Table of Contents
Reportatio A Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 63, de Trinitate
Conclusio de materia formalitatum sentiendum sit
Consequenter est videndum quid de materia superius mota sit dicendum Et quantum ad primum arguitur sic In divinis praeter relationem personalem nullam distinctio est ponenda
Prima ratio
multipliciter hoc probatur / primo quod regulam beati ancelmi dicentis quod in divinis 3a sunt idem ubi non concurrit relationis oppositio Ita quod omnes termini absoluti sumentes pro divinis affirmatur sumitur de deo ut sapientia bonitas et tamen pro tanto sequitur distinctionem formalitatum fore secundum talia praedicata / ratione simplicitatis et immensitatis potentiae divinae quia unicus simplex et immutabilis aeternus etc
Secunda ratio
2o probatur nam ut alias est ostensum distinctio talium formalitatis est difficilior et magis distans ad appetenda rationis quam distinctio personarum in essentia et per consequens non ponendo
Ex alio patet quoniam ad hoc non astringit nos fides catholica nec etiam aliqua ratio vehemens igitur non est ponenda etiam pluralitas non est ponenda sine necessitate consequentia tenet prima pars antecedentis patet quoniam in eadem essentia ponere distinctionem tanto est maior et magis descendendum et tanto minor et magis ascendens
Tertia ratio
3o tanta debet poni ydemptitas in divinis quanta potest salva fide et ratione igitur etc consequentia tenet et antecedens patet
primo nam salvando divinam simplicitatem non habemus multiplicare unitates quae videntur divinam essentiam impedire et sic salva fide omnimodam ydemptitatem tenere nisi ubi ecclesia docet nos quia sic sic facere esset de deo detrahere et contra eius simplicitatem aliquid sibi quod non decet attribuere
Quarta ratio
4o arguitur nam si sic sequeretur quod deitas et essentia divina non esset formaliter immensa nam capiamus rationes formales et peto utrum sit sapientia vel non si primum igitur bonitas et si non formaliter tunc sequitur quod formalis ratio deitatis non est formaliter bona quod est absurdum et sic de aliis et per consequens non erit beatificativa nam si eius formalitas sic distinguatur sic carebit infinitatis perfectionibus quod non est dicendum
Confirmatur nam secundum sic oppinantes capio formalitatem essendi in deo et quaero de ipsa utrum sit formalis dogn?o vel non / si primum erit eadem modo erit et pari ratione volibilis et sic non est erit formalitatum distinctio si non sequeretur hoc inquirens scilicet quod in suae formalitate res esset minus perfecta scilicet homo quam asinus patet hoc quia in ipso non est formaliter vivens nec formaliter volitivum et sic de multis aliis praedicatis igitur asinus perfectior homine quod est inquiens quia h? rationes essent sibi formales
Confirmatur sic quoniam ratio essendi vel est cognitiva vel non si primum habetur intententum si non igitur non est examplar sive exemplative cognitiva quod est contra eum Ex quo sequeretur quod impossibile esset deum formaliter cognoscere sive formalitatem entis creat quoniam vel cognosceret vel ratione entis vel per potentiam cognitivam et tunc cognitio ab intra esset cognitio simpliciter entitatis
Confirmatur nam si ratio essendi communicaretur per plenitudinem se sola ad extra et adaequate creatura deo participans esset minus perfecta quam asinus et dicitur illa ratio ab intra est modice rationis nec esset intellectiva nec cognitiva et per consequens divina essentia in suo esse res est imperfecta
Quinta ratio
Item isti doctores supponunt quod non possit esse diversitas in creaturis quin reducatur ad aliquam diversitatem in deo Modo arguitur contra eos Et capio rationem essendi sortis et platonis sunt tunc res distinctae et tunc quaero utrum distinguatur in deo si dicatur quod sic tunc stat distinctione rerum esse in deo vel rationes diversae in ipso si dicatur quod unica sit ratio exemplativa tunc stabit unitas exemplaris in ipso eo et sic contra eos et habebunt salvari nobiscum quod eadem ratione erit etc
Septima ratio
Tunc arguitur sic nam si sic sequeretur quod nulla ratio corresponderet enti alicui / probatio vel hoc esset in esse entis diligibile vel indivisibile vel ratio ipsa esset univoca respectu sortis vel habebit obiectum in diligibile et talis non est danda et ergo sic opportet recurrere ad ratione imaginari ioannes de rippa nam dicit quod quaelibet res significata habet propriam rationem exemplativam in deo / Et ostenditur hoc quaerendo utrum deo obiecto sortis si habeat rationem divisibilem vel indivisibilem si primum contra eum si non stat sicut prius Aliae rationes multae possent fieri quae efficiuntur ab okam et ab aliis doctoribus sed ad praesens non est vix
Corollaria
Primum corollarium
quod diversitas conceptuum attributabilium non semper oritur ex diversitate rationum obiectialiumTertium corollarium
Ulterius sequitur quod diversitas huiusmodi notitiarum resolvitur in summum fecunditatem libere motivitatis obiectivae Ubi tamen advertendume st quod diversitas conceptuum respectu eiusdem causae immediate uniformiter et omnimode se habent non capietatur a philosopho / Ideo didebat quod idem in quantum idem semper natum est facere idem Considerando ergo inmensa fecunditatem sequitur potestas ad diversos effectus eodemodo adaequate et in se unde deus res habet eodem modo ab intra sicut est homo et vermis eodemodo habet ab intra hominem et vermen sed cur hominem et vermen resolvitur ad rationem suae libertatis / modo ad propositum sicut est de causa effectiva sic de causa obiectiva
