Lectio 62, de Trinitate
Lectio 62, de Trinitate
Variae opiniones discipuli Scoti
Consequenter Attendendum est quod Socrates et eius discipuli de formalitatum distinctionibus diversa modernis sensierunt Ita de scoto multi multa dixerunt
Opinio Chatton
Nam quidam doctor famosus scilicet chaton dicit quod nonquam doctor subtilis formalitatum distinctionem posuit unde per non entitatem quam posuit intellexit quod non est minus dicendum pro se
unde haec non est per se vera deus est sapiens licet haec sit pro se deus est ens Et si videatur aliquid aliud ab ipso hoc est secundum usum doctorum de tempore suo nam postea expressam determinationem tractavit et formalitatum distinctionem reprobavit / Unde ymaginatur de perseitate sicut dicit chaton Nam ista propositio deus est sapiens non est ita per se sicut deus est ens ut iam dictum est et non est plus per se quam ista homo est sapiens
unde si per ymaginationem corresponderent res distincte non esset per se deus est bonitas deus est bonus Et sit determinatio scoti non resolvitur nisi ad hoc quod deus non dicitur formaliter sapiens sic quod est sensus quod ista propositio non est formaliter per se Sed quia ista materia est logicalis ideo pertranseo
Opinio Henrici de Huta
Alia opinio
Alii dicunt quod scotus dicit quod ponebat formalitates in deo distinctas quarum una non est alia Sed hoc videtur falsum in processum suo unde non quam voluit concedere negationem unius absolute scilicet quod sapientia divina non est bona formaliter et non aliter Unde alius modus est quem in 8va distinctione doctor subtilis videlicet quod ista ydemptitas stat cum summa simplicitate et sic talis distinctio non esset quare etc
Opinio Gregorii de Arminio
Ita forma substantialis habitudines habet 2as scilicet inhaerere et informare et 2a dicit perfectionem informa sicut vivens vel dare vitam et haec perfectius est
Et ita proportionaliter ymaginatur in divina essentia per modum formarum quas experimur scilicet bonitatem et sapientiam habent enim talem habitudinem quod concurrunt simul deinde quod faciunt eum esse sa?tem etc et sic est quasi convenientia constituendi sic perfectione et haec creditur et videtur esse ymaginatio doctor subtilis
Et ut melius videatur ponamus exemplum de anima informata iustitia et notitiis infinitis male habitus concurrent ydemptite et realiter manentibus suis notitiis sive officiis propter riss et sic in insto casu habetis ymaginari formalitates unde sicut alia est notitia sapientiae et alia bonitatis ita in deo concurrunt in deo ydemptice rationes facilium etc et tamen aliud est officium facere et velle vel talia huiusmodi Et licet ista via sit sustinibilis tamen alia verior et securior licet ista sit subtilior
Plus auxilium pro iuvenibus
Advertendum est tamen quod diversitas doctorum in loquendo de formalitatibus inducit varietatem et haec est respectu diversarum principaliter ratione quorum ymaginatur diversa
Conclusiones
Prima conclusio lectionis supra distinctionem 11am fuit quae pertinet ad librum geneseos videlicet quod in principio deus creavit caelum et terram quae sic intelligitur quod deus creavit caelum scilicet angelos et totam nullam celestem et terram nullam humanam et terream in principio id est in seipso vel in filio et per hoc reprobatur oppinio origenis dicentis angelos ante mundi constitutiones fuisse creatos
Tunc 3a conclusio tenebrae nihil fuerunt nec sunt nisi privatio sive lucis carentia vel per tenebras intelligitur materia informis
5a conclusio materia prima tot tunc occupabat quot nunc occupat sed tamen elementa non erant adhuc ordinata et distincta abinvicem sed confuso modo se habebat