Table of Contents
Reportatio A Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 55, de Fruitione
Responsio ad rationes quod una persona potest diligi sine alia
Ad primam
Respondetur negando consequentiam Cuius causa est nam incarnatio respicit relationem personarum ideo reppetitur effectus sub illo genere nomen qui generaliter et relative dicuntur de deo et licet non proprie dicantur de deo tamen effectus qui relative dicitur de ipso deo proprie dicitur et hoc sufficit Et dicitur quod illud praedicatum est personale id est personalitatis aeternae
Unde pertinet ad personam subsistere et est ei essentiale et ideo non est consequentiae Sed reducitur ad genus quod ad personas pertinet / sicut videri hoc est essentiale Unde advertendum est quod sic terminare dependentia non reducitur ad aliquod genus causae efficientis Et concedendum est quod tota trinitas fecit incarnationem verbi et quaelibet persona incarnavit et tamen solus filius partialiter
/ et sic talem vesionem unione facere toti trinitati competivit quare sequitur quod ratio non predit quia praedicatum hoc reponitur sub genere primorum relatorum quia huiusmodi habitudo non reducitur forte ad aliquod genus causae et tamen si reduceretur haberet maiorem affinitatem cum causa materiali Sed non reducitur tamen ad aliquid ratione cuius oporteat elicere iudicium etc
Ad secundam
Ad hoc dupliciter respondetur uno modo quod idem est conceptus in patria licet non hic in via nam idem conceptus repraesentat patrem et filium et essentiam et totam trinitatem unde conceptus est simplex et complexus et sufficit intellectum mutare singulorum quia immutatur vario modo intellectum ut dicit adam
Aliter tamen dicitur quod alius est realiter conceptus in via ita quod de patre habetur alius conceptus a filio / nihilominus idem significant extendendo significatum ad conotationem et tamen non eodem modo quia eodem modo non sunt conceptibiles pater et filius nisi simul intuitive nec potest terminare una persona notitiam intuitivae quin alia significet sive terminet licet tamen habeant varios modos signifiandi et hoc non est mirabile nec inconveniens et ista via est facilis Ita quod conceditur quod significant idem et tamen non supponunt pro eadem persona
Ad tertiam
Alia 3am rationem quando dicebatur quod una persona potest concipi sine alia et potest haberi conceptus relativus negatur hoc reputando originem unius ab alia / ex eo quia semper oportet concurrere obiective totam trinitatem nam primo cognoscitur et se obicit ut trinum immediate et sic est absolutus relativus et negaretur quod haberetur conceptus relativus hic in via sive absolutus
Ad quartam
Respondetur quod casus est possibilis naturaliter et dicitur ulterius dicitur quod bonitas potest elicere dupliciter uno modo quod in quantum in se est eliciat et sic conceditur dico tamen quod ipsa voluntas non est absoluta quia conformis Tamen non potest se melius conformare licet tamen non est quia ditat quod pater sit summe dicendus et hoc implicat et potest poni in illo casu quod non potest alicui ditamini conformari unde non potest se conformare positive
Ad quintam
Ad 5am quae dicebat quod voluntas plus potest diligere unam personam quam aliam negatur generaliter licet possit quis plus diligere deum diligere quo ad humanitatem tamen non sequitur diligit humanitatem igitur diligit deum sicut non valet fruitur humanitate igitur fruitur deo nam fruitio deo est meritoria et fruitio creaturae est illimitata et sic non stat christum magis diligi quam aliam personam quia christus et tota trinitas est obiectum
Ad sextam
Ad 6am de magis pharaonis illa ratio iam soluta est nam licet cognoverit secundum patrem et filium et non spiritum sanctum s?et nihilominus secundum totam trinitatem cognoverit licet non cognoverit ipsum nam si dilectio attribuitur uni personae et alteri vel attribuitur etiam quia nonquam contradictoria verificantur de eodem et pro eodem sumpto unde conceditur ista trinitatem cognoverit et tamen non cognoverit trinitatem licet conceptus haberent secundum personas
Responsiones ad Rationes Scoti
Rationes Scoti
et probat nam quando intellectus habet duos actus unum primarium et aliam 2arium modo notitia dei habet patrem tamquam obiectum primum 2m habet filium in relatione ad patrem vel primum tamquam de essentia alium 2arium tamquam etc et sic divina essentia esset absolute conceptibilis absque persona et sic argueretur de visione in verbo et per consequens prima habitudo remaneretur secunda stante
Contra Scotum: Opinio de Rippa
Plaoul Contra Ockham
Breviter dicitur ad rationem okam negando sibi consequentiam et ad probationem quia signetur primum instans in quo primo desinat esse etc negatur tamen hoc et dicitur quod actus mutatur non tamen oportet quod in omni actione sit deperdito nam deus non obstante motu locali posset movere totum mundum motum recto
Plaoul Contra de Rippa
Tunc ad rationem de rippa Breviter negatur sibi consequentia Unde advertendum est quod divina essentia duplicem habet habitudinem ad intellectum nam habitudo dei scilicet ratione obiecti et repraesentativi uterque est respectu divini intellectus necessaria sed respectu inseparabilis nam stat quod obiective tamquam in esse obiecti et non repraesentativi sicut angeli in via praesentatur actus ratione obiecti et non repraesentativi et sic sunt contingentes nobis etc posset cognoscere divinam essentiam obiective licet non repraesentative propter necessariam habitudinem
Plaoul Contra Scotum
Et tunc ad rationes suas Ad primam quando dicebatur nam quantumcumque intellectus etc negatur sibi licet sit ordo tamen est ordo necessarius essentiae divinae etc ratio sua assumit falsum
2o dicitur quod relationes et essentia divina non sunt diversa obiecta ymo concurrit obiective aeque primo et non est talis ordinatio sicut dicit ymo per oppositum
Ad aliam de prioritate originis unde pater prius originem est beatus etc pro praesenti respondetur quod instantia huiusmodi si sint ymaginanda beatificatur pater in filio
unde ymaginatur 3a instantia unde in primo instanti essentia divina praesentatur patri clarissime tamquam species intelligibilis fecundissima deinde ymaginatur quod in 2o instanti praesentetur filio et sic ultra de spiritu sancto ponit quod sit aliud 3m instans in quo producitur ab eis spiritus sanctus Sed quaeretur de istis instantibus utrum sint realia creata vel increata nam si illud instans ponatur increatum tunc vel filius est pater vel econtra et utrumque est absurdum unde breviter quicquid dicatur ulterius negatur ymo aeque primo beatificatur pater cum filio nec est talis ordo instantium ymaginandus
Conclusiones
Prima conclusio lectionis super distinctione 5a fuit haec quidam angeli fuerunt conversi et alii aversi
4a conclusio data fuit lectionis eis gratia operans et non cooperans prima est iustificans alia concurrens ad actus sed breviter tenetur quod habuerunt eandem / prima arbitrio cooperatur sed in iustificatione impii non cooperatur