Text List

Lectio 45, de Fruitione

Lectio 45, de Fruitione

Solutiones pro aliquibus rationibus prius factus quod non solum Deo est fruendum, immo etiam creatura

Consequenter circa aliquas rationes prius factas Ad probandum quod non solum sit de fruendum sed creatura

Ratio: quod creatura in casu esse Deo praeferenda

unde ponebatur casus quod creatura esset deo praeferenda ut de sorte vidente proximum teneretur ipsum indigentem nutrire etc cessando a fruitione divina / et sic non frueretur deo sed creatura et sic staret aliquem tota vita sua non frui de qui tamen mandatum dei adimpleret

/ probatur hac nam ponatur casus quod aliquis in instanti post baptismum fruatur dilectione proximi sed unum gradum de inde qualibet die augmentando secundum alium / vel est unum proximum et deinde etiam alium videtur hoc casu stante non teneri frui deo et tamen etc

Confirmatur creatura non tenetur frui deo

patet quia non in a instanti etc et sic non tenetur in illo probatur quia nullum actum tenetur a creatura habere

Item quantum ad intensionem actus quocumque actu dato potest frui maiori igitur non obligatur ad aliquem certum gradum

Responsio ad rationem

Prima responsio

Ad ista respondetur primo cum distinctione nam si fruends deo fruatur eo ex officio incumvente sicut sacerdos circa sacramentalia vel secundum quod est pro?a contemplativa ut heremita vel alia huiusmodi per?a

in primo casu non tenetur subvenire proximo dimittendo officium divinum

sed alio casu de privata persona et contemplativa tenetur subvenire dimittendo sicut horas aut talia Et hoc secundum duplicem ymaginationem / prima est quia nos semper tenemur ad me?ra patet / nam sit aliquod praeceptum circa divinum officium et consilium aliquod divinae perfectionis tamquam duo incompossibilia non obstante quod consilium divinae sit perfectionis dimissio eius non est peccatum scilicet ad minus mortale sed dimissio praecepti esset peccatum sic in proposito licet fruitio aeque esset melior subventione proximi nihilominus dimittenda est propter proximum quia cadit sub dei praecepto sicut patet in primo mandato legis

Secunda responsio

/ et sic dicitur ulterius secundum dicta primus quod velle subvenire proximo et frui deo patet hoc manifeste quia sub praecepto cadit igitur propter deum efficitur igitur etc quaero sequitur quod proximus non est magis diligendus quod inferre ba?tur quia totum pro deo efficitur unde proximus propter deum amatur et non deo propter proximum et aliter facere esset peccatum

Sed ponamus adhuc quod quis fruens deo videat proximum in casu necessitatis et non fucturrati ei et diligat deum

Respondetur quod casus est impossibilis quia iam deivaret ab maiore dei non diligendo proximum nam eo ipso ubi esset distincta fruitio ab usu / adhuc dilectio dei explicat ad omnia divina praecepta quare etc

Tertia responsio

Et tunc quando dicebatur quia is sit aliquis noviter baptizatus etc

dicitur quod diligendo sit successive semper diligit deum secundum cadentiam iam sub praeceptio

/ Et adnutatus ad hoc quod fruitio distinguatur ab usu dicitur ipso casu stante / iste non quam fuit obligatus ad exeundum in actualem dei dilectionem / et ideo sufficit habitualis dilectio sibi sed quia in hoc non accipit potentias igitur etc

Obiectio: Quod quis sine fide, caritate, vel gratiam salvetur

Circa etiam istam materiam dicunt aliqui magistri quod staret aliquem salvari et tamen non quuam in vita sua haberet fidem vel gratiam probant sic Sit aliquis paganus vel malus disponat se ad fidem catholicam recipiendam in a instanti et in illo eodem instanti moriatur vel immediate post instans illius horae in isto casu dicunt salvari quia sufficienter fecit quod in se est secundum dispositionem primam aliud fidem et gratiam suscipiendam licet adhuc non fruatur lege vel fide

/ unde notandum est quod duo sunt in ipsa dispositione scilicet gratia dei et actus ipsius dispositionis creaturae / et per consequens sequitur quod unus qui non quam habuisset fidem catholicam casu stante salvaretur

/ Et per oppositum poneretur quod quis in tota vita fuerit in gratia / et in instanti deciderit a gratia moriatur in illo eodem vel immediate post constat ipsum dampnari stante cum hoc quod non poeniteat vel reconcilietur quovis modo / licet quocumque instanti dato ante hoc potuisset salvari

