Lectio 57, de Trinitate
Lectio 57, de Trinitate
Propositio: sola divina natura summe identice[?] est omnis perfectio sibi possibilis
quod sola divina essentia ydemptice est obmissiva perfectio sicut omnis possibilis fide et immensa patet enim ex tactis in 3a distinctione
2a pars probatur ex comparatione creaturarum ad causas efficientes conservantes formales et finales nam quaelibet creatura indiget causa conservante et efficiente
Et iterum creatura maxime perficitur per finis adeptionem et tamen finis non est ipsa res ymmo distinguitur ab ea
Corollaria
Primum corollarium
Nulla creatura esset omnis sua perfectio
Secundum corollarium
Esse simplex proprie causando non est ad extra proprie praedicatum communcabile
Tertium corollarium
Supremum gradum est omnino indivisibils gradus perfectionis
3m correlarium quamvis in qualibet creatura semper ascendendo reperiatur maior latitudo supra tamen suppremum gradum est indivisibilis et tanto plures habet operationes tanto potentialior nam species superiores participant inferiores sicut patet de anima quae naturaliter inhaeret nec eius inhaesio est operatio corporalis et tamen nuctrit corpus vegetabiliter
Quintum corollarium
Aeternitas excedit in duratione totam latitudinem temporis imaginarii infinitam
5m correlarium quamvis aeternitas sit duratio simplicissima excedit tamen totam latitudinem ymaginariam temporis a parte ante et a parte post et de duratione similiter / quod autem ita sit habetur a boetio in 5o de consolatione ubi dicit quod "aeternas est interminabilis viate" Unde ad ymaginandum huiusmodi durationem ymaginatur tempus manuductive et sit per modum lineae finitae sicut corpus ymaginatur esse punctualiter in quilibet puncto hostiae nihilominus concurreret ad aliquod instans et sic duratio approprinquaret ad aeternitatem sicut ymaginamur aliquod corpus sicut panis trasmutari in aliquid infinitum scilicet in corpore christi
Sextum corollarium
Quod Pater et Filius sunt idem gradus perfectionis simpliciter et sunt idem gradus indivisibilis
Sequitur ulterius quod pater et filius suae et ydemptice sunt idem gradus et unica simplicissima perfectio adaequate licet tamen immensa
Ulterius sequitur quod habent eandem durationem et filius aeque primo est sicut pater quia non sunt partibiles quo ad hoc durative
Ex quo sequitur quod in divinis non debet poni prioritas originis nam doctor subtilis ymaginatur aliqua emanatio ab intra ut consideretur pater absolute et in se et ex quo filius emanat a patre pater tunc videretur prior Sed hoc non posset stare nam absolute sunt aeque primo ut dictum est
Item si ita esset sequeretur quod aeternitas praecederet filium patet qui aeternitas mensurat patrem secundum originem et non mensuraret filium et per consequens non esset aeternus
Septimum corollarium
Productio personarum divinarum naturam poni potentialitatem successivam vel etiam mutationem
Octavum corollarium
Licet divina essentia sit ad intra communicabilis, non tamen ad extra
Consequenter propter difficultatem alias tactam de productione filii est advertendum quod productio vel generatio in creaturis multa importat nam de primo cursu motus agendi importat indigentiam et dependentiam effectus a sua causa
et sic habitudines quae?d?t aliquam imperfectionem debet remotiori et tunc quod remanet communicetur cum aliis verbi gratia radius solis deppendet a sole sol tamen non communicat radium et si radius communicaret non deppenderet quia haberet sufficientem potentiam Ita ad propositum pater producit filium filius vero non deppendet a patre quia deppendens denotat indigentiam alienus quod non habet modo filius nullam habet indigentiam sive imperfectionem nam omnia quae pater habet mihi potestates sua ut evvangelicae habetur et sic ita perfectus sicut pater
Conclusiones
Prima conclusio lectionis super distinctionem 7mam Boni angeli sunt confirmati per gratiam / videlicet quantum ad naturam quia pares erant cum malis in principio et peccare possent sed modo non lege nunc stante vel intelligitur quantum est ex parte sui
2a conclusio mali angeli sunt ita obstinati quod non possit bene velle licet habeant liberum arbitrium causa est quoniam libertas gratiae in eis depressa est