Table of Contents
Reportatio A Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 48, de Fruitione
Una ratio quod fruitio Dei posset esse sine gratia
Consequenter est ad rationes superius factas respondendum ad primam igitur rationem Sed antequam respondeatur arguitur de obstetricibus nam obstetrices in egipto scilicet sephora et alia socia sua non acquiren?unt praecepto pharaonis sed timuerunt deum ut habetur utero?a tunc sic opus ipsarum fuit bonum quia licitus actus et tamen non erat in gratia et per consequens sine gratia potest quis frui deo
Contra antecedens quod intellectus ex puris naturalibus potest dicare Deum esse summum bonum et voluntas poterat se illi dictamini conformare
Prima ratio: quod investigatio humana non possunt pertingere praeter notitiam substantiarum corporearum
Ad antecedens dicitur quod creatura humana nisi iuta specialiter non potest attingere ad dei fruitionem nam patet de caldeis qui propter deffectum cognitionibus ultra solem et stellas non po?lat aliquam substantiam separatam Unde aristoteles in libro de regimine principum sive de secretis secretorum ait quod philosophia fuit revelata et iosephus in libro antiquitatum dicit quod multa fuerit revelata quae per se scire non est possibile
Secunda Ratio
/ unde dato quod intellectus posset pertingere naturaliter ad dei cognitionem sive fruitionem / tamen non posset comprehendere secundum conditionem obiective fruibilitatis quia non oportet quod cognoscat secundum omnem principium unde aristoteles non cognovit deum secundum omnem praedicatum nec etiam oportet quod rec res cognoscatur secundum omnes sui conditiones quare sequitur quod creatura ex puris naturalibus devenire ad dei cognitionem sive fruitionem scilicet quod sit obiectum fruibile
Tertia ratio
3o dicitur quod licet intellectus quantum esset de se posset devenire ad notitiam dei Et hoc videtur velle apostolus nam dicit quod malitia facit hoc unde malitia eorum exaecavit eos et nisi hoc esset et sic fecissent deum verum cognovissent Et ideo quia se non disposuerunt talem cognitionem non habuerunt Et si dicebatur in primo instanti in quo habuerunt notitiam obligati fuerunt ad hoc Sed de instanti non valeret casus ex hoc quod non semper potuerunt
Quarta ratio
et sic diceretur quod malitia licet intellectus posset cognoscere nihilominus peccatum impedit ipsius fruitionem et operationem voluntariam
Unde affectus pravus est quaedam operatio quae sicut se habet quod voluntas per ipsam afficitur et ideo depravat intellectum / et facit credere de malo quod sit bonum et econtra
Conclusiones
Prima conclusio lectionis fuit scilicet quod voluntas dei non est causa mali et dicitur quod non potest velle vel nole quod peccatum sit tamen conceditur quod ymmo permissive et hoc de praesenti lectione quia non plus humanus pro tanto quod gerson et demoravia et unus cordius licenti fuere quapropter opportuit plaoust ire ad licentiam die mercuris an natale in ieiuniis 4or temporum