Table of Contents
Reportatio A Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 60, de Trinitate
Circa prima propositio: formalitates in Deo
nam multi doctores multas videntur posuisse difficultates sicut an divina sapientia bonitas et similia sint idem in deo vel distinguantur
Opinio Iohannes de Rippa
Et primo recitabitur oppinio de rippa / deinde oppinio doctoris subtilis Ulterius ponetur oppinio sustinibilior et secundum ymaginationem verior
Et in primo notandum est quod circumscripto opere ipsius intellectus in re ad extra inveniuntur 4or diffinitiones sive 4or modo distinctionum
2us modus minor scilicet realis non essentialis quando aliquae res sunt eidem essentia et tamen una non est alia licet stet cum ydempticae essentiae minor tamen est in hoc nam licet a non sit b tamen sunt idem univoce et talis conceditur theologis
et ab omnibus fidelibus sicut sunt primae in trinitate sunt 3es res et tamen sunt idem unde licet pater non sit filius sunt tamen idem sumendo idem in neutro genere
3us modus sive gradus distinctionis est distinctio rationum formalium quae quidam distinctio minor est aliqua duarum praedictarum In prima non essentia de essentia / In 2a res dere In 3a autem non Unde capiamus ad ymaginationem bonitatem divinam et eius sapientiam certum est quod contra primam distinctionem bonitas et sapientia sunt idem in alia sic / unde conceditur quod bonitas non est formaliter sapientia a parte rei nec intellectus divinus formaliter est bonitas divina / et sic secundum ordinem praedicatorum essentialium est ordo formarum unde a convenientia rei potest sumi conceptus et esset ens transcendens
Et secundum istum processum ymaginatur de rippa quod in deo sint diversitates a parte rei non tamen talis quod vi diffinitionis unum negetur de reliquo sed absolute et affirmative dicitur verificari conceptus talis ut in esse vitae et esse etc unde ymaginandum est quod sicut est diversitas personarum in praedicando ita est diversitas obiectalis Et isti modi sunt proportionales conceptus unde sciendum est quod deus alio modo se habet in esse entis et in esse vitae / unde sicut variatur in praedicando ita etiam obiectaliter unde licet huiusmodi formalitates sic sumptae quaedam distinguantur ab aliis tamen concurrunt unitive et ydemptice quia una res est alia unde sicut est diversitas in ratione conceptuum ita etiam in ratione obiectalium
4us gradus est plurium graduum eiusdem formalis rationis unitive concurrentium verbi gratia ymaginatur quod ratio obiectalis intensior est alteri et alteri unde ymaginatur quod tota ratio entis sit eiusdem in omnibus unde esse quod habet sortes et esse in lapide est omnino eiusdem rationis adaequate et tamen in intensiori gradu in omnibus Et secundum hoc terminis / transcendentibus correspondet rationes formales compositae ex entitate eiusdem rationis Ita quod nobiliorem gradum habet homo quantum ad rationem formalem quam alii et lapis et angelus quam homo
Unde ymaginatur idem quod tota latitudo entium sit infinita unde ascendendo per similas species oportet quod sit intentio specierum et iste est minimus gradus distinctionum quia sunt eiusdem rationis distinguuntur minori distinctione Ista tamen materia difficilis est ad ymaginandum Unde ut melius videatur ymaginemur quod triangulus quadrangulus sint idem localiter substantialiter et tamen cuius licet remaneat sua forma et non ydemptificatur in esse fine sic esset ymaginatio de distinctione formalitatum unde triangulo remanet sua formalis ratio et quadrangulo similiter
Conclusiones Iohannis de Rippa
Prima conclusio de Rippa
In qualibet creatura reperitur multitudo graduum eiusdem rationis formalis et denominationisTertia conclusio de Rippa
Quod sicut in Deo, ita in creatura reperitur distinctio formalis3a conclusio si in deo reperiatur formalis distinctio et in creatura unde si numerus praedictorum est mis rationum formalium in deo unitive concurrentium ita et in creatura Et radix in hoc est quod quaelibet alia creatura innuitur debent in esse vitae alia in esse Et ex hoc infertur quod creatura assistatur deo secundum esse igitur secundum esse vitae / quia idem est formaliter esse et esse vitae