Text List

Lectio 64, de Trinitate

Lectio 64, de Trinitate

Recapitulatio de formalitatibus

Consequenter A praedictis de formalitatum distinctione motis et tactis secundum diversorum magistrorum et doctorum opiniones

Quinque Conclusiones circa distinctiones inter divinas personas

Prima conclusio

Primo infertur inter essentiam divinam et proprietatem personalem nullam penitus a parte rei est ponenda distinctio unde tota ydemptitate a parte rei est simplex in essentia

2o infertur quod deus est omnium producibilium una simplex ydea Ita quod propter diversitatem producibilium non oportet ponere rationem ydealium formalitatum nam hoc consurgit ex immensitatem naturae divinae unde eodem modo se habent ex parte sui repraesentando homine et asinum

Et consequenter 3o infertur quod deus non potest formaliter influere id eset non potest realiter communicare per modum informalitatis quia hoc summae simplicitati et immensitati videtur repugnare quoniam informi est annexa quaedam potestas quae summae simplicitati repugnat Ratione etiam immensitatis creatura non est capax immensae perfectionis et istam primo deducam deinde procedam in alias

Sed quia ista praesens materia pertinet ad divinam simplicitatem in qua tota stat operatio theologica

/ sequitur ergo conclusio prima quod non stat immensae simplicitatis essentiae formaliter influere

Secunda conclusio

2a conclusio non stat immensae simplicitatis essentiae creatae formae formalem influxum formaliter influere

Tertia conclusio

3a conclusio dato quod posset non stat unam personam sine alia formaliter influere

Quarta conclusio

4a conclusio divina essentia non potest creaturae creatam perceptivam immutare vitaliter licet contrarium non repugnet fidei veritati

Quinta conclusio

5a conclusio dato quod divina essentia posset immutare sic non stat tamen unam personam sine alia immutari vitaliter

Probatio conclusionum

Probatio pro prima conclusione

Prima igitur conclusio sic probatur

nam si deus posset etc sequeretur quod esset repugnantia formarum inter se consequens est falsum probaur consequentia nom quaelibet forma communicat suo formali ergo si deus communicaret sic communicationem talem / creatura reciperet quod denominaveri deus rescens et quod esset ab aeterno quod videtur sonare manifestissime contra fidem catholicam

2o arguitur sic nam ex illa positione sequeretur quod materia prima posset esse deus et ex consequenti res intellectiva et cum hoc beatificari et non solum beatificari sed beatificare quia plenaria beatitudine haberet

Item sequeretur quod materia prima posset esse aeterna et independens consequens est falsum probatur tamen consequtnia nam esse independens et esse necessariam sunt passiones convertibiles cum suo subiecto igitur sunt convertibiles cum ipso et per consequens sequeretur quod res creata esset divina essentia quod est absurdum in fide catholica et tota natura

Item sequeretur quod plures essent dii quia eadem ratione qua potest communicare uni et eadem alteri quia tot sunt creaturae communicabiles quot sunt etc

Item sequeretur quod creatura esset trinitas personarum consequens est absurdum igitur etc

Item omnis forma quae communicatur communicat suas operationes unde si sic tunc est accidentalis et substantialis vel compositum non primum ut nomen est nec secundum quoniam sic communicaret quod spiritum sanctum ad extra spiraret quia impossibile est quod communicet quin generaliter communicet / et sic etiam materia prima spiraret spiritum sanctum

Et confirmatur quia naturalis influxus est generalis igitur etc et per consequens non influit secundum ultimum suae potentiae igitur communicaret secundum latitudinem suae operationis

Probatio pro secundo conlusione

2a conclusio quae dicit quod non stat deum supplere vicem causae formalis secundum eundem gradum adaequate Circa hoc ponitur negativa et probatur quia influxus formalis est pure naturalis igitur secundum ultimum suae potentiae forma erit communicabilis et sic non sequitur quod deus etc

2o deus non posset supplere influxum causae agentis igitur nec formalis probatur antecedens sed quia conclusio potest habere unum sensum verum et alium falsum unde primo quod non potest se solo quodlibet effectum producere et hoc est falsum sed non vocatur supplere vicem secundae sive causae quia concurreret duplici concursu Et probatiru quod deus non potest nisi infinite agere et per consequens non potest concurrere nisi quo modo concurret concursu generali

