Text List

Lectio 69, de Trinitate

Lectio 69, de Trinitate

Continuando responsio ad opiniones philosophorum: ad duo confert pro ampliorem declarationem

Consequenter veniendum est ad rationum prius factarum solutiones

Responsio ad rationes

Ad primam

Ad primam igitur rationem quae stabat in hoc videlicet quod deus in utroque genere causae videtur prima causa simpliciter et per consequens in genere causae formalis et probatur in illa quod influat formaliter

/ Respondetur ergo ad istam per rationem prius factam Unde non sequitur a est causa in genere causae formalis igitur est causa

Sed aliter et 2o dicitur quod nulla est concathenatio essentialis causarum formalium vel materialium nam sunt simpliciter extrinsecae concurrentes ad aliquam constitutionem nec ad talem concurrit nisi una causa praecise / sicut anima et materia ex quibus sit unum totum compositum quaere sequitur quod ratio fundatur supra malum fundamentum

3o dicitur quod adhuc huiusmodi ordinationem admittendo et a nobis notioribus incipiendo usque ad ultimam speciem resolvendo tandem ad aliquid imperfectius denegatur et hoc deo repugnat hoc etiam non invenitur in causis finalibus sed oppositum Unde signemus ignem applicatum alicui combustibili semper proceditur ad aliquid perfectius quantum est in subordinatione formarum concurrentium ad instituti ad imperfectans tandem devenimus gratia exempli / prima forma constitutiva est ipsa anima

deinde alia forma animalitatis et sic procedendo ad imperfectas tandem devenimus formas et sic per rationem non arguitur aliquod indeppendens immo potius econtra Proportionaliter de causis materialibus potest dici nam signata materia ex quae fit homo / illa resolvitur in elementa elementa in aliud

et sic ultimum remanens semper imperfectius erit et rationem summae imperfectionis habebit quare sequitur quod naturae processus est a perfectiori ad imperfectius Ex quo manifeste patet admissa subordinatione in talibus impossibile esset deum in aliquo genere reponi

Consequenter quia tangebatur de influere etc Dicendum est quod impossibile est aliquem causam in aliquo genere influere quin sit influxus in dependens ab influxu eiusdem generis vel eminenter contingentis primum verbi gratia Quantum ad id quod perfectionis est totum reducitur ad influxum finalem et sic impossibile est quod influat quin sit influxus simul vel eiusdem generis vel conservativus

Ex quo sequitur quod influxus deppendens ab influxu finali vel effectivo est forma vel materia

/ Sed quia huiusmodi influxus reppetitur inion?do dicitur quod deus est prima causa respectu causarum formalium et finalium et ideo aliqua causa effectiva in hoc requiritur

Et ex hoc sequitur falsitas oppinionis dicentium stare aliquam personam trinitatis formaliter in aliquid influere alia non influente Nam ut tactum est concathenatio praeexigit essentialiter causalitatem effectivam

Item licet causa efficiens non dicat imperfectionem essentialiter tamen praerequirit causam finalem et sic materialis praeexigeret duo causarum genera

Ulterius dicitur quod non stat deum in creaturam formaliter influere quin creatura mutetur et per consequens in quolibet genere causae effectus videretur mutari / modo oporteret quod tota trinitas ad huiusmodi causationem sive mutatione active concurreret Quare patet de ratione satis quid dicendum

Ex quo sequitur quod sic ascendendo non reperietur creatura deus

Et etiam de independentia influxus eius / quia est aliter essentialiter influxus eius eminentioris speciei praerequirit

Ad secundam

Ad aliam rationem 2am quae stabat in hoc quod informatio dicit suae bonitatis communicatio igitur etc

Respondetur quod ista est soluta ex prius tactis quoniam licet informatio dicat aliquam perfectionem non tamen simpliciter Ex eo quod de ratione sua intrinseca dicit imperfectionem puta subsistentiam subsistentem naturam consistentem et hoc deo repugnat quare etc Et quia licet informatio aliquid imperfectionis includat nihilominus aliquid perfectionis videtur includere 2o tollit rationem libertatis quare etc

