Table of Contents
Reportatio A Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 46, de Fruitione
Novus casus quando Deo non fruendum est simpliciter
Consequenter inspiciendum est continuando materiam et arguitur quod licet cessare a fruitione dei et in casu praedicto esset peccatum non cessare Arguitur enim sic praecipiatur sorti per totam horam non frui deo et hoc a deo sed praeceptum negativum tunc stante prohibitione si exerat in actum peccata quia facit contra praeceptum dei si non fruatur deo tunc etiam non erit bonus christianus
Responsio ad istum casum
Ad istam respondetur quod non stat lege currente quod aliquis stet in peccato et fruatur deo unde dicuntur hic aliqua
Propositiones
Prima propositio
Quod semper fruitio Dei est licitaprimo stante casu creatura rationalis non potest transgredi praeceptum quia potest habere nolle stante casu scilicet ad praeceptum quo dato transgreditur realiter sed per hoc non emittatur difficultas scilicet utrum licitus actus esset creaturae fruitio dei Unde dicitur quod semper fruitio dei licita unde non licet per eam peccare stante lege communi
Secunda propositio
Quod non stat creaturam elicere fruitionem stante prohibitione sibi facta2o non stat creaturam elicere huius fruitionem stante prohibitione facta patet quia tunc meretur Et ex hoc sequitur quod huiusmodi praeceptum non potest immediate transgredi patet nam prohibitum est quod non fruatur sicut latius postea dicetur
Sed contra hoc obicitur nam habeat sortes praeceptum continuando fruitionem quo casu stante continuat usque ad a instans Tunc adveniente a instans sortes fruetur creatura et immediate in hoc fruebatur deo igitur peccat
2o immediate post a instans utitur creatura ideo est mir? activitatis quam ante erat et sic in tempore prohibitionis fruetur
Item voluntas non potest cessare subito ab actu suo Item nam bonitas quae fruetur in a instanti fruitur deo
/ et non datur instans ultimum igitur actus fruendi erit post a instans et per consequens fruetur eo quod sibi prohibitum est
Tertia Propositio
Quod Deus respectu actus mali non potest specialiter concurrere movere vel influerePostea est notandum quod respectu actus mali non potest influere nec movere nec caritas nam alias dictum est quod deo repugnat causare assensum falsum et hoc ratione suae immensitatis et perfectionis
Ex quo sequitur quod non stat deum concurrere respectu actus prohibiti nec caritas et sic non sequitur actum fruitionis non durare ultra a instas quia deus extrahit coexistentiam et coefficaciam quare non continetur ultra a instans Et sic apparet qualiter creatura non fruetur deo post a instans quia defficiunt sibi causae ad hoc requisitae
Ad rationes
Ad tertiam
Ad aliud de ultimo instanti si ita esset quod voluntas etc dicitur quod nullum videtur inconveniens sic dare ultimum instans et hoc habet concedere qui ponit quantitatem distinctam a re quanta ut patet in ra rarefactione quia ibi datur ultimi instans rei permanentis in esse ut patet consideranti Item si aliquis incipit in caritate et incipiat peccare tunc erit ultimum instans gratiae quia immediate post hoc peccabit et si instetur vel in instanti in quo est vel in alio Unde propter hoc est advertendum quod res corrumpitur quando desinit esse et etiam quando est vel dicitur quod non oportet dare aliquod instans in quo non at sit verum dicere quod etc
Responsio ad argumenta quod Deo non fruendum solum
Ad rationem quartam, quintam, et sextum
Ad aliam rationem aliquid aliud a deo est diligendum et uit creatura et frui deo / et dicebatur de christo quod plus erat diligendus
Respondetur de christo quod hoc potest intelligi vel absolute vel agregative si copiatur 2o tunc diligendus est sic ipse deus quia deus est fons totius diligibilitatis nec magis diligitur secundum humanitatem Et dico quod agregatum ex deo et an?l non est magis diligibile quam solus deus
sed si sit dilectio ordinata respectu totius si voluntas ordinate feratur in illud tunc excipere actum unum vel dicitur quod tota multitudo potest esse obiectum et sic non diligitur magis quam deus sed potius multitudo per ipsum unde deus per modum fruitionis diligitur et multitudo per modum usus
Consequenter de humanitate vel argueretur sic humanitate christi est utendum igitur deo est utendum et consequenter probatur quod illi est frui humanitate igitur etc
Unde respondetur quod quicquid dictum fit de fruitione intelligitur de per se obiectum et non utibile
sed aliam responsionem reputo ve?rem negando scilicet quod sit communicatio ydiomatum respectu personarum frui et uti
Unde humanitas aliter se habet respectu voluntatis quae causatur ab ea sive visionis et respectu dilectionis nam circa quantum obiectum et circa 2m modo sic nec inmediate et ideo non sequitur humanitas christi est inmediatum obiectum quia dilectio non immediate competit humanitati sed visioni et sic hoc est sibi intrinsecum nam si humanitas videtur et verbum videtur igitur si humanitas diligitur verbum diligitur
consequentia non valet sicut dictum est sed de videri bene sequeretur sed tamen de frui non valet / nam non sequitur
nichilominus aliqui dicunt quod ista praedicata visibile etc non competunt essentialiter deo sed sacra scriptura ponit obiectum nam dicit apostolus deinde visus est mihi tamquam ab abortivo / Verum tamen iohaannes evvangelista dicit deum videt homo nonquam sed hoc intelligitur quo ad ad suam di?tem et intrinsecam voluntatem
Ad septimum
Ultima ratio est quod angelus sathanae appareat in specie angeli boni tunc crederetur a sorte quod angelus talis esset sibi obiectum fruibile etc
Breviter respondetur quod aliquis potest frui creatura licite sic et meretur ac si deo frueretur sed quia ista materia est de ignorantia sed quae tangit magnas difficultates / nihilominus sciendum est cum doctoribus antiquis quod non est utendum creatura ipso casu
pro quo advertendum est quod frui creatura est essentialiter deordinatio patet quia deordinatio talis tendit in non finem
Item fruitio est exibitio summi honoris modo frui creaturae esset deordinatio / quia talis quid deo competit et in hoc tenendus est magister guillelmus parisien
Respondetur quod lege stante qui non est casus possibilis quod videlicet creatura habeat ignorantiam invincibilem nam si creatura faciat quod in se est non permittet deus decidere multum in talem miseriam ad minus multum incere unde non permittet eam errare si faciat saltem quod in se est Et sic negandus est okan in hoc
Conclusiones
Prima conclusio lectionis fuit deus potest facere alia quam faciat et meliora quia potentia sua potest applicari ad alia quia tota latitudo creaturarum est finita igitur etc