Table of Contents
Reportatio A Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 56, de Trinitate
Rationes quod Deus non est universaliter perfectus
Consequenter postquam circa distinctionem 3am recitata est de investigatione humana et ceteris sequentibus et de diligibilitate tendentia creaturae in deum tamquam in summum bonum
Nunc autem investigandum circa trinitatis materiam antequam plus intremus in ipsam primo de simplicitate dei et primo quaeritur utrum deus sit simplex
Quod Deus non est summe simplex
et arguitur primo quod non Deus non est universaliter perfectus igitur non est simplex / consequentia tenet de se et antecedens patet quia deus est mutabilis quia generat filium modo generatio est motus et motus est mutabilis
2o ad idem arguitur sic deus est realiter divisibilis igitur est mutabilis consequentia tenet et antecedens patet quia in incarnationem filii unitur naturae humanae secundum quam recipit filii denominationem quod sit deus et homo
Et sicut conceditur ab intra generatio ita posset esse ad creaturam realis communicatio et per consequens non fit deus simplex
3o arguitur est plures res distinctus igitur non est simplex consequentia tenet de se quia quod est plures res non est una simpliciter licet compositae et antecedens probatur quia pater distinguitur a filio nam alia est persona patris alia filii etc et per consequens oportet ponere quid in eis distinctum et ergo non erit simplex
Tria principia
3m est quod quidem beotius praemittat videlicet quod communissimum est unum quodque genus sciendi et veritatem investigandi debet inquisitor contentari maxime de possibili modo cognoscendi veritatem in tali genere
et hoc videtur etiam ponere philosophus in primo ethicorum ubi sic dicit disciplinati enim est quaerere secundum natura unius generis etc unde ibidem videtur ponere quod in natura morali non est demonstratio mathematica facienda / quoniam materia non patitur tantam evidentiam unde etiam in 2o metaphysicae dicitur In singulis perquirere est impedimentum scientiae acquirendae
Unde circa hoc boetius introducit quare philosophi sic ex distinctis arguunt sicut argueretur sortes est homo plato est homo cicero est homo igitur sunt 3es distincti homines secus autem in materia trinitatis reperitur quoniam sit arguendo pater est deus filius est deus spiritus sanctus est deus igitur tamen non sequitur quod sunt 3es dii distincti sed unus et idem deus. Et ex hoc sabellius et arrius erraverunt in ista materia ex deffectu generis investigandi
nam arrius concludit 3es deos et ideo deceptus est ex similitudine creaturarum et sic cecidit in haeresim et multi alii ponentes patrem et quamque personam recte distingui ab alia et dicebant patrem proprie deum et filium a patre distinctum simpliciter
/ Sabellius etiam posuit confusionem personarum unde non sic arguisset humana divina est pater et hoc eadem natura divina est filius et hoc natura divina est spiritus sanctus igitur non abinvicem distinguuntur De natura vero humana secus est unde sabelius dicebat deum pro tempore esse patrem scilicet pro nunc et pro nunc filium etc Et ideo ratione indebite ipsius dei trinitatis investigationis deffecerunt non scrutantes debito scrutinio ut habetur in psalmo
Propositiones pro generali introductione
et primo ponitur ista propositio scilicet quod finitum et infinitum in eadem specie diversificantur quantum ad proprietates et passiones eorum et sic veniam quod ergo non est mirum de divina essentia si videatur variatio quantum ad proprietates suas probatur sic propositio de linea recta quae est finia et tamen ipsa basis trianguli collocatur et super hanc triangulus constituitur sed illa eadem potest esse infinita quia divisibilis in tot partes et non tot quin plures modo infinita ista linea non habet proprietates personae scilicet finitae et tamen manet linea semper eadem igitur sequitur propositum quod finitum et infinitum ergo
2o principaliter exemplarie ymaginando quod puncta componat lineam et quod ab ipsis fluatur linea sicut multi antiqui et moderni ponuntur constat tunc quod finita puncta non possunt hoc facere et tamen infinita possunt igitur varie proprietates finiti et infiniti reperiuntur / et per consequens nimirum de trinitate
Item nonquam ex mutationibus subitis causaretur successio et tamen ex infirmitatis est ut patet de rarefactione nam in deperditione unius acquiritur successio debita
Item eadem res finita potest fieri infinita et sic proprietates habebit contrarias et alias igitur etc consequentia tenet et antecedens patet de albedine nam capiatur pedalis quantitas dividatur illa intensive quaelibet pars fiet maior licet non extensive et sic fiet maior et maior igitur propositum
Unde ad propositum nostrum magis ac?ee?do dicitur quod essentia divina habet duplicem modum infinitatis primo in suo esse est infinita vel specie 2o ratione suae immensitatis vel alio modo Et sic non est mi?dum si habeat varias proprietates postquam ita est in aliis praedictis unde divina essentia ratione suae immensitatis habet praedicata multa sibi competentia et creaturis et multa sunt contraria sicut dependens et independens quia deus independens et creatura deppendens
Quare sequitur quod ex deffectu trium principorum et ignorantia eorum consurgit haeresis et oppinio cassa
Sequitur ulterius quod illa praedicata quae videntur divinae perfectioni repugnare maxime et partialiter immensam perfectionem exprimunt
Unde talia sunt ducentia nam aliqua sunt exprimentia perfectionem sua perfectione communia deo et creaturae et illa non realiter exprimunt dei perfectionem infinitam
Conclusiones
Tunc ponitur prima conclusio lectionis et est textualis de angelis quod sicut de maioribus et minoribus quidam steterunt sic de maioribus et minoribus quidam cernuerunt
3a conclusio cum gloriam et gratiam suo creaturi sed sibi referent et attribuerent ceciderunt et quia modum se extollerunt
5a conclusio sicut inter bonos et malos hic inferius est ordo vel secundum praesidentiam ita in malis angelis unde guillelmus parisiensi super hoc dicit quod maiores sive excellentiores quantum ad praedicatum mali sunt magis ignorantes licet quantum ad sui dignitatem et proprietatem aliam non sicut maiores
6a conclusio Iussu divino cecideerunt et dicitur hic quod non habuit potestatem nisi promissive a deo
7ma conclusio de lucifero dicitur quod fuit ille qui adam temptavit et christum supra pignaculum portavit sed postea relegatus est in infernum usque ad iudicium / unde magister hic dicit quod si accidat quod si aliquis vincat dyabolum in temptatione amplius de ipsa temptatione non templabit eum et sic finis lectionis