Rationes quod Deo fruendum est probat ex puris naturalibus
1
Consequenter quaerendum est utrum omnis usus creaturae sit meritoria fruitio et ut materia magis elucescat quaeritur utrum voluntas possit deo frui sine gratia
Prima ratio
2
et arguitur primo quod sic / nam intellectus potest dicare deo esse fruendum et voluntas potest huic conformari igitur etc consequentia tenet et antecedens patet de philosopho qui ponit quod voluntas potest cognoscere intellectum practicum deum esse fruibilem et in tali non concurrit gratia igitur etc 2o patet quia est in libertate voluntatis aliquo bono sibi praesentato ipso potest se conformari et hoc stante voluntas non difformabit
3
3o nam nisi voluntas posset huic conformari sequeretur quod creatura n?m cognosceret sine est in gratia sive non consequens est falsum patet tamen consequentia nam si non possit actum conformare concludendi quod sit in gratia tunc esset etc falsitas consequentis apparet per sacramentum scripturam in qua dicitur quod nemo scit utrum odio vel amore deo sit
Secunda ratio
4
4o voluntas potest habere aliquem actum non necessario inordinatum patet quia cognosceret ad male agendum
Tertia ratio
5
5o arguitur sic capiendo totam activitatem quam habet voluntas in simplici persona sicut de adulto vel neophito tunc caritas vel gratia movet animam in certo gradu respectu dilectionis dei sed cognitio potest esse ita clara in aliquo quod sufficiet ad movendum ad dei dilectionem magis quam eius caritas etc ex huiusmodi notitia movebitur magis quam ex gratia
Quarta ratio
6
6o de illo qui atteritur et disponit se ad liberationem peccati tunc sic iste dolet de peccato suo et iste dolor debet esse licitus igitur erit fruitio dei cum tamen non habeat propositum redeundi igitur etc
Quinta ratio
7
7o arguitur apparenter nam existens in caritate per frequentes actus acquirit aliquod habitum qui remanet cessante caritate igitur talis actus efficiet eum habituatum ad gratiam quia ratio cito corrumpetur et per consequens exiet in actum fruitivum dei
Sexta ratio
8
Confirmatur iudeus vel paganus zelo legis suae se morti exponet et hoc secundum videre suum propter deum putas suam sectam esse bona igitur haec stante deo fruetur et nihilominus talis non est in caritate igitur etc
Septima ratio
9
Item aliter non baptizatus inter christianos exercens actus et operationes christianorum et positas adhuc se esse christianum fruere deo et tamen non est in gratia vel caritate Item quaelibet creatura circa suum finem potest habere suam operationem perfectam / igitur competet humanae speciei quae inter omnis alias est perfectior
Octava ratio
10
confirmatur quia partes animae tendit in deum scilicet volitiva appetetiva sensistiva etc igitur naturaliter operativa tendit in ultimum finem
Nona ratio
11
Item in statu innocentiae adam potuisset deo frui / igitur comparatio naturalis non est sibi requisita
Decima ratio
12
Item anima naturaliter potest frui et non necessario inordinate aliter videretur mala
Undecima ratio
13
Item ratio naturalis dicat aliquid esse summe diligendum propter ordinem diligendorum igitur magis diligere movet ad dilectionem et per consequens magis poterit eo frui
Duodecima ratio
14
Item nisi sic hoc esset quia voluntas non potest magis diligere quam se sed consequens est falsum igitur etc
Tres opiniones in ista materia
15
Advertendum est quod in ista materia sunt 3es oppiniones
Prima opinio
16
/ una proponit quod ex puris naturalis quis potest deo frui et potest eligere voluntas actum licet non meritorium sine caritate et istam tenet adam et okam
Secunda opinio
17
Alia oppinio quod licet ex puris naturalibus non possit creatura frui deo sine gratia potest tamen sine gratia gratifficante / non tamen sine gratia gratifficata / quae quidem est virtus theologica quae deo reddit gratum et infunditur in baptismo sed gratis data est "omne donum descendens apud luminum" ut ait iacobus / et in proposito tamen capitur prout est aliquod speciale adiutorium ultra influentiam communem quae est quasi medio existens supra illam influentiam et infra influentiam causata est specialis modo et directio in bonum quo tota trinitas pulsat mentem ut patet apocalipsi 3o"Ego sto ad hostium et pulso" videlicet ad hostium animae / Et ad istam requiritur summe aliud deum diligendum quia aliter non sufficeret
Tertio opinio
18
4a oppinio est quod ad fruitionem dei requiritur gratia vivificans et gratificans elevans ipsam anima ad actus productionem / Sed quia ista materia est magis theologica quam methaphysicalis tenetur ista oppinio maxime propter sanctorum auctoritates qui videntur ad istum sensum exposuisse et sensisse sicut sunt augustinusancelmus et cetorum cum ita sit et quod aliae videntur favere errori pelagico
19
/ pro probatione eius adduco istam rationem nam si sortes fruatur deo illa fruitio est dilectio dei super omnia qua stante non est compossibilis alia volitio igitur etc
20
Item huiusmodi explicat alios pravos actus voluntatis
21
Item dilectio talis est optima dispositio creaturae ad deum igitur non stat ipsam esse sine gratia tenet consequentia quia quotienscumque disponit creatura se ad gratiam totiens videtur frui deo et antecedens satis lucide patet et sic non stat creaturam sic frui quin sit gratia
22
Item inter omnes actus / actus diligendi deum est summe nobilitatis et difficultatis igitur facultas non se extendit ad illum actum et sic modicum faceret in anima Item caritas requiritur ad hoc igitur Ex quibus sequitur quod ista oppinio ultima magis est tenenda
Conclusio: quod fruitio hic in via est perfectior quam fuisset in statu innocentiae.
