Text List

Lectio 54, de Fruitione

Lectio 54, de Fruitione

Duo difficultates

Consequenter postquam superius visum fuit qualiter inclinatio naturalis fertur in deum tamquam in summum bonum et finem ultimum et in hoc consistit tota virtus metaphysica theologica religio mundana

/ unde pro maiori intellectum sunt aliqua quaerenda sive advertendum primum est utrum inclinatio creaturarum sit in ipsum ratione trinitatis 2m utrum flexibilitatis voluntatis procedat ex deo et feratur in ipsum dicuntur vel ad contrarium sit fluxibilis

Utrum inclinatio creaturarum in Deum sit in ipsum tanquam in Trinitatem

/ unde certa primum tenetur pars affirmativa scilicet quod naturalis inclinatio fertur in deum etc Et probatur sic arguendi nam quaelibet creatura est vestigium ipsius increatae trinitatis igitur tendit in ipsum secundum habitudinem quam habet ab illo vestigio

Confirmatur Res creatae procedunt de non esse ad esse a deo ut trinum et unum igitur revertuntur ad ipsum sub tali tendentia vel habitudine nam sicut in genere causae efficientis concurrit ita in genere causae finalis

Sed restat difficultas de voluntate creata utrum posset habere actum qui terminetur ad unam personam tantummodo vel ad omnes

Et circa istam materiam tenendum est quod voluntas creata non potest tendere in deum secundum essentiam quin tendat in creaturam

Et inducuntur hic aliqua licet tenuerim oppositum quia istud magis est consonum rationibus sacris et dictis sanctorum doctorum

Utrum stat unam personam Trinitatis potest diligi sine alia?

Et eadem est difficultas de dilectione sine visione unde non stat una personam trinitatis videri quin alia videatur

/ probatur primo per rationem primitus tactam quia sicut non potest concurrere in genere causae efficientis nisi ut trinus quin concurrat in genere finalis ita par passu in hoc

2o arguitur nam concursus obiectivus qui non est realiter supplebilis est reducibilis ad causalitatem effectivam et tamen non est distincta ab alia igitur non stat unam videri quin alia videatur intuitive et ista ratio est satis apparens modo si iste concursus sit indivisus sequitur intentum

3o arguitur testimonio christi quia "qui videt me videt et patrem" et per consequens idem sunt declarat hoc ipse christus producendo consequentiam quia "ego in patre et ipse in me" est igitur intentum unde circa hoc dicit augustinus sive audiatur ostendendae nobis patrem sive audiamus ostendendae nobis filium etc idem sunt

Item omnes doctores loquentes de dei fruitione sicut ancelmus et augustinus et ceteri ponunt trinitatem esse obiectum fruitionis

Item ratio fruibilitatis est essentialis igitur individua et indivisae competit cuilibet personae et hoc alias est deductum quoniam summe diligibilitatis fruitionem habet

Item nisi ita esset sequeretur quod solum sortes beatificatur in patre ponendo casum quod sortes tendat in a patrem et in b filium et in c spiritum sanctum tunc arguitur sic sortes tendit in a patrem et in b et illud a non est b igitur etc consequentia tenet maior rationis manifesta minor probatur quia sunt pesonae distinctae

Item staret sortem habere amicitiam unius personae et non alterius

Item okam dicit de una persona non debet aliquid affirmari quod negetur de alia sive de sui essentia nisi sacra scriptura nos cogat ad hoc et ponit tamquam unum principium quod quaelibet persona est idem cum alia de aliis autem rebus non sic cogit nos / nisi sit ratio evidens modo sic dicere quod essentia videatur nulla est auctoritas cogens nos licet persona non videatur videtur quod hoc non sit ponendum quoniam esset concedere quasi contra dicentia modo est inconveniens Unde pro aliquali declaratione sunt aliqua advertenda

Quod aliqua sunt praedicata quae competunt Deo ab aeterno et aliqua quae competunt sibi temporaliter

Sciendum est quod sunt aliqua praedicata deo competentia ab aeterno et aliqua temporaliter unde prima sunt in triplici differentia quia quaedam sunt absoluta et essentialia sicut esse bonum esse perfectum et similia

Alia sunt ratione emanationis ab intra ut generare esse patrem generari esse filium et infundi esse spiritum sanctum

Alia sunt ex tempore et hoc dupliciter nam quadam ratione operationes sue?t temporalis sicut creator vel creans / alia ratione operationis creaturae ut diligi amari honorari et sic de aliis

Quantum igitur ad prima praedicata quodlibet est commune toti essentiae et cuilibet personarum et omnibus simul / nam quaelibet persona est ens et omnis trinitatis est ens

Sed tamen quantum est de relatas licet ei competant ab aeterno tamen aliqua uni et aliqua alteri et sicut generare patri et generari filio et dari spiritui sancto

Quantum est de 3iis pro maiori parte ipsa sunt communia essentiae et cuilibet personae Et simpliciter de illis quae competunt ratione suae operationis et operationis creaturae

Unde si pater sit cognitus sic etiam filius et tota trinitas unde dicitur "qui videt me videt et patrem"

Utrum notitia intuitiva immediate terminatat ad Deum terminetur ad essentiam et ad quamlibet personam?

