Lectio 66, de Trinitate
Lectio 66, de Trinitate
Habitudines unibilium
2a potest esse subiective dependentiae nam licet ab agente primo effectus posset totaliter conservari divinae / forma tandem habet quamdam dependentiam respectu subiecti
3a habitudo est potentiae deductivae unde formae substantiales et accidentales praeter animam educuntur de potentia materiae
Alia potentia est unitorum per modum partium eiusdem rationis sicut duorum graduum albedinis inter se
Propositiones circa hanc materiam
Prima propositio
prima est licet quaelibet forma tantae communicetur vi unionis quantae est in sua essentia nulla tamen forma denominat omnes suas denominationes suae formae
primum patet de formis substantialibus nam penes has quantificatur gradus perfectionis rerum compositarum igitur forma communicat se secundum omnes suas denominationes et ita diceretur de actibus
Item influxus formalis est pure naturalis igitur forma communicat se secundum totam latitudinem suae essentiae
Item ex quo forma est pars videtur quod constitutum contineat totam perfectione / 2a pars propositionis patet quoniam vi communicationis animae homo denominatur vivens liber et sic de talibus quae formae competere homini et non tamen forma communicat omnes primo quoniam anima indivisibilis est et sic non communicat hoc praedicatum constitutum quia divisibile et corruptibile est
Item si animae remaneret denominatio concretiva suppositibilis non communicaret sibi esse animam igitur etc
Ex quo infertur istud correlarium quod vi unionis in nullo communicat anima et constitutum /. nam aliud est vivere homini et aliud vivere animae non tamen dico quin sint unum compositum sed dico quod anima non est homo realiter et hoc est contra multos doctores qui dicunt quod constitutum ydemptificatur animae et quod homo realiter est ipse intellectus et istius oppinionis fuit hugo de sancto victore et magister guillemus parisiensis Sed salva eorum reverentia ex hoc multa sequerentur inconvenientia quae tamen causa brevitatis pro nunc dimittuntur
Secunda propositio
Tertia propositio
Alia propositio denominatio concretiva quae communicatur vi informationis tendit in subsistentiam et rationem suppositibilem ultimatae et non proprie in subiectum informabile quod immediate informat patet de anima nostra quia non communicat subiecto suo quod sit homo nec naturae quod sit homo licet actuet ipsum sed solum recipit subsistentiam eius et sic ultimate denominatio concretiva est in hoc
Ex quo sequitur contra magistrum iohannem de rippa quod licet deus communicaret suam deitatem / nihilominus non denominaaret etc deum quia denominaret denominatione bina scilicet dei et accidentaliter dei / patet satis ex radice praetacta quia tales denominationes non tendit in formalitatibus insustentibus
Plus propositiones
Ulterius pro maiori declaratione ponuntur aliquae propositiones quae possunt sequi ex dictis scilicet de habitibus unibilium
Prima propositio
primo ratione praesentiae vel coexistentiae non consurgunt denominationes concretivae patet quia aliter anima separat a corpore existens in aere denominaret aerem
Secunda propositio
Ubi notandum est quod forma communicat isti materiae intrinsece et est inclinatio vel nisus in aliud 3m et consurgit denominatio concretiva per quam tendit in aliud hoc patet discurrendo per omnes habitudines / et ista videtur sufficere
Ex istis sequitur quod forma non sufficit quia realiter denominat materiam sed non provivat et sic requiritur denominatio concretiva tamquam ad subsistentiam / Et sequitur etiam quod si per impossibile materia prima esset suppositum vel susitentia vel suppositum totius agregati tunc realiter esset homo et agregatum non / patet quia vi aggregationis extrinsece consurgit huiusmodi denominatio
Ulterius sequitur quod receptio denominationum concretivorum dicit perfectionem et dare imperfectionem patet qui recipere est esse in quod tendunt daemones dare autem includit initi et sic tendit ad imperfectionem
Ulterius sequitur quod deus si posset recipere denominationes tales nullo modo posset dare patet hoc per praedictam quia
Conclusiones
Secuntur conclusiones lectionis supra distinctionem 16am / prima conclusio de hoc quod dicitur facimaus hominem ad ymaginem etc In hoc denominantur vel denominant operatio dei in hominem scilicet 3m personarum trinitatis per hoc quod dicit faciamus et per hoc solvitur quando quaeritur cui dicebat deus faciamus / dicitur quod filio et spiritui sancto licet idem deus et non mirum nam rex mundialis subterrenus bene dicit faciamus sine aliquod tale per ymaginem dei intelligitur vita sive denominatur