Table of Contents
Reportatio A Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 65, de Trinitate
Obiectiones
primo dicunt aliqui ut virgilius quod deus est anima mundi unde ipse in 6o eneydos "omnia sunt anima dei vel" etc
Et albertus magnus distinctio specierum non est nisi ex parte materiae sed secundum gradus specierum nobiliores species ubi materia nobilius est disposita
Idem videtur dicere rabbi moyses de vite iudaeorum unde dicit quod munds debet ymaginari tamquam quoddam vivens unde dicit quod habet aliquam membra quaedam terrea alia aerea et sic de aliis et consequenter dicit quod deus se habet in triplici genere causae scilicet formaliter finaliter et efficienter quare videtur quod deus sit realiter forma mundi et actualiter / et quod informaret tamquam forma principissima
Item commentator duodecimo metaphysicae et multis convenienter videtur velle deum esse in trip;lici genere causae scilicet efficientis formalis et finalis et per consequens videtur esse forma mundi respectu cuiuscumque formalis
Augustinus etiam in libro confessionum omnes formas mutabiles subordinat in aliquem immutabilem in eodem genere causae et sic videtur quod deus concurrat in genere causae formalis nedum de possibili ymmo actu Et idem in 10mo confessionum appropriat sententiam clotini philosophi ponentis quod deus sit forma rerum mutabilium / Et linconiensis dicit quod deus est sit forma mutabilium sicut impressio sigilli in cera et licet sit extrinseca satis nihilominus sufficit ad propositum
Responsiones
Deinde arguitur multis rationibus primo sicut nullam causa 2a sufficit influere primo in aliquo genere causae igitur etc et per consequens sequitur in quolibet genere causae devenire influentis devenire ad aliam causam et talis non est nisi forma igitur etc
2o informare vel influere formas dicit communicationem perfectionis igitur deo debet attribui quia talis communicatio consurgit ex simplici voluntate et perfectionis immensitate igitur deus est forma
Item forma habet multiplicem ad suum formabile unde una habet sensusm quam denominat perfectionem suo formali sicut inhaerentiam nam inhaesio est quoddam genus deppendentiae et habet deppendentiam quantum ad suam productionem quia educitur de potentia materiae igitur quantum ad hoc nobilium deppendet a materiam quam econtra scilicet ex parte inhaesionis et sic dicunt perfectionem et constat quod secundum habitudinem non communicat aequaliter etc
2o aliae formae materiales deppendent in fieri et conservari et huiusmodi non sunt habitudines influxus formalis quia forma non influit secundum potentiam recipititis et sic forma suam habet habitudinem modo talis est habitudo influxus formalis quia conservatio passiva est inpertinens nam capiamus influxum formalem nullam dicit imperfectionem igitur deus potest competere et ita est de influxu formali quia non est de esse suo deppendere sed potius dare quam recipere / Aliae autem duae habitudines se habent econtra / et sic de prima consurgunt denominationes concretive et per consequens potest competere deo et hoc contra haereticos
Item deus est unibilis in esse personarum naturae humanae igitur unibilis et communicabilis essentialiter et formaliter / antecedens nomen est de unione verbi probatur tamen consequentia nam magis est de ratione essentiae quod sit communicabilis prima autem incommunicabilis modo si sic sit communicabilis sequitur propositum
Confirmatur essentia divina est communcabilis ab intra igitur et ad extra ex quo dicit perfectionem ut dictum est Sed forte diceretur quod hoc est ex parte divinae unibilitatis non oriretur repugnantia et ex parte divinae essentiae sed ex parte creaturae
Istud tollitur nam non videtur maior repugnantia quare creatura sit capax influxus formalis magis quam personalis sed sic est quod nulla humana fuit capax unionis verbi igitur non videtur repugnantia de alio
Item potentia creaturae non est ad hoc intrinseca sed extrinseca igitur magis mensuratur secundum potentiam sic ordinantis quam penes extrinsecam
