed non de speciebus et salvat per hoc quod capacitas humana est finita Alii sunt multi modi / videlicet quod homo posset tantum mereri quod non plus / et si isti modi non tenerentur posset dici quod animae capacitas esset infinita quo ad gradum et quod ad speciem