23
Pro eius clariori evidentia est notandum quod triplex est status naturale nam quidam est gratiosum n?e reformatae alius naturae corruptae 3us gratiae /
24
Quantum ad primum conceditur quod poterat diligere ex puris naturalibus fruitive deum et patet hoc ex ordinatione diligentiarum et potestate recidivorum nam talis status erat in adam et sic naturaliter eliciebat iudicium quare etc
25
In statu autem naturae corruptae deordinatio facta est in regno / Ita quod vires inferiores rebellant superioribus propter poenas dampnationis peccati cum non sic debet fieri et quantum ad tales inobedit deo Sicut potest probari de gravi existente sursum tendit semper deorsum ad suum locum / modo sic est de affectio naturali semper ad infima videtur praetendere et per consequens voluntas talis non potest ad deum conscendere
26
Sed tamen in statu gratiae gratia est remedium contra ipsum morbum quia elevat voluntatem in deum et facit recedere a centro rerum corporalium sicut si materia introduceretur in medio alicuius corporis gravi posset esse tanta quod faceret christum grave movere Unde beatus augustini facit istas comparationes in libro de civitate dei Ex quibus omnibus infer corporeae quod sine gratia creatura non potest electari ad dei fruitionem
27
Sed cum isto stat dilectionem dei esse vel concurrere nam relatio non est aliquando perceptibilis et est usus dei Et forte aliqui credunt uti deo qui realiter utuntur
28
2o potest dici quod fruitio dei est magis in isto statu quam in statu innocentiae patet quia in ipso nulla est difficultas utendi deo Confirmatur nam realiter est motiva igitur etc
Sed contra: opinio Adam Wodeham quod Deo posset frui sine gratia vel caritate
29
Contra tamen istud arguit adam quia quandoque voluntas potest producere aliquem actum cum habitu et tunc potest producere sine habitu nam habitus causatur per actus igitur etc voluntas concurrit prius et per consequens potest concurrere sine habitu productivo et sic fruetur deo absque caritate
30
Unde sciendum est quod sublata est potestas principalis quare etc
31
Item deus potest praecipere creaturae quod diligat deum absque caritate igitur fruetur deo sine caritate Breviter dicitur quod deus stante lege communi et adiutoriis specialiter requisitis no obligaret creaturam ad impossibile vel non faceret creaturam sic frui sine caritate quia ipsam obligaret ad impossibile ut iam dictum est et forte quod nec absolute sicut decebat magister plaoust
32
Item voluntas non esset activa negatur hoc et licet non sit principaliter activa tamen partialiter ut patet de potentia sortis levantis pondus magnum non potest per se nisi cum adiutorio adiuventis ad elevandum
Conclusiones
33
Prima conclusio lectionis fuit veritas divina est met sua essentia Unde notandum est quod intellectus noster non potest perficere cognoscere hoc nihilominus in parte cognoscit et sic imposita sunt deo bona varia unde sua volitio nihil aliud est distinctum ab ipso sed ipsemet deus et provenit ex hoc philosopho origo ponendi formalitates rerum
34
2a conclusio debet licet id sit velle tamen illud quod vult etc
35
3a conclusio bonitas dei quae est beneplacitum est positiva rerum in esse aliter ut rerum obligativa et agere contra illam voluntatem est peccatum Reducitur tamen ad voluntatem efficientem quae adimpletur Alia vocatur voluntas dei per?mis