Advertendum est tamen quod proprie loquendo difficultas principalis non solvitur per hoc nam secundum istam viam concederetur quod quilibet cognoscens deum cognosceret trinitatem et sic philosophi pagani cognoverunt deum et dilexerunt ut trinum et unum quod falsum videtur esse sicut alias est deductum quia de trinitate non habuerunt cognitionem

Sed in hoc stat difficultas Nam staret diligere trinitatem et tamen non credere ymo negare eam / et hoc potest reduci ad sensum logicum unde stat quod aliquis trinitatem diligat et tamen non diligat trinitatem Nichilominus difficultas est de notitia intuitiva scilicet utrum stat habere notitiam intuitivam de essentia trinitatis sine persona et habeat eligere iudicium quod sit trinitas et tamen non habeat iudicium de essentia vel econtra

Et circa hoc dicitur quod nullo modo stat aliquem habere notitiam divinae essentiae quin habeat iudicium quod sit 3es personae Et de hoc aliqui sunt controversis Sed non obstante dico quod potest habere iudicium complexum / nec potest esse simplex quin repraesentet quod sit pater et filius et spiritus sanctus Aliqui tamen dicunt oppositum

Unde intentio salvatoris fuit secundum diversitatem / quoniam visio corporalis non ostendebat patrem sed filium

et fundatur ista ratio de concursu obiectivo qui est quaedam operatio ad extra et per consequens quaelibet persona cognoscitur ut visum fuit

Item propter ydemptitatem rationem diligabilitatis non stat quod persona obiciatur voluntati quin obiciatur iudicio rationis

Item augustinus dicit sicut concurrit active ut 3es personae ita ratione visionis ut solus deus unde prima ratio est ipsum esse trinum

et est suum esse esse 3es personae et sic prima persona trinitatis est obiectiva et sic primus conceptus trinitatis est obicibilis nam obicit se ut est deo deinde ut est trinus

Unde quidam modernis arguit contra nam intellectus potest habere notitiam de aliquo et tamen dubitare cuius speciei sit et fortius de individuali Antecedens probat nam stat quod aliquis videat sortem a longe ita quod non potest eligere cuius speciei sit propter nimiam distantiam nec cuius individui et ita diceretur de creatura spirituali sicut de angelo ad angelum bene licet descendere quod divina essentia posset concurrere tali concursu quod intellectus non iudicaret ipsum esse deum et per consequens non posset elicere quod deus esse deitas et per consequens quod esset trinitas Et sic staret sicut prius quod aliquis ipsum diligeret et tamen non cognosceret

Ad istam rationem respondetur quod ipsa procedit ex falsa ymaginatione et hoc est propter comparationem notitiarum ad invicem scilicet intuitivarum nam personalis notitia causatur mediate organo corporeo et magis debili

Sed veniendo ad propositum de organo corporeo concludo sibi / sed quando infertur igitur a simili de deo dico quod si?do est falsa in hoc Et causa est duplex primo quia non praesentatur secundum aliquam distantiam scilicet deus sed quando concurrit obiective summea pplicatur 2o intellectus videndo deum intuitive non utrum organo corporeo

et sic patet differentia quare etc Quantum esset de 2o scilicet de angelo admittitur licet possit negari et quando infertur igitur de deo consequentia non valet nec valet si?do propter causam applicationis quia deus non potest distare a nobis sed bona esset si?do de uno angelo ad alium et dissi?do provenit ratione divinae notitiae intuitivae et quia deus concurrit obiective ut esse trinum et persona sumitur quare ratio non valuit

Obiectio: quod una persona possit videri sive diligi sine alia

Prima

Sed tamen quicquid dicatur arguitur quod una persona potest cognosceri sine alia et hoc una persona potest incarnari sine alia igitur potest esse sine alia vel videri sine alia consequentia tenet quia non est maior ratio de una quam de alia et antecedens patet quia filius incarnatus

Secunda

2o pater non est spiritus sanctus ista est vera vel ergo extrema significant idem vel non si primum tunc est secunda si 2m habetur propositum

Tertia

3o conceptus absolutus non deppendet a relatione igitur potest haberi sine reliquo et qua ratione arguitur de visione eadem de fruitione vel etc

Quarta

4o intellectus potest ditare quod est summe diligendus igitur etc

Quinta

5a filius potest plus diligi patre igitur sine patre patet quia potest diligi ut redemptor

Sexta

6o magi pharaonis habuerunt notitiam de deo quo ad duas personas igitur potuerunt habere 3am

Septima

7o de personis nam ille sunt origine distincte igitur cognitiones sive visiones diversae consequentia tenet antecedens patet nam pater prius originem antequam generaret filiumfuit ymaginando instantia nam in primo instant produxit filium et per consequens est in se duae sine filio

Nona

8vo quandocumque aliquid habet duo obiecta unum primarium et aliu 2arium potest absolvi a primo sicut de visione verbi a patre prima visio est essentia divina igitur in proposito cognito dei remanebit absque proprietate personarum et per consequens sequitur contra dicta Item rationes sunt breviter tacta propter fesiationem congregationis magistrorum super facto iacobitarum ut puto

Conclusiones

primo conlusio lectionis videlicet 4ae distinctionis 2i libri sententiarum fuit Angeli non fuerunt creari mulieri licet in culpa decidere licet dicant aliqui oppositum Tamen augustinus tenet quod non fuerunt creati miseri unde si libertas staret in eis cum actu vel stetisset bene fuisset quia staret quod posset carere in actu

2a conclusio Angeli mali non praesciverunt suum casum

3a conclusio ipso fuere perfici quo ad naturam

et sic est finis quovis die sabbati ante epyphatiam et fuit epyphatia tunc die lunae sequenti et cessaverunt lectiones nostrae in theologiae bis ante scilicet die iovis et dieveneris propter huetos quos dux bituriae deliberavit a carcere episcopi

PrevBack to TopNext