Utrum a parte obiecti aliquod bonum finitum sufficiat ultimate terminare appetitum rationalis creaturae?
1
Restat inquirendum utrum aliquando aliquod obiectum finitum sufficiat terminare appetitum humanae creaturae
2
Et advertendum est
3
primo quod generaliter omnes creatura sive cognitiva sive non appetit summum bonum tamquam suum finem et hoc est de intentione philosophi primo ethicorum in principio libri quasi "Omnia bonum appetunt" unde eustratius dicit aristotelem per illud bonum intelligere deum
4
Et fundatur prima ratio sic nam est subordinatio finium igitur finis appetitur propter ultimum Et hoc dupliciter ymaginatur uno modo resolvendo appetitum nam per voluntatem dei dirigitur res et imperio suo vocat ea quae non sunt 2o modo ymaginatur in rebus in quantum in se est effective secundum ymaginationem boetii Ubi advertendum est quod in rebus est multiplex bonum / videlicet primo quoddam individuum concernens aliud concernes speciem aliud universum
5
Quantum ad primum animalia appetunt cibus conservativum individui et tale conservat individuum et etiam generationem et hoc propter bonum speciei nam generatio ordinatur in speciem continuando Aliud est bonum generis quo animalia communicant Aliud respectu totius unum si et id fit per quamdam analogiam scilicet per causa reflexa
6
Et est advertendum quod bonum tanto communius tanto melius nam bonum individuii melius quam speciei et sic ascendendo bonum speciei quam generis et ultra procedendo Veniendo ulterius ad materiam sit conclusio responsibilis quod creatura humana non potest in aliquo suo fine quietari et ad hoc de potentia dei absoluta probatur conclusio propter insufficientiam creaturae quia tanto plus habet plus cupit et per consequens nulli alteri potest sufficere
7
patet hoc per habitudinem causae finalis ad suum effectum et hoc satis patet superius Concluditur ulterius quod deus est causa finalis rerum et creaturae
Corollaria
Primum corollarium
Res essentialiter perfectior est a suo fine dependentior
8
Et inferuntur aliqua correlaria primum igitur est Res essentialiter perfectior est a suo genere fine dependentior et secundum gradus specificos sunt gradus inclinativum diversa p specierum unde ordo inclinationum est evidenter in homine secundum quod habet varias inclinationes ad operationes ad cetera
Secundum corollarium
Latitudo honestatis naturalis et essentialis perfectionis correspondent sibi adaequate
9
2m corollarium latitudo naturalis perfectionis et honestatis essentialis correspondens sibi adaequate est habitudo rei ad suum effectum nam legimus de platone quod de iustitia fecit multos libros
Tertium corollarium
Quod res perfectior universaliter est dependentior
10
3m correlarium est quod res perfectior est generaliter dependentior quam minus perfecta patet hoc nam ex habitudine effectus ad causam efficientem tanto res est perfectior tanto dependentior et hoc dictum est superius
Quartum corollarium
Quod ad subtractionem influxus causae finalis res desineret esse
11
4m correlarium substractio ad sustractionem causae finalis influxus res dependet minus in esse patet quia quanta est dependentia sui effectus ad causam finalem tanta est substractio ipsius ab ipse fili causa
Quintum corollarium
Quod creatura non tendit in non-esse positive et tamen sibi derelicta in non-esse subito deflueret
12
5m correlarium creatura non tendit in non esse et tamen derelicta et in nihilum defflueret tanto defluxu in dictum Unde conservatio partim reducitur ad efficientem partim ad finalem
Sextum corollarium
Quod illud con[??] dictum creaturae inclinatur ad non-esse
13
unde sequitur quod cum creatura tendit ad non esse bonum passive quia statum derelicta non esset in actu vel secundum actum quia indiget finali conservante agente
Septimum corollarium
Quod spiritualis creatura est indigentior quam corporalis
14
Unde sequitur post quod quanto creatura perfectior tanto plus habet de imperfectione quia magis indiget sui conservativa
Octavum corollarium
Quod suprema intelligentia, si daretur, magis passive tenderet in nihilum quam mixtum ex contrariis
15
Unde sequitur etiam quod supprema intelligentia magis passive tenderet in nihilum quam mixtum ex contrariis sicut est creatura humana Ex quibus patet quod intelligentias se paratas a materia necesse est esse simpliciter est error quia magis est fluxibilis intelligentia in non esse quam humana creatura Ex quo infertur quod intelligentiae sunt res contingentissimae et magis inclinante ad non esse quam creaturae ex mixtis contrariis Ulterius est sciendum quod res perfectior magis tenetur deo quam minus perfecta patet quia tanto perfectior magis deo videtur appropinquare et per consequens magis humiliari quoniam magis a deo recipit
16
Ex quo patet quod propter merita nostra non debemus gloriari apud deum quia huiusmodi bona sunt dei dona / hoc enim patet per augustinum dicentem / Quanto plus a deo recipimus tanto plus humiliari debemus
17
Ex quibus patet quod male gloriantur qui de scientia sive gloriantur nisi in deum humiliando saltem et ipsum laudando
Nonum corollarium
Quod demonstrationes necessario inclinatur in Deum tanquam in finem ultimum et summum bonum
18
Ulterius sequitur daemones necessario inclinari in deum tamquam in summum bonum patet hoc quia naturalis inclinatio non potest frustrari in eis etiam de potentia dei absoluta / et sic ex dictis patet quod tale quod non potest aufferi nisi cum corruptione subiecti unde sequitur cum praedictis quod cum creatura ad contrarium sui finis stat etiam quod acceptat dum tamquam ultimum suum finem
19
/ Et sic sequitur concludendo ex praedictis quod creatura humana non potest in aliquo quietari bono nec etc
Conclusiones
20
Prima conclusio lectionis fuit talis propositio debet concedi tres personae sunt una essentia
21
2a conclusio usus sanctorum est una essentia trium personarum et tamen non dicitur sunt unius dei quia videretur quod esset unus deus qui quidam illas personas haberet subiectas
22
3a conclusio sicut divina essentia habet 3es personas in potentias
23
4a conclusio patri filio attribuitur sapientia patris et spiritui sancto gratiam sive donum
24
5a Iste terminus omousyon est natura significans unicam substantiam et sic dicitur ab omos nomen et usyon substantia quasi etc et licet condam non patere dici quod trinitas esset omousyon propter arrianos et haereticos nihilominus inolescente fide determinatum est
25
6a conclusio et ultima quod beata trinitas est unus deus substantialiter si pater et filius et spiritus sanctus / qui nobis concedere vitam aeternam dignetur in secula sempiterna anni
26
et sic finitur processus totalis de materia trinitatis in primo libro sententiarum lectus a reverendo philosopho et subtili metaphysico parisius sufficienti magistro petro plaoust in sacra theologia bacallario actu regente in serbona deo gratias vigilia beati andreae apostoli