Table of Contents
Reportatio A Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 70, de Trinitate
Ad rationem qua probatur deum potentiam perceptivam vitaliter immutare
Consequenter sumptis rationibus quibus probabatur deum realiter formaliter non scilicet influere Resetat adhuc una solvi / In qua dicebatur p circumscriptis omnibus habitudinibus / sicut sunt inhaesionis et informationis quae imperfectionem dicunt essentialiter potest deo competere formaliter influere
Conclusio
Pro cuius materiae declaratione ponuntur aliquae propositiones Prima est quod licet divina essentia sit intrinsece et essentialiter notitia non potest tamen eius perceptiva potentiam intrinsecam immutare
Probatio primae partis
Probatio secundae partis
Tertia ratio
3o arguitur iuxta unam radicem opinantium contrarium nam adversarius concedit quod non posset perfectius esse notitia / quia latitudo gradualis in divina essentia non reperitur sed immensissima est et sic divina essentia vel deus non potest informare quin informaret secundum se totum et arguitur ratione sic deus non habet in gradibus remissionem nec etiam intensionem igitur non potest perfectius in uno qua in alio et per consequens creaturae non potest esse remissa vel intensa notitia igitur non nisi secundum unum gradum simplicissimum et immensissimum patet quia in ipso non est nisi unicus et simplicissimus gradus ut iam dictum est
Quinta ratio
5o pari ratione divina essentia posset causalitas creaturae modo si sic esset tunc potentia et causalitas ipsius creaturae esset activa sed consequens est falsum igitur falsitas inter apparet quoniam sufficeret aliquem effectu producere sine alia potentia superiori vel causa modo hoc est manifeste falsum / et antecedens patet quia communicat cum prima causa et sic ad alicuius effectus productionem
Sexta ratio
6a ista positio secundum aliquos fundatur in hoc quod divina essentia potest movere notitiam creatam adaequate et sic potentiam perceptiva
Aliqua inconvenientia ex sexto argumento
Primo sequeretur quod divina essentia imperfectione posset potentiam vitalem immutare / probatur quia in quacumque proportione potest vitalem potentiam immutare igitur et divinam
2o sequeretur quod divina essentia posset realiter esse fides probatur nam in eadem proportione potest est immutare potentiam perceptivam et eadem mutare notitiam qua fides movet Item sequeretur etiam quod esset notitia aenigmatica quod est absurdum
Septima ratio
Tandem arguitur ex illa radice videtur posset inferri supplere vicem potentiarum perceptivarum unde sic potestates separatas habitudinem vitalem ab alia / Et sic non reducitur nisi ad unum genus causae scilicet efficientis Et tunc eadem proportione qua in una ee?t notitia eadem ratione in alia et sic esset notitia in animalibus brutis quod absit
Octava ratio
Ultimo videtur quod cognitio reducatur ad intimitatem ubi est distincta notitia a potentia vel ab operatione potentiae unde in hiis consistit suam felicitas ut patet per philosophum primo vel 6o ethicorumet 2o de anima modo cum emanent a perceptiva et actualiter denominantes videtur quod divinae essentiae repugnat quia sic non esset formalis notitia habet obiectalis
Corollarium:
Quod Spiritus Sanctus in esse personali tantum non potest voluntatem creatam vitaliter immutare et gratuiteItem sequeretur quod spiritus sanctus in suo esse non posset voluntatem creatam vitaliter gratifice immutare / patet quia non secundum essentiam igitur minus secundum personalitatem
probatur item nam caritas est appropriata spiritui sancto licet sit commune tribus et filio sapientia patris licet competat omnibus tunc si caritas attribuatur spiritui sancto solum tunc deus non posset gratifficare creaturam quare etc et hoc patet quia praedicata communia deo realiter non competunt et per consequens dato quod concederetur quod esset sic / non tamen aliqua persona in esse personali posset sic vitaliter potentiam immutare nam implicat quod filius aliquam creaturam illuminet quin pater et spiritus sanctus concurrat Et sic male sapiunt dicentes quod spiritus sanctus sit solum in corde creaturarum vel etc sed eodem modo est tota trinitas et non per se unus communicat aliquid sine aliis concurrentibus ad hoc immo dicere oppositum esset erroneum