/ 3o dicitur quantum ad id quod perfectionis in forma repperitur formaliter in causa / et haec habitudo eminentioris perfectionis in deo repperitur causae formalis Ex hoc tamen arguitur quod sit causa formalis / Et for 2o divina essentia non inferur pro tanto esse intellectus hominis quia aliquid inclinavit perfectionis et imperfectionis nec quod possit deus formaliter influere

Ad tertiam

Ad 3am rationem quae stabat in hoc scilicet tollenda habitudines imperfectionis ut forma educi de materiae potentia et esse partem constituti etc omnibus istis sublatis poterit tunc deo competere Respondetur licet prius sit responsum nam habet omnia alias perfectiones scilicet tendentiam insubsistentiam et sic includit aliquid imperfectionis deo repugnat

2o dicitur quod huiusmodi habitudines aliquotiens a respondente admittuntur causa dispictationis et ut latius materia etiam appareat quas dicimus inseparabiles quantum ad inhaere vel informare / Et sic si negarentur huiusmodi habitudines ratio facilissime solveretur Ex quibus patet quod quicquid est positivum deus potest se solo producere et etiam habet formam vel generat formam et sic deus totum illud potest ponere non tamen influxu eiusdem generis / Et non sequitur deus facit quidquid potest forma igitur Ex quo sequitur quod non est concedendum quod deus potest facere se solo quidquid potest cum causa 2a / patet hoc clare quia non potest effectum esse formalis influere vel informare

Ex quo patet quod effectum causae formalis non potest supplere vel influxum quia hoc esset concurrere in eadem proportione et eodem modo sicut cum tam 2a et sic finite modo sic deus non potest concurrere et sic non potest concurrere ut ignis vel influentia igitur etc

Ad quartam rationem

Ad 4am rationem quae stabat in hoc quod prima divina est enu unibilis creaturae igitur etc dicitur quod adhuc hoc stante non tamen est in aliquo genere causae Unde verbum non est unitum in genere causae materialis vel etc Et ex hoc quod verbum recipit denominationes concretivas non arguit habere materiam quia sibi repugnat et sic non concludit quod verbum uniatur in genere causae materialis vel formalis

dicitur 2o quod consequentia non valet / deus persona est ypostatice unibilis igitur formaliter vel etc / et causa est quia unio debet esse secundum subsistentiam et hoc non fit sic quare etc Ex quo patet manifeste sine ampliori deductione quod non sibi materiae oi? formae tales concretivas denominationes recipere

Ulterius dicitur quod dato quod huiusmodi essentiae sic conne?ret non tamen adhuc formaliter influet patet quia non reduceretur ad habitudinem causae materialis vel formalis / quia contrarias habet conditiones

Ad quintam rationem

Ad aliam rationem quando dicebatur quod divina essentia est ad extra communicabilis igitur

Respondetur quod hoc sibi repugnat quia hoc realiter dicit imperfectionem formalem

2o impossibile est ipsam ad extra communicari quia oportet quod ad extra multiplicatur

2o hoc dato non tamen esset hoc ex parte creaturae / quia non est capax huiusmodi influxus

Ad sextam rationem

Ad aliam implicat contradictionem etc dicitur quod oppositum apparet investiganti veritatem et habitudinem et nihil facit ad mentem

ad septimam rationem

Ad aliam ultimam quando dicebatur quod sequeretur quod deitas formaliter influeret negatur et quando probabatur per apostolum dicentem "omnia portans" etc nam videtur dicere quod in christo inhabitat plenitudo divinitatis corporaliter igitur sequitur deum formaliter influere

