Table of Contents
Reportatio A Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 68, de Trinitate
Responsiones ad rationes contra divina simplicitas
Consequenter restat solvere rationes prius motas inter quas concurrit aliquae rationes philosophorum antiquorum
Ad rationes philosophorum
prima est quod deus in quadruplici genere causae concurrit et videtur quasi antiquorum unio et augustini Et ad hoc etiam sunt auctoritates lynconiensis quod deus sit forma rerum et concurrat influxu formali
Propositiones generales pro maiori declaratione
Prima Propositio
Secunda Propositio
2a conclusio vel propositio licet labilis creaturae deus statum substentet non tamen in ordine ad aliud nec creatura est sibi aliqua perfectio
/ prima pars propositionis est pauli ad ebreos primo nam dicit "omnia portans verbo virtutis suae purgationem faciens" etc igitur est quaedam susistentiasubsistentia et quaedam quodam modo et alibi in epistola causata petri "Ex ipso per ipsum et in ipso sunt omnia" Et boecius deum vocat quasi clavum figentem creaturas
Et philosophus metaphysicae "a deo dependet caelum et tota natura" unde necessitas creaturae l non oritur aut consurgit respectu intrinsecae rationis sed potius extrinsecae
2a pars propositionis patet quoniam in aliud 2a pars propositionis patet quoniam in aliud et per aliud perfici repugnans deo simplici nam sibi repugnat perfici quia totus perfectus est et in ipso est immensa perfectio etiam non potest ordinari in aliud perfectio etiam non potest ordinari in aliud quia immutabilis ut certum est aliter non est perfectus cum tamen sit perfectissimus
Corollarium
Ex quo secuntur aliqua corollaria primum correlarium contra epycurum qui posuit deum expresse deum principium materiale omnium Cuius oppinionis causa apparentiae fuit propter subsistentiam rerum materialium et illa est materiae primae Et quod sicut est de materia prima quod continet formas rerum in se ita dicebat deum omnia entia continere sed hoc reprobatur Causa deffectus provenit ex eo quod non habet alias conditiones duas una quae est quod forma non potest perfici sine ipso alia est satis dicta Unde albertus dicit deus hic omnibus praebet via subsistendi etc noys vero dicitur speciebus substare dans eis subsistere unde secundum oppinionem epychuri deus est materia et noys et sic creatura esset realiter deus quod est absurdum et erroneum
Tertia propositio
Sed tamen non sit consideratur nam vocantur tales per ydemptitatem unde sicut noys significant mentem bona volentem sit deus est voluntas immensa et fons totius puritatis bonitatis et perfectionis ex eo quod in quamlibet rerum influit speciem a qualibet tamen immense distinguitur
/ prima pars est vera iohannis primo "omnia ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil" 2a pars nota est quia deppendens et indeppendens valde distinguuntur
Et sic inde sequitur falsitas oppinionis appollinis et hermeti dicentium quod deus est omne quod est / Causa apparentiae est veritas primae conclusionis scilicet diffinitio summae bonitatis nam a simili sicut fons influit rivum et aqua rivi vegetationem dat graminibus licet non simpliciter ita deus ydemptice videtur concurrere sive influere unde dicunt ipsi primo deum ymaginari dupliciter uno non modo tamquam in se et sic est deus alio modo tamquam in aliud et sic est mundus Et sic dicit hermes quod monas monadem genuit et in se reflectit ardorem Causa deffectus est non recta ymaginatio sive consideratio influxus dei ad creaturam / Cuius epp?i sequaces dixerunt iovem esse omnia id est deum
Alii materiam primam et dixerunt ipsam esse paladem / Et isto modo habita fuit et orta in philosophis ydolatria
Et licet hermes magnus fuerit philosophus vocavit tamen mundum dei filium a mo?de praecedentem Unde certissimum et verissimum est errorem istum processisse ex mala scripturarum indagatione nam scripturam ad imperfectum traxerunt sensum patet quoniam falsum est quod deus ydemptice effectum producat formaliter et intrinsece / et per hoc et aliis facti sunt ydolatrae
Quarta propositio
Alia propositio est quod licet deus sit omnium specierum omnipotens artifex non tamen agit per exemplaria ab eo producta et ista materia tangit materiam platonicam de ydeis Cuius oppinionem sequentes philosophi deum posuerunt animam mundi / unde tractatur a macrobio in sompnii cypionis ex positione / quod deus ratione suae fecunditatis producit exemplaria omnium rerum et specierum productiva et factiva et talia vocantur noys scilicet filius dicitur pater deinde ex patre noy producitur anima mundi realiter vivificans animam / et secundum hoc non poneretur immediate concurrere in genere causae formalis sed noys Et hoc sequitur ex mala intellectione scripturae Et dicunt quod noys et filius est ars omnium viventium unde haeresis arriana sumpsit ex hoc exordium non sp?? secundum distinctinem
Quinta propositio
Alia propositio licet deus "omnia in pondere numero et mensura" formaverit nonquam tamen in genere causae formalis vel materialis potuit concurrere
Sed advertendum est quod forma potest dici dupliciter nam quodammodo formativa alio modo terminativa nam aliquae proprietates in terminativa invenitur quae causae formali attribuuntur et aliquae simili
Unde lynconiensis dicit ad ostendendum quod deus sit forma rerum exemplum satis famosa / nam dicit quod deus est ad similitudinem sigilli cuius forma sit efficax respectu materiae fluidae et dicit quod sic nisi continue applicetur fi?e sigilli nihil posset produci sic a simili debet deus forma rerum ymaginari Unde materia rerum quae minus est fluida sibi videtur obedire ut ab eo conservetur in esse suo
Ulterius advertendum est quod guillemus parisiensis ponit etiam quod deus sit forma rerum sed voluit sic dicere quod quasi per similitudinem sicut accidens non potest existere sine substantia ita creatura non sufficeret esse nisi quodammodo deo adhaereret et sic deus est forma causativa
2o modo potest intelligi quia vivificat res secundum debitas formas specificas unde secundum ordinem specierum universi est ordo assistentiarum quantum ad effectum
deus aliter et aliter concurrit nam perfectius in aliquibus in aliis autem minus et hoc ratione proportionalis subsistentiae creaturae ad suas operationes exercendas et sic deus dicitur causa formativa et conservativa unde virgilius in 6to eneydos "spiritus omnia incusavit" vel iterum quia operatio indicat formam et quia in tali deus magis relucet quam alio sequitur ut prius Et sic apparet ex philosophorum dictis quomodo procedat Quantum est de aristotele et commentatore capiunt causam formalem non realiter informatam sed potius finalem et hoc de lectione quo ad quaestionem
Conclusiones
Sequitur prima conclusio supra distinctionem 18vam 2i libri scilicet quod mulier non fuit creata sed de costa adae facta sed quaerit quare potius de consta quam de capite vel etc dicitur quod de medioci ut cum viro conservaretur
2a conclusio mulier fuit de materiae costae / Unde quaeritur quomodo hoc fuit sive naturaliter sive miraculose dicitur quod bene naturaliter / nam materia prima nullam sibi determinat quantitatem et sic naturaliter ex dispositione summi artificis potuit hoc fieri