Text List

Lectio 37, de Fruitione

Lectio 37, de Fruitione

Quod in nulla creatura potest esse felicitas

Circa 2m sententiarum est quaerendum utrum in nullo homine creato potest esse ratio voluntatis circa temporales res quieta

et videtur quod sic nam ovidius in libro methamorpheos sic ait

Contra opinionem Henrici de Huta

et hoc videtur esse contra magistrum henricum de heuta qui dicit quod rationalis creatura non potest in aliquo bono quietari ut superius est ostensum

Oppositum tamen arguitur contra illum quamvis absolute foret possibile creaturam frui creatura non tamen est possibile quod creatura fruatur hoc etc

Quantum tamen est de 2a parte consonat cum praedictis / sed prima dicit quod possibile est in particulari et non in communi / probat enim istam sic possibile est aliquam creaturam esse non elevatam a dei fruitione igitur etc

unde probat sic sequeretur quod infantes pari ratione fruerentur creatura quia non sunt elevabiles ad dei fruitionem igitur etc

Item huiusmodi creatura esset deordinata creaturae quod ad suum finem et per consequens deordinaret ipsam

5o sic arguitur contra ipsum quamvis possibile foret hominem frui creatura et non peccet et tamen omnino peccaret ita quod haberet penam nihilominus esset peccatum et sic mereretur in aliquam rem quae non esset finis

nam esset res quae non frueretur ultimo finis scilicet deo Consequenter dicitur quod homo sine deordinatione ultimate frueretur creatura patet / quia licet non esset demeritum tamen non esset deordinatio et ita esset de creatura

Obiectio et Responsio

Ulterius ponamus hoc quod praecipiatur quod fruatur creatura Respondetur quod adhuc frueretur deo et non creatura quia praeceptum non variat naturam huiusmodi et per consequens huiusmodi operatio non variatur propter talem quid

sed contra quia praeceptum superveniens non variat naturam quia non efficitur volitio nona propter superveniens praeceptum et sic hoc non bene ponitur

Tunc ad rationes / ad primam negatur antecedens quia nullam ratio cogit quod sit inter speciem brutorum et humanorum alia producibilis simul anima nam dispositio sub qua creatura animal a deo est sub qua non potest produci inferior species

Ex quo concluditur quod complexio non habet aliquam latitudinem in se quia dato quod huiusmodi creatura quae iam esset sic capax tamen esse in generali fluxibilis licet tamen esset confusa quietando sufficeret quod iuxta sui natura ipsum recognosceret Sic etiam creaturae inanimatae quietantur in deo secundum sui natura et felicitantur in ordine ad suam finem sicut caelum terra aqua etc quare sequitur quod ratio non concludit

Sed de illo quod tactum est de homine et de usu rationis sine dubio magna est differentia inter peccatum et demeritum quoniam stat quod aliquis demereatur et tamen non peccat et sic conceditur quod fruitur creatura et tamen non peccet Et quando ponit casum negatur sibi casus quia deus non potest percipere materiam causam est quia non cadit sub praecepto / minus ultra influentiam generalem concurreret Unde minime ad actus mali concurrit deus sic testatur plaoust et si vel concurrat haec est permissit sive modo confuso

Unde non potest decipere ut dicunt doctores / et sic nullo modo obligaret deus creaturam ad deordinationem quantum est de se si illud sit formaliter deordinativum in se et absolute Et licet daemones deordinant hoc est eis in praemium aeternae dampnationis et tamen non demerentur quia non praecipitur eis malum a deo obiective licet sive active licet obmissive quia in huiusmodi actu dampnationis sic se sine praecepto posuere

Responsio ad rationes probantes quod creatura potest quietari in bono creato

Consequenter respondetur ad alias rationes

Prima responsio

Ad primum quando arguebatur nam deus finite moveret creaturam / igitur potest dari aliqua creatura et sic tandem alia quae magis quae non delectet quam deus

Unde conceditur quantum ad gradum / non tamen convenientius delectat quoniam huiusmodi delectatio non satiat potentiam nec delectat quia non habet rationem quietationis Unde philosophus dicit libro ethicorum quod appetitus non delectat quietative quia non quiescit in finem

Aliter de rippa respondet Unde dicit quod casus non est possibilis unde dicit quod sit aliqua creatura quae delectet in deum et alia in aliud obiectum / dicit quod non dupplatur actus si duppletur adhuc illud obiectum sed si omnes causae dupplarentur ipsarum effectus dupplarentur modo sic non est hic quare etc Sed prima solutio melior est quoniam si daretur ratio quare gradus non quiesceret appetitus circa suum obiectum delectabile non inveniretur etc

Secunda Responsio

Ad 2am rationem negatur consequentia quia habitudo esse etc sunt diversarum specierum sicut de igne unde est in suo suppremo loco bene / et motus in aliquo quiescente melius est quam in tendentia modo si illud infinitaretur non esset ita bonum sicut minimum bene etc

Tertia Responsio

Ad aliam de quietatione creaturae Respondetur quod potentia elevabilis non extenditur ad hoc quod creatura non inclinatur ad deum ymmo per oppositum scilicet ad agendum vel patiendum

Alii dicunt quod creatura tali potentia se extendit ad ea quae dicuntur eminenter ut individuum posset producere unum aliud individuum alterius tamen speciei sed a natura non est sibi permissum nec limitatum / Tamen de potentia dei absoluta potest producere quemlibet effectum inferiorem sed secundum naturae cursum non est sibi institutum unde homo posset producere lapidem licet non immediate

Quarta Responsio

Ad aliam quando arguebatur de operatione creaturae

Respondetur quod huiusmodi inclinatio non est res distincta a creatura sed est ipsamet creatura sicut est de accidente quod non habet esse sed in li esse vel est formaliter dependere et esset habitudo ad causam finalem / et hoc est probabile

3o diceretur quod si poneretur aliquod distinctum poneretur per modum respectus tamen non sequitur quod remanente creatura posset separari

Quinta Responsio

Ad ultimam rationem / creatura magis diligit se magis inseparabiliter quam deum

/ Respondetur distinguendo de delectione creaturae / nam creatura diligit se affectione commodi et alio modo ratione quietationis in ultimum finem et isto modo deum diligit Aliter tamen dicitur quod quaelibet creatura magis tendit in deum quam in se et hoc ultimate et non tendit ad se nec ad aliud in medium extensione ad summum bonum Unde consequenter est dicendum quod si creatura bene distincte cognosceret deum et se tunc in illo casu magis afficeretur deo quam sibi sed quia corruptela per quam hoc latet est ignorantia quare etc

Conclusiones

Prima conclusio lectionis fuit potentia dei cum sit una et simplex propter diversa et varia accidentia circa obiectum vocatur aliquando praescientia aliquando scientia aliquando praedestinatio etc praescientia de rebus praedestinatio de hominibus quantum ad gloriam dandam providentiam inquantum gubernat et consequenter de aliis suo loco Et dicit post quod deus est futurum praescientia Consequenter quod est absque mutatione et scit alia futura esset et alia praesentia etc

PrevBack to TopNext