Table of Contents
Reportatio A Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 61, de Trinitate
Continuandum materia de formalitatibus
Plus propositiones de Rippa
/ primum est habere notitiam dicti doctorum de hanc materia loquentium et est materia grata / licet principia non quia difficilia ad investigandum / 2m est etiam ut finitum ipsarum distinctionum formalitatum habeatur Et ut materia appropriatur recitabuntur aliquae propositiones quas magister iohannes de rippa ponit
Prima propositio:
quarum prima est Cui Quaelibet denominationi perfecte simpliciter ratio essentialis eiusdem rationis adaequate verbi gratia prima denominatio perfectionis sumitur est ens et quicquid a parte obiecti significatur per ens inquantum ens est eiusdem rationis adaequate igitur etc Et proportionaliter quidquid significatur a parte obiecti etiam in quantum est ens vivens vel volitivum a parte rei est eiusdem rationis adaequate
Secunda propositio
2a propositio huiusmodi ratio obiectalis in infinitum potest communicari naturae nam sicut sint infinitae species communica producibiles per dei potentiam sic huiusmodi esse variae creaturis correspondet et communicatur esse variae rebus nam infinitae speciei communicantur gradus correspondentes et sic de qualibet specie potest concedi / unde speciei plantae communicatur esse in superiori gradu
Tertia propositio
Et ex hoc sequitur quod homo est perfectior asino secundum rationem essendi in esse suo Sed circumscriptis omnibus accidentiam speciebus adhuch primam denominationem perfectius pertineat quam asinus Unde capiamus per impossibile ad ymaginationem quod homo deperdet successive denominationes suas superiores sicut esse reale et esse risibile et sic de aliis sucessive ab ipso aufferentur usque ad primam suis denominationem sic isto casu stante illud quod remanet est perfectius esse et tamen est ultimum remanens scilicet esse et pertineat magis quam infinita spcies
Quinta propositio
3a propositio sicut conceptus correspondens denominationum perfectibili est prior et alterius speciei pra?lis de posteriori ita proportionaliter correspondet filii a parte obiectali ratio obiectalis prior possibilis tamen concurrere unitive comparatione ratione obiectali correspondente ultimatae unde conceptus entis est alterius speciei cum esse vitae tamen communicantur in praedicando Et ymaginatur quod ratio obiectiva est p?lis unitive unde etiam sicut conceptus entis est alterius speciei ita ratio obiectalis essendi sicut iam praedictum est et hoc est per modum actus posterioris Et sic est similitudo quaedam manuducitiva
Et per quamdam analogiam recipiemus distinctionem formatum Et sic ymaginatur suae species in esse / quia ratio obiectalis est quodam modo actus et concurrunt unitive ut dictum est et hoc tenet sic de rippa et nisi haberetur talis ymaginatio quis non posset recte ad notitiam distinctionis formalitatum devenire Ex quibus potest concludit quod tot sunt formalitates quot sunt species in se
Plus propositiones de Rippa
Prima propositio
Quarta propositio
3a propositio sola illa est infi?lis cui repugnat cui repugnat potestas ad alterius obiecit rationis successionem et sic secundum istas ymaginationes salvarentur multa dicta doctorum antiquorum et sine hiis non videntur posse salvari / licet tamen ista positio sit falsa Et per hoc etiam haberetur ymaginatio de distinctione unibilium nam ymaginatur quod a parte rei esset distinctio et utrum multiplicatur dicitur quod non ydempticatur hoc tamen formaliter et sic pari passu ymaginaretur distinctio inter esse et essentiam et inter angelum et esse illius et sic de ydeis sicut plato quod esset una ydea quae esset in generalis et in corporalis et licet ista positio sit falsa tamen ostendit multa bona et utilia ad extra et subtilia
Quinta propositio
Consequenter tamen applicando dicta nostra materiae trinitatis de qua praetendimus elucidare dicitur quod nulla penitus est talis in deo distinctio patet hoc nam si sit ultimus gradus importaret deffectum quia imperfectionem modo nulla talis in deo est reperibilis igitur talis distinctio non est ponenda
2o etiam habitudo rationum obiectalium prioritatis et posterioritatis non habet hic locum / quantum ad primum non essendi est unicus gradus in deo simplissimus et perfectionis infinitae In creatura autem non sic est sed perfecte et sic non univocatur ratione essendi conditio Consequenter ponit quo modo creaturae univocatur secundum praedicta Ita quod omnia entia sunt eiusdem rationis specificae quantum ad unionem
Quantum ad 2m non est ymaginandum sicut in creatura quod ratio in deo sit possibilis ratione vitae sed concurrunt aequae primo unitive absque potentialitatis ordine et perfectionis posterioritatis intrinsece per simpliciem ydemptitatem modo simplicissimo Et ita rationes obiectales sic concurrunt aeque primo Et secundum hoc dicunt aliqui doctores quod nullo modo distinctio formalitatum arguit infinite sed potius simplicitatem / sed quia hoc convenit modo trinitatis dicetur suo loco Et adducentur in alia lectione deo dante rationes scoti et sic de isto ad praesens sufficiat
Conclusiones
Prima conclusio supra distinctionem 11 vel 12am fuit quod quilibet homo ab exordio suae nativitatis habet angelum bonum et malum sibi deputatos Bonus ut actus bonos enunciet sive promoveat quodammodo personam et malus ut per oppositum ad mala faciat declinare et hoc ymaginabile satis et rationabile videtur nam secundum propositum mentis nostrae aliquotiens cicius movemur ad bonum quam ad malum aliquotiens econtra et hoc est secundum quod bonus angelus suggestu suo vincit vel vincitur cum quod temptatio mali angeli cicius facit inclinare humanam naturam ad se quam etc
2a conclusio est de angelis utrum semper continue mereantur respondetur quod ista nobis et non sui unde licet continue bonum operentur nihil plus meum quam habent et ita de dyabolis dicitur quod non demerentur licet continue peccent et quod continue peccet patet quia cottidie obmittunt contra dei legem de directo et de hoc non est quo sed propter peccatum eorum non augetur tamen demeritum
Aliquorum tamen fuit oppinio quod merentur continue boni usque ad diem iudicii et mali demerentur etiam sicut dicit alex de halis / Tamen haec oppinio communiter non tenetur nam dicitur quod postquam aliquis est beatus non augetur eius meritum licet ante beatificationem nihilominus tenere hoc non est offensa
On this page