Responsio ad obiectionem

Tamen quantum ad istam materiam multa possunt dici probabiliter et est notandum ubi praecedit aliquam mora praecedens instans individuum est sicut si huiusmodi creatura esset in instanti / unde ponatur casus quod sortes et plato aequaliter operentur meritorie

et tunc in una hora sortes remaneat in actu meritorio plato decedat a merito et sortes habeat gratiam ut decem semper se teneat in ipsa vel ultra mereatur semper gratiam secundum gradus quaeritur quis plus ipsorum praemiabitur Respondetur quod aequaliter quia non sunt tales gradus in caelo nam habenti minus secundum ymaginationem nostram videtur sibi plus obtinere licet dicatur in domo patris mei multae sint mansiones

Verum est tamen quod circa materiam ubi aliquis disponeret se in instanti transgressionis ad bonum utrum salvare dicitur quod sic Tamen sacra scriptura testante casus staret cum communi lege nam dicitur quod nullus salvabitur / nisi in via habueret gratiam et fidem / unde apostolus impossibile est sine fide placere quamquam deo sed salvaretur quod ymmo sicut dictum est intelligendo de praedictis

Consequenter in ista materia de fruente deo sicut sacerdos circa divinum cultum vel sacramentale officium quotienscumque occurrit materiam

Istis tenetur facere occurrere sibi materiam ad divinum officium vel cultum et ideo pro aliquo tempore nam quolibet die recipit beneficia igitur etc

Item tenetur circa temptationes et talia secundum gradus et status resistere et mereri unde praelati maxime tenentur sibi / nam eorum vita debet esse activa et contemplativa / et sic falsum est quod in nullo instanti tenetur creatura frui deo

unde notandum est quod praecepta affirmativa obligant semper et non pro semper semper id est non quam est dissentio sed executio non est nisi tempore et loco / vel saltem debet occurrere sed negativa obligant semper et pro semper

Quod praecepta affirmativa obligant ad frequentius quam negativa

Tamen est adhuc advertendum quod praecepta affirmativa obligant fortius frequentius et pro semper

nec fundatur primum dictum bene loquendo de impletione praecepti / unde adimplere praeceptum non est non facere prohibitem / nec sufficit ad hoc praeceptum nam sic quilibet dormiens adimpleret sicut operans et vigilans quod absit et mereretur infinite sed talis habituatio requirit materiam sive praesentiam rei et motionem ad hoc ut patet de isto praecepto negativo non furaberit et iste nobilior est

Posset ymaginari aliud secundum quod voluntas resistat motioni id est quod non eligat velle fi?a nec affirmativa nec negativo sed resistat et est unus 2us modus Sed utrum sic sit vel non tenetur magis prima via 2a non scilicet propter praeceptum negativis respuitur omnimode /

unde frequentius obligamur et fortius ad praecepta affirmativa quam negativa ut nomen est / quia negativa non nisi materia occurrat ut patet de furto quia nisi materia furti occurrat non transg?e diemur et ideo aliqui extraxerunt se a mundo propter praecepta negativa et si dicatur quod obligat pro semper intelligitur partialiter et non totaliter ita quod executio sit quae non occurrat etc

Quantum ad aliam rationem nulla fruito cadit sub praecepto etc probabile est quod etiam teneatur creaturae in certo gradu frui deo secundum notitiam habilem acquisitam vel confusam nam ad maiorem gradum obligatur praelatus quam vetula

nam sicut aliqui obligantur frequentius ita intentius quantum ad gradum dilectionis et quantum est ad argumentum quod ad nullum gradum obligamur dicitur quod est sophisticum nec procedit ad mentem et si teneatur dicitur quod non adimpleretur praeceptum quin esset consilium et non fruitur aliquis deo aliter et per consequens non repugnaret quin idem actus sit praecepti et consilii

Conclusio

Et sic patet quo modo tenemur frui deo et facere nos venire in actum fruitionis divinae ut iam sn? dictum est

Conclusiones

Prima conclusio lectionis fuit in qua magister reprobat multas conclusiones de potentia dei prima est deus non potest facere alia quae facit quia non potest nisi bonum quia quicquid agit ab aeterno agit sapientissime et ordinatissime Tota radix stat in hoc et defficit in hoc quod iustum et debitum etc nam eo ipso quod deus aliquid vult esse optimum est quia est tamquam regula recta qua regulantur omnia nam tota resolutio iustitiae resolvitur ad primam regulam et ubi iudicium nostrum non iudicat sed in hoc videtur haerere suum imperfectionem nam aliqua sunt mala quae possunt fieri bona unde dicunt aliqui de isto verbo debet quod deus non potest facere quae non debet Tamen si li debet denotet decentiam conceditur si aliter negatur ut sit sensus quod deus non potest facere quae sunt indecentia et turpia sive inconvenientia

2a conclusio principalis multa deus posset velle sine facere qua non vellet et sic finis lectionis

PrevBack to TopNext