Table of Contents
Reportatio A Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 67, de Trinitate
Propositiones
Prima propositio
quarum prima est quod impossibile est formam actuare materiam non tendere in susistentiamsubsistentiam in quantum materia et forma uniuntur et ordinantur patet quia hoc est de sui integritate igitur
primo patet quia tendentia formae in subsistentiam non est de genere causae finalis sed in quantum materia et forma licet susitentiasubsistentia sit finis formae non tamen huiusmodi tendentia reducitur ad genus causae finalis patet nam hoc est de integritate causae finalis non tamen de integritate prout distinguitur ab aliis nisi prout finis dicitur causa formarum
Ex quo sequitur primo quod proprie loquendo materia prima non debet dici quid nec quale nec quantum / De primo ergo dictum est quod extra latitudinem formarum quantum est de denominationibus concretis competunt subsistentiae principaliter in qua tamen tam materia quam forma conveniunt
Ex quo sequitur quod licet materia sit subiectum caliditatis non proprie tamen vocatur calida vel etiam frigida / sed subiectum in quo subsistit sicut homo aut aliud compositum et ita pari passu de forma substantiali
Ex quo sequitur quod illa denominatio de subiecto inhaesionis non est omnino necessaria nam oportet habere denominationem subiecti / quoniam denominatio concretiva competitunt subiecto principali in quod materia et forma ordinantur Et ideo stante subiecto stabit quod eadem quantitas denominabit unum obiectum sicut elementum et aliud nec tale elementum debet dici subiectum / quia non est de eius ratione esse subiectum
Ex quo sequitur ulterius quod forma non debet dici fieri vel generari nam tales denominationes concretivae competunt subsistentiae vel toti composito Et ad istum sensum locutus est aristoteles ut videtur in commento
Ulterius sequitur quod actiones et passiones sunt suppositarum unde aristoteles videtur ab anima praedicata concretiva remanere
Ulterius patet oppinio cyrni alexandrini episcopi qui contra nestorium dicit scilicet quod gloriosa virgo mater mater genuit deum et quod est realiter eius mater sine addito nam tota actio misterii debet attribui subsistentiae principali
Ulterius est advertendum quod quaedam sunt formae quae non constituunt aliquod unum substantiale sicut sunt accidentales substantiales tamen constituunt et ex ipsis fit aliqua susistentia quidditativa
Et sicut nulla accidentalis forma potest esse pars alicuius entitatis quia nec materialis nec formalis utrum tamen ex duabus formis accidentibus possit componi aliquod unum / supernaturaliter et ex aliis substantialibus etiam Respondetur de primis maxime quod non quia totum esse eorum est intendentiam alterius / unde sola pura potentia est apta nata concurrere ad constitutionem alicuius accidentis
Secunda propositio
Alia propositio si tendentia in subsistentiam principalem reducere ad causam formalem tunc starettim quod forma materiam informaret et nullum compositum constitueret / patet nam constitutio compositi consurgit ex huiusmodi tendentia et quod ita sit tunc staret quod habitudo ad finem non ultimum et per consequens posset absolute suspendi qua ratione tolleretur ratio suppositi
Tertia propositio
Alia propositio quamvis totum illud quod est perfectionis influxu formali deus posset supplere quantum ad effectum hoc tamen non potest in uno genere sed in alio solum probatur nam quantum ad id quod perfectionis influxu reducitur ad perfectionem causae formalis non tamen in eodem quia non posset concurrere in genere causae formalis
Quarta propositio
Alia propositio quamvis influxus materialis respectu eductionis formae sit conservativus tamen non potest per deum supplere /
patet prima pars propositionis assumptae quoniam forma secundum formam materiam habet aliquem influxum quia educitur de potentia materiae et sic quidam concursus influxus materialis concurrit non tamen de genere causae efficientis Tamen habet eius similitudinem quantum ad effectus positionem vel productionem
2a pars satis patet Consequenter infertur quod licet huiusmodi influxus sit limitatus per nullam causalitatem formalem potest supplere sive sit quid increatum vel creabilem et est multorum doctorum oppinio unde stat quod in hoc radix huius quod tanta est dependentia dependentiae materiae quod non posset ab aliqua creatura per quamcumque potentiam produci
Opinio Adam: utrum potentia creativa sit creatura communicabilis?