Item potentia talis non quantificatur penes gradum intrinsecum sed magis penes potentiam illius igitur ex parte creaturae considerata dei immensitate erit deo unibilis et formaliter concurret influendo
Item nihil est denegrandum vel decedendum a divina potentia nisi appareat clara denegatio sed sic deum concurrere non est denegandum vel etc igitur et etiam etiam per hoc non sibi attribuitur aliqua imperfectio nec eius omnipotentiae igitur non est denegandum
Item arguitur apparentiam deitas humanitati christi est communicata per realem communicationem antecedens patet per apostolum ad collossenses 2o capitulo qui dicit quod "in deo habitat plenitudo deitatis corporaliter"
/ et hanc ex ponunt doctores ad sensum nostrum nam hugo de sancto victore expresse dicit quod humanitati christi gratiose communicatum est quidquid deus habet per nullam temporaliter et per gratiam formaliter igitur tota plenitudo deitatis est huiusmodi communicata
Ad idem ambrosius dicit quod deus humanitati christi contulit quidquid deus habet per nullam perfectionis communicavit et hoc contulit
Ad idem ricardus de sancto victore de contemplatione dicit quod nedum communicata fuit humanitati christi omnis scientia sed etiam omnipotentiae Et tunc ultra igitur tota latitudo divinae perfectionis et per immutationem vitalem igitur ex vi unionis formalis deus realiter et formaliter existebat
Item comparando unionem humanitati videtur sequi etiam / nam tanta est unio deitatis ad quanta est humanitatis ad verbum sed unio deitatis ad tanta est quod sufficit igitur humanitas recipiet denominationes concretas / et per consequens videtur quod vi huiusmodi unionis humanitas denominabitur realiter deus et formaliter et sic reducetur ad causam formalem
Deinde probatur quod deus possit immutari primo ratione magistri sententiarum inducendo rationes beati augustini
Una ratio de Rippa
et primo per rationem de rippa unde ipse de rippa praesupponit quod notitia habeat invicem habitudinem ad potentiam perceptivam scilicet potentiam inhaesionis
3o ut vitaliter immutativam sed duae primae potentiae inpertinentes sunt quia formaliter non denominant primo de potentia inhaesionis quia non est talis immutans quia formaliter non denominatur vitalis immutatio sed potius accidentaliter nec ut productiva quia non est de nulla notitiae quod producatur
Item si aliqua notitia creaturae a deo non videtur quin posset produci a deo igitur si non ex habitudine prima et 2a sequitur quod ex potentia ut vitaliter perceptiva modo duae dicunt imperfectionem et per consequens separantur sed 3a nullam sed magis ad causam reducitur formalem et sic deo potest competere
Conclusiones
Prima conclusio lectionis super distinctionem 15am 2i libri 6ta die creata sunt animalia quadruplia et bipedalia
2a conclusio innoxia animalia facta sunt noxia propter transgressionem adae / Et est notandum quod non solum animalia sunt variata sed etiam celestis tota armonia a qua consurgunt tempestates tonit?a g?n dies et similia et sic sunt effectus peccati adae et ista est oppinio doctorum
3a conclusio de animabus ex putrefactione tenetur quod fuerunt creata non actualiter sed tamen potentialiter nam ex combinatione quatuor qualitatum primarium consurgunt aliquae formae quae se habent per modum sequele unde rabbi moyses dicit quod consurgunt talia lateraliter
4a conclusio post creationem rerum creatus est homo tamquam dominator sed propter peccatum perdidit obedientiam animalium et naturalem unde illa quae sibi facta fuere inmutatum consurgeregent in nocu?tum
5a conclusio est de duabus oppinionibus prima est quod successiva fuit creatio sed tamen augustinus dicit oppositum nam qui manet in aeternum creavit omnia simul unde dicit quod caelum et elementa fuerunt simul creata / deinde alii effectus fuerunt post creati sed propter populi rudi?te sic fuit a moyse descriptum secundum rerum successionem et hoc non videtur contra fidem