Ex quibus sequitur contra quamdam oppinionem 8va distinctione primi quod diversitas attributorum divinorum non semper ordinatur mihi comparatione ad creaturas dicitur tamen contrarium quod absque quod vivat creaturam potest esse sine respectu ad ad talem et ita de sapiente et sic esset contra dicta
Quartum corollarium
Quod pluralitas rationum formalium et cognitionum quae Deo attribuuntur debet referri ad creaturas et non ad DeumSequitur ulterius quod pluralitas deo attribuitur debet refferri ad creaturas et non ad deum verbi gratia deus dicitur esse exemplaria rerum debet hoc referri ad effectum id est plurium rerum effectissimus Sic tamen locuntur doctores ratione habendi leviorem modum concipiendi quia difficilius est deum cognoscere simplici conceptu quam etc
Ad rationes de Rippa
Et tunc venio ad rationes solvendas Ad primam igitur quando arguebatur quod stat quod aliquis accedat ad deum et tamen non in esse vitae igitur etc consequentia tenet et antecedens patet de materia prima et retorqueri potest contra ipsam et ita diceretur de gradibus essendi et tunc arguitur sic aliquis imittitur deum in duobus gradibus scilicet secundum patrem et filium et tamen non in esse trinum igitur etc
Ad rationem ergo dicitur quod ad hoc quod aliquis imittetur aliud oportet ipsa participare secundum denominationis
2o potest dici quod participat etiam immensitatem non quod istud praedicatum sibi competat et sic negaretur consequentia vita dei partiicpatur a materia prima igitur materia prima vivit
Ista videtur in radice satis soluta nam deus agit intensum et remissum aequali gradu activitatis / et ita eadem notitia cognoscit sortem et platonem formaliter sine distinctione quacumque et simplicissime Et sic eodem modo concurrit producendo magnum et parvum Et hoc ex sua immensitate videtur consurgere
Ad rationes Scoti
prima est sapientia in communi non est bonitas in communi et per consequens non est formaliter bonitas infiniti igitur etc
Ad istam dicitur quod posita est in obscuris terminis Sed tamen videtur velle dicere quod ista deus est bonitas sapientia est bonitas non est per se propositio et est sensus quod bonitas in communi non est sapientia in communi aut econtra et sic non est per se in terminis non restrictis Et sic capiaus quod bonitas non est sapientia id est sapientia in communi etc sicut dictum est non est propositio per se in primo modo dicendi per se unde si addatur infinitum bonitas divina tunc non erit sapientia divina Unde considerandum est de mutatione emanatione illa sicut tactum est in materia trinitatis scilicet quod infinitum variat materiam licet non diversificet speciem Tamen diversificat species sicut patet de 3angulotriangulo nam linea finita potest fieri infinita unde inquantum finita non vacat sed 2o modo vriat ut potest patere consideranti
Et etiam dicitur quod ista ratio praesupponit quod bonitas et bonum dicantur univoce de sapientia et sapientia increata
et sic negatur sibi / quia non probat aliquid nisi de perseitate logicali et sic probat quod non est in primo modo dicendi per se scilicet bonitas non est sapientia quare etc Et nota quod sine dubio aliquando doctores non distingunt de quidditate ex parte rei et ex parte terminorum sive accidentium et ex eo multi sunt involuti
Response ad alia rationes
Aliae sunt rationes quae fundantur supra doctores Sed breviter dicitur quod sic pluraliter locuntur refferendo ad effectus et non ad causam
Alia tamen ratio tangebat de emanantionibus scilicet quod ex ipsas arguebatur distinctio principiorum elicitorum sicut de patre et filio / unde filius procedit a patre per modum nati spiritus sanctus per modum dati vel doni
Adam respondet concedendo hoc de emanationeibus passivis et non activis Unde emanatio in divinis a patre requiritur filium sed emanatio filii non requirit spiritus sancti emanationem unde aliqua requiruntur ad sancti spiritus emanationem quae non ad filium
Et tunc ad confirmationem quomodo salvatur quod filius procedit per modum intellectus et spiritus sanctus per modum voluntatis
/ Respondetur quod formaliter sunt idem et nihilominus potest diversos effectus producere et secundum diversas modos producendi
unde pater idem est principium adaequate respectu filii et spiritus sancti nec est ymaginandum quod producat libere tantum sed libere contingenter Unde conformiter dici potest ad propositum de anima nostra nam concurrit in eodem genere causae libere et contingenter unde actus appetitivae voluntas aut libere unde per idem pater concurrit formaliter quia non est distinctio ponenda in patre etc Et sic ista diversitas resolvitur ad sententiam die simplicitatem immensitatem Sub aliis tamen terminis dicunt doctores Unde dicere quod spiritus sanctus procedit per modum voluntatis hoc est dicere ab ambobus scilicet patre et filio et sic filius se habet per modum intellectus et spiritus sanctus per modum voluntatis non quod sit distinctio a parte rei sed unica et simplex sicut patet de anima nostra nam intellectio ratio voluntas sunt eadem ita in proposito nostro et fortiori ratione adhuc
Alia ratio tangebat quod pari ratione produceret aliam personam dicitur quod ista ratio est sophistica sed gregorius quod nulla divina necessario est in 3bus personis
Ad aliam quando dicitur ratio aliqua attribuitur intellectivi quae non attribuitur voluntati dicitur quod ipsa est sophistica nam si intellectus intelligit et voluntas vult nihil pro tanto distinguitur realiter sed propter verbum quod significat aliter et aliter et hoc est ratione conotationis terminorum unde quidquid affirmatur de intellectu et de voluntate etiam
On this page