Consequenter ymaginandae sunt habitudines respectu ipsius formae nam tales habitudines sunt multiplices
Responsio ad instantiam
Respondetur tamen quod duplex est in forma sine anima conditio una est appetitus suae communicationis alia appetitus subsistentiae principalis Et sic ex utraque consurgit quod forma se habet ad materiam tamquam medium et sic per unionem ipsius materiae constitur habitudo ipsius ad materiam quamvis ab ea non dependeat
Ex quo sequitur quod deus non potest formaliter influere quia dicit tendentiam alterius modo hoc summe voluntati et simpliciati videtur repugnare et etiam perfectioni igitur
Quod in unione hypostatica Verbum non habet habitudinem materiae
Ulterius sequitur quod in unione ypostatica forma non habet habitudinem materiae Unde patet quod licet doctores dicant quod sic habeat / hoc tamen est propter similitudinem in eis reperta quoniam consurgit quod formaliter sortes denominetur homo Exemplum tamen ponitur non quod sit ipsa materia sit homo / quia materia non recipit denominationes concretivas sed est de natura susistentiae
Unde verbum incarnatum nec habet habitudinem materiae nec formae sed subsistentiae Et sic est unio ad unam personam et non ad aliam denominata ulterius debemus scire quod non stat aliquam personam ad aliquid concurrere quin alia concurrat et hoc de personis individue et beatissime trinitatis Et sic illa unio non est reducibilis ad aliquod genus causae secundum quod fit subsistentia principalis et hoc sufficit
Quod materialium vel formalium non est ordo nec subordinatio essentialis
Ulterius sequitur quod licet sit subordinatio essentialis causarum efficientium et finalium cuiuscumque latitudinem deus tenet etc patet quia deus concurrit et alia causa non
et sic fluxus increatus non dependet ab influxu creato Et eodem modo diceretur de influxu materiali quod non dependent sic in genere ab aliquo creato Utrum tamen inter ea sit ordo oppinio est inter doctores nam si ponamus ordinem processus erit sicut in causis efficientibus et sic ultima esset perfectissima sicut patet de anima rationali et anima animalitatis quae est minus perfecta prima et ita in subordinatione materiali esset
Conclusiones
Sequitur prima conclusio lectionis super distinctionem 17am videlicet quod deus formavit hominem quo ad corpus non quo ad anima sed creavit
2a conclusio dato quod anima adae et cuiuslibet hominis sit a deo nihilominus non dicitur esse aliquid dei
3a conclusio adam in statu innocentiae nescivit casum suae praevaricationis quoniam si scivisset evictasset
4a conclusio adam factus est in aetate virili et perfecta et in optima dispositione secundum omnes naturales complectiones etc et non ex seminali fluxu nec eductus de potentia materiae sicut et animalia Et illam theologi vocaverunt rationem seminalem seu virtutem et sic deus dedit materiae quaedam influxum seminalem ex quo consurgunt individua Alia tamen non est eo modo educibilis scilicet de materiae potentiae sed in fruitione divina sicut beatus augustinus dicit Alia infundendo creatur et creando infunditur et hoc est contra oppinionem alexandri qui ponit eam esse de materiae potentia educta
On this page
Opinio Adam: utrum potentia creativa sit creatura communicabilis?
Contra Adam: anima humana inhaeret sibi eam informat
Corollarium: Quod Deus non poterit materialiter influere
Quod in unione hypostatica Verbum non habet habitudinem materiae
Quod materialium vel formalium non est ordo nec subordinatio essentialis