Additiones ad illud quod creatura rationalis non potest nisi in Deo finaliter quietari
1
Consequenter inspiciendum est ut materia magis aperiatur de quietatione rationalis creaturae in deum
Prima propositio
Quod ratio quietationis in Deo non est ex hoc quod intellectus non reperit maius bonum
2
/ quia non potest reperire reperire maius bonum igitur
3
sed adhuc illa ratio non est bene fundata / nam per errorem intellectus iuvaret a esse summum bonum et ultimate quietaret et tamen nihil ultra apparet et cum hoc non esset felicita ratio humana quoniam adhuc deffectus esset Unde Augustinus"domine fecisti nos in te" etc
4
unde salva reverentia doctorum ponentium quietari perpetualiter quoniam talis creatura utens creatura haberet modum in contrarium ideo posset salvari aliqua inquietudo dato quod non sit aliquis acus non solum exl? quod inclinatio naturalis haberet modum ad quem / Et posset salvari adhuc quod non quietaret actualiter
5
Unde licet in bonis temporalibus esset tanta vis adhuc haec stante non quietaret et sic ex parte iudicii intellectus est inpertinens
Secundum
6
2o ex habitudine ipsius intellectus creaturae ad deum secundum istam habitudinem esset obiectum felicitativum non tamen quod illa habitudo sit felicibilis
Tertium
7
3o Ex propria conditione est huiusmodi et sen?lus etc
Quartum
8
Unde si daretur aliquis independens adhuc nihilominus in deo quietaret patet quia natura sua talis est Ex quo sequitur quod si esset alius deus frueretur eo unde sequitur quod multiplex est ratio in deo propter quam est obiectum felicitativum in eo respectu creaturae quia est sua propria natura quare etc
Aegidius de Roma et tres causas quod Deus est obiectum felicitatis
9
Unde notandum est quod aegidius de roma assignat tres causas quare sic
Prima causa
10
prima quia conservativus et causativus omnium / unde nullum bonum potest haberi nisi sit ab eo derivativum unde ymaginatur quod sicut impressio sigilli se habet ad ipsum vel ad aquam ita ymaginandum est consequenter de deo ad creaturam
11
unde dato quod creatura magis diligeret se quam deum / adhuc multo magis diligere debet deum quoniam ad non esse dei daretur non esse creaturae sed tamen non econtra igitur etc
Secunda causa
12
2a via est quoniam deus est totale bonum creatura vero partiale modo totum est maius sua parte et etiam partes magis habent tendentiam sibi sive habitudinem ad totum quam ad alias partes
Tertia causa
13
2o quia deus essentialiter est quod est pulcherrima honestas et rerum universitas
Difficultas sub qua ratione est proprie sic diligibilis
14
Sed restat non modica difficultas qua ratione sit deus diligendus
15
Unde magister de rippa dicit quod sub eadem ratione formaliter non est obiectum fruibile unde ymaginatur distinctione personarum essentialia et de illis dictum Et dicit quod divina essentia habet rationem formalem in se et consequenter habet dicere quod ratio obiectiva est resultans ex omnibus et est deus
16
et nihilominus potest dici sive sit distinctio in deo sive non quicumque videt deum videt eum secundum rationem fruibilis
17
et tales rationes non oportet ponere quia ratio stat in eo quod clare videatur unde dato quod nullam creatura videret eum quantumcumque modicum videretur adhuc intuitive videretur / unde sequitur contra durandum quod obiectum dei non est quietativum
Corollaria
Primum corollarium
Quod in Deo sit plenitudo divini
18
Ulterius aliqua sunt correlaria ponenda primum est quod in deo est plenitudo divini dei quia non potest quia non potest applicari nisi ad creatorem unde dominatur plene
Secundum corollarium
Quod Deus iuste potest quos vult ad praedestinationem vocare
19
Ex quo sequitur quod potest quis vult acceptare et alios reppellere et hoc nullis praecedentibus meritis et hoc tangit apostolus de figulo frangente vas vel dirigente in formam ornatam
Tertium corollarium
Quod dominari non est ita essentiali Deo sicut subici est essentiale creaturae
20
Ulterius habitudodo domini in deo non est ita essentiale deo sicut subici creaturae patet quia nullo modo stat creaturam esse quin subiciatur sed tamen contingenter deo accipit Tamen dominativa potestas est sibi essentialis
Quartum corollarium
Quod creatura est magis Deo subiecta quam sit in se ipsa quaedam essentia
21
Ulterius creatura est magis subiecta quam sit essentia in seipsa patet nam subiecti tam est ut operetur et patiatur et sic ultra de aliis
Quintum corollarium
Quod nullius creaturae ad aliam est essentialis habitudo subiectionis
22
Ulterius nullius creaturae ad aliam est essentialis subiectionis unde cuilibet creaturae accidentaliter competit divinum
Conclusiones
23
Prima conclusio lectionis fuit quod licet omnia dicantur de deo id est relucenter sunt in eo
24
2a conclusio licet deus cognoscat omnia tamen bona per compprehensionem mala autem non / sed utrum habeat ydeas mali dicitur quod habet quadam entitates
25
3a conclusio omnia dicuntur esse per ipsum deum ad talem sensum quod facit ipsas et cognoscit
26
licet personarum distinctio denotetur cum ipso et in ipso etc licet de persona dicatur tamen cuilibet competit et concurrit omnes aeque primo quoniam pater sine filio non potest agere et econverso
27
5a non omne quod est in ipso est de ipso si resolvatur li de ad causam efficientem
28
6a omnia bona sunt in deo et mala bona per comprehensionem / mala per exclusionem sine per quamdam permissionem et haec de lectione