Item si deus posset supplere vicem etc sequeretur quod eadem res posset fieri omnium rerum successive consequens est falsum sed probatur consequentia nam sit ita quod suppleat vel aggregatum constituet eam vel alterius speciei et sic erit una et eadem res omnium corporalium specierum

Probatio pro tertia conclusione

Deinde probatur 3a conclusio scilicet dato quod divina essentia sine influentia posset influere etc probatur primo quoniam influxus formalis videtur aeque vel magis ad extra quam efficiens igitur magis erit sui communicative

2o nam stat quod fiat mutatio creaturae ad deum igitur unde dico pro tanto quia quidam nuper in disputationibus tenebat quod potest influere scilicet una persona sine alia quod quid reputo falsum et dicitur quod una persona non potest influere sine alia concurrente ad influxum

Item ex hoc dicto cogeremur dicere quod tota trinitas fecisset unionem ypostaticam nam sicut in alia operatione requireretur concursus ita ibi

Probatio pro quarta conclusione

Deinde alia conclusio probatur scilicet quod divina essentia non potest etc

primo arguitur sic quoniam omnis notitia sive cognitio est operatio potentiae perceptivae sed deo repugnat sic esse igitur etc

2o nam videtur quod omnes in naturalibus essent aeque beati quia cognitio est eadem et obiectum idem igitur

Item vel divina essentia sic esset vivit cognitio creaturae finitae vel infinitae si primum igitur per prius est in se quam alteri nam oportet quod forma hominis prius in se communicet antequam communicet alteri si 2m non quia non est infinitae capacitatis

Item attractio variabilis praesupponit realem informationem nam sola praesentia tantum sufficit igitur

5o proportionaliter arguitur quanto aliqua species est perfectior in se tanto perfectius immutat potentiam vitalem / et ergo cum sit processus in infinitum in speciebus sequeretur quod infinite immutaret creaturam quod est falsum

Probatio pro quinta conclusione

Tandem ultima probatur conclusio videlicet quod non stat unam personam etc

primo nam opera trinitatis sunt indistinctae

2o ponamus per adversarium quod filius dei immutet potentiam creatam in esse sapientiae vel notitiae tunc ista notitia immensa distinguitur a patre igitur non est omnino sapientia immensa quia illa notitia non est pater in suo esse personali immutat igitur etc Item pari ratione argueretur de amore Item de potentia pari passu

Item sic immutare vitaliter magis videtur immutare potentiam ad extra quam terminare obiectum igitur sicut filius potest esse visio formalis potest esse obiectalis Et sic stabit quod aliquis beatificabitur et tamen non videbit divinam essentiam

Item in casu quod ipse non esset essentia etc quaeritur utrum pater esse amor

Item quaeritur utrum pater possit concurrere in esse amoris si non tunc non est formaliter amor Et tunc potest argui sic vel ille amor est communis vel non si communis tunc est amor si non tunc erit sapientia spiritus sanctus et sic de filio diceretur pari passu Et ergo necessario concedendum est quod non stat unam personam sine alia concurrere

Rationes de Rippa

Circa tamen istas conclusiones sunt aliqua dicenda de materia ista satis grata et sic finis pro praesenti

Conclusiones

Prima conclusio supra distinctionem 14mo fuit de opere 2o diei videlicet quod caelum syderium ponitur de materia aquarum esse factum Tamen augustinus dicit quod est igneum

2a conclusio firmamentum dicitur 9 firmum et ad stabilitatem et contra motum planetarum econtra moventium

3a conclusio de opere 2ae diei non benedixit quod essent valde bona et sic magister reprehendit actorem genesis quia ratio mali quid ipsi operi infuit

4a conclusio de opere 3ii diei augustinus dicit super hoc qui vivit in aeternum creavit omnia simul Tamen dicitur quod creavit aves et pisces

5a conclusio caelum fuit ornamentum sole et luna

6a quod omnia luminaria firmamenti sunt in signa et tempora et istam proprietatem aliqualiter voluerunt attribuere astrologiae sed tamen dicitur quod sunt scilicet in signa claritatis etc

7a et ultima conclusio in 5a die distincta sunt orta ex aquis unde partim remisit gurgit partim levavit deus in aera pisces inferius aves superius

PrevBack to TopNext