Text List

Lectio 59, de Trinitate

Lectio 59, de Trinitate

Propositiones contra divinam simplicitatem

Consequenter circa materiam trinitatis debet attendi simplicitas Ideo pro nunc aliqua videntur ob esse in essentia divina

Prima

Quod non est identitas rationum formalium

/ primum eset ydemptitas seu distinctio formalitatum essentialium inter se circumscripta consideratione intellectus quare non esset ibi summa simplicitas

Secunda

Quod in divinis est distinctio essentiae ad personam

2o In divinis est distinctio essentiae ad personam igitur ibi est quaedam essentiae et personae compositio et per consequens non sum simplicitas patet antecedens quia de essentia et persona verificantur contradictoria nam aliquid affirmatur de patre quod negatur de filio quoniam generare et de filio negatur sed esse genitum de ipso affirmatur

Tertia

in Deo est pluralitas idearum

3o in deo est pluralitas ydearum et realis distinctio earumdem igitur in eo non est omnimoda simplicitas / unde augustinus octaginta trium quaestionum libro distinctione 40ma dicit quod "alia ratione factus est homo et deequus"

Ad idem concordat varii doctores / nam dicunt quod apud deum sunt rerum mensurae et origines rerum ratione producibilium et causae rerum

Unde augustinus 3o de trinitate capitulo 16mo dicit "quod penes deum sunt mensurae numeri et pondera" et 14o de trinitate dicit "apud deum esse regulas aeternas quae scriptae sunt in libro lucis quiest aeternitas sive veritas" dicit 6o quod "plena rationum viventium" / et dionysius in de caelesti gerarchia vocat fulgures et ambrosius in exameron ordines rerum quare etc

Rationes pro prima propositio: probatio antecedentis

sed antecedens de formalitate rerum probatur sic

Prima ratio

per rationes scoti qui videtur probare formalitatem rerum etc unde arguit sic si infinita sapientia est f?ter infinita bonitas tunc sapientia in communi esset bonitas in communi tunc probat quod consequens sic falsum quia in diffinitione quidditativa sapientiae poneretur tamquam pars ipsa voluntas vel esset diffinitio c?nem

Secunda ratio

2o arguitur sic distinctio emanationum divinarum necessario praesumpsit distinctionem principiorum elicitivorum et non rationis tantum nec realem simpliciter igitur formalem prima pars consequentis patet primo quia non videtur unde esse diversitas talis nisi esset ex parte principiorum talium / necque quomodo procederet spiritus sanctus ab ipsis patre et filio nisi poneretur talis formarum distinctio

Terta ratio

3o quicquid potest esse formaliter est idem esse principium producendi finita potest esse principium producendi infinita sicut patet in agentibus naturalibus declaratur ex multis satis

Item spiritus sanctus producitur libere et filius naturaliter et tamen ista productio vel voluntas non oritur ex modo actionum / sed ex parte principiorum igitur a simili si aliqua productio in divinis sit libera oportet quod ex parte principiorum fiat

5o aliqua attribuuntur divinae voluntati quae non attribuuntur intellectui igitur differunt

patet nam voluntas determinat respectu effectus et intellectus non nam intellectus divinus potest intelligere mala et tamen voluntas non vult illa igitur etc

De rippa ad idem arguit divinae essentia est participalis a creatura in esse et ab eadem non in esse vitae igitur in deo est diffinitio et in esse et esse vitae

2o sequeretur quod in rebus non esset diversificatio specifica scilicet secundum intensum et remissum consequens est falsum igitur probatur antecedens nam ex quo res participat adaequate non poterit salvari nisi secundum intentionem et remissionem et sic incidendum in errorem

Rationes ad oppositum trium propositionum

Ad oppositum tamen omnium istorum licet alias multas potuissem fecisse rationes sicut Arguitur tamen auctoritate divina quae dicit quod non est aliquid asserendum circa deum nisi cum divina docent eloquia cum hoc non habemus ex determinatione ecclesiae neque ratione vincente quare videtur quod nullo modo talia circa deitatem habemus asserere Attenta etiam auctoritate ancelmi dicentis quod in divinis eloqui omnia sunt idem ubi non obviat personalis relatio

Item arguitur nam positio distinctionis formalitatum est difficilior quam personarum inter se et magis recedens quam trinitatis in se igitur non ponenda consequentia tenet antecedens probatur nam mu?tas positionis trinitatis ponit distinctionem minorem realem quam sit essentialis distinctio personarum nam ponit quod aliquid distingatur ab alio sicut haec res non est haec res et ergo haec est tamquam hoc ab hoc et talis est minor Unde sciendum est quod valde bene potest sustineri articulus trinitatis sine ponere formalitatum distinctionum

Divisio responsionis ad tres propositiones

Accendo igitur magis et magis ad materiam trinitatis erunt 3a puncta videnda

primum igitur punctum de distinctione formalitatum

2um de distinctione naturae rei .

3m de ydeis utrum sint ponenda sed pro nunc amplius non procedam propter temporis brevitatem

Conclusiones

Prima igitur conclusio circa distinctionem 9nam fuit haec rationem sunt ordines angelorum videlicet 3 superiores 3 medii et 3 inferiores superiores sunt cherubin et seraphin dicit a plenitudine scinentiae superiores Alii throni in quo iudicia dei exercentur Alii autem etiam suo modo distinguuntur ut lucide demonstratur in textu

2a conclusio ordo angelorum potest dici multitudo spiritualium qui sunt simul

3a conclusio dona spiritualia sunt omnibus ordinibus spiritualia h?ia

4a ordo habet nomen excellentiae respectu inferiorum et non superiorum vel eiusdem ad omnia alia dona in comparatione

5a conclusio ordo angelorum est diversus unum agregatione vel etc

6a de eodem ordine est diversitas

7a non oportet quod sit alius ordo pro dampnatis angelis

8va conclusio homo salvatus adhuc esset licet non unus ordo cecidisset et haec sint dicta pro praesenti

PrevBack to TopNext