Respondetur breviter quod tota rationis difficultas stat in auctoritate Unde sciendum est quod beatus augustinus pulchre et eleganter ipsam sic exponit videlicet quod ymaginandum est quod secundum humanitatem christus sit ecclesiae caput et ecclesia corpus

Et tunc sicut in capite omnes reperiuntur sensus et in aliis corporis membris non ita de christo dicitur quod plenitudo omnium sensibilium sunt in ipso et omnia dona deitas sibi communicat et ipse et sic huiusmodi dona influit limitate videlicet necessaria gratuite in nobis alia tamen gratiae quam in via et sit ergo patet cum ita sit quod ecclesia sit unum totum corpus et christus caput deitas communicatur corpori et hoc patet etiam unum corpus multi sumus qui de uno calice participamus Ex quo concluditur quem sic intelligendo videlicet de corpore mistico auctoritas apostoli sit intelligenda quare etc

Erant tamen aliae auctoritates ut augustini et hugonis de sancto victore in quilibet videtur quod christus quidquid humanitas christi habuit per gratiam habuit etc unde ricardus de sancto victore dicit quod nedum omnem scientiam habuit sed etiam omnipotentiam et per consequens sequeretur quod deitas per modum formae esset christo communicata

Respondetur quod istae rationes bene solvuntur a magistro unde dicit quod licet verbum ab aeterno fuerit tamen temporaliter ex sui gratia incepit esse homo unde realiter est verbum et habet esse

unde ymaginandum est quod iste terminus homo incepit praedicari de omnibus suis perfectionibus temporaliter

Unde etiam sciendum est quod supponit simpliciter pro verbo / et sic de eo praedicantur omnia praedicata vi unionis ypostaticae inceperunt verificari

Ad octavam rationem

Ultima ratio pro nunc sequitur scilicet quod tanta est unio humanitatis ad deum sicut dicat ad hominem sed ratione humanitatis ad deum verbum denominantur homo igitur ratione deitatis ad humanitatem denominatur deus Ad istam respondetur quod licet incipiat unio adaequate / ex hoc non sequitur quod si praedicata concretiva competant quod et alia Et ad hoc quod poneretur habitudo non poneretur nisi unica Unde consequentia non valet ista denominantur ista habitudine igitur uniuntur unica unione

2o iam dictum est quod non est de genere unibilium formaliter vel materialiter quare ratio non probat

3o ponere talem unionem nihil penitus salvat in materia incarnationis quia homo factus est deus et deus homo ymmo oporteret quod humanitas esset deus vel homo et sic non salvat per hoc sed habet redire ad nostrum modum

ultimo si concederetur inquirens sequeretur scilicet quod deus posset peccare etc patet quia sic ponendo illa humanitas conceditur deus esse

nihilominus ista dico ad scolarium introductionem recitative et sic talis primo abstrahit imperfectionem scilicet positio formalis de qua visum est superius et ista est satis

Et ulterius quod sequeretur quod creatura esset deus potest concedi extrinsece quadam similitudine participationis licet non intrinsece et sic non esset inconveniens quod isto modo participationis plures dii essent nam dicitur nos omnes dii vel tmeplum dei

Conclusiones

Sequitur prima conclusio lectionis supra distinctionem 19ma videlicet quod in statu innocentiae primus parens potuit mori et non mori ymo ordinatum erat ut non moreretur nisi fructus scientiae boni et mali ad certa ipso gustaretur non mori quia indigebat cibo materiali vel alio quam de pomo vitae

2a conclusio in statu innocentiae erat naturaliter moralis sed termino tamen in statu gratiae

3a conclusio quod sicut erat sibi inhibitum de fructu scientiae boni et mali ita praeceptum ut comederet de fructu vitae et sic ex fructu vitae viveret co?do ita ex fructu prohibito scilicet scientiae boni et mali moreretur

4a conclusio ex natura sua primus parens habuit quamdam habitudinem moriendi sicut creatura corporalis et sic finis adest lectionis festo sancti blasii

PrevBack to TopNext