3o si concederetur quod in esse personarum sic esset pari passu conceditur quod fc?ll? spiritus sanctus in esse posset illustrare et per consequens se solo et reddere creaturam ?ificam / et sic sequerentur dona sua scilicet pater sine filio et patris adiutorio qui dator est summus et hoc videtur fidei valde dissonum igitur
Contra opinio Thomae
Quod lumen gloriae vel species divinae essentiae est realiter essentia actuans memoriam eiusEx prima tamen radice infertur contra beatum thomam de aquino / nam ponit quod lumen sive species divinae essentiae est ipsamet divina essentia actuans potentiam perceptivam Cuius ratio stat in hoc deus inquit est incertum scriptibilis igitur nulla species est ipsius speciei repraesentativa sufficienter nam nulla qualitas finita potest infinitam repraesentare et haec est radix sua
sed salva sui gratia defficit sua potius nam per idem probaretur quod actus videndi beatificus esset ipsemet deus nam actus videndi ex quo habet obiectum simpliciter immensum non potest esse finitum igitur contra eum / Eodem modo diceretur de actu quod nullus actus potest sufficienter deum repraesentare Et sic actus beatificus esset ipsemet deus
Ad ista duo tamen respondetur Ad primum de ratione sua conceditur quod deus est incircumscriptibilis igitur nulla species potest eum repraesentare negatur consequentia bene
tamen probat de specie creata quod nulla talis potest eum repraesentare potest tamen comprehensive et repraesentive sicut perfecte obiectum est esse Et quantum est de actu nullus potest esse ita perfectus actus sicut in esse divino igitur non potest esse repraesentativa notitia divinae perfectionis
2a ratio stat in hoc scilicet quod species formalis non potest repraesentare creaturam spiritualem / sed quaelibet species creata magis distat a divina quam sensibilis a nostra anima In ista tamen sunt comparationes 3es prima nam comparat species sensibiles et perceptibiles ad divinam essentiam et perceptibiles ad creatam nam divina plus excedit quam alia
dicitur breviter quod ista ratio est sophistica nam per eam probaretur quod anima nullo modo posset cognoscere deum / nam potentia sensitiva est propricommunior ad animam quam a deum sed anima intellectiva non potest percipi a sensitiva igitur comparando igitur deum ad potentiam creatam deus plus excedit animam / quam anima nostram potentiam bruti igitur etc
Ubi advertendum est quod non est eadem proportio obiectorum cognoscibilium sicut potentiarum inter se verbi gratia anima intellectiva modicum sibi speciem immediatam brutorum excedit et tamen ratione illius excessus latitudo obiectorum cognoscibilium est simpliciter infinita nam eo ipso quod aliqua potentia est in latitudine eo ipso quodlicet ens cadit sub obiecto Et sic est infinitus excessus obiectorum Et in hoc stat tota difficultas patet hoc nam capiamus anima quae est supra latitudinem modicum excedit suppremam speciem animarum scilicet intelligitur nam ea ratione habet infinitum obiectum scilicet deum quo potest cognoscere Et sic non est eadem proportio quo ad obiecta sicut potentiarum inter se
Et tunc quando arguit sic nulla species sensitiva potest repraesentare etc condo negatur et quando probat adhuc conceditur sibi et negatur quod huiusmodi repraesentatas non oriatur ex parte potentiarum inter se quoniam species remissima est dei repraesentativa et inmensissima etiam et sic idem obiectum repraesentat
Ulterius sequeretur quod deus non sit nec possit esse formalis beatitudo in patria nec dilectio Cuius contrarium dicunt aliqui doctores et primo fundant se supra illud ysaye non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem nec luna ad illud te sed deus illuminabit te / et sic sequeretur quod deus illuminaret immediate creaturam et sic evacuaretur omnis notitia sensitive et sic erit lux beatifica in via
Ad idem apocalypsis primo ubi loquitur de civitate sancta et de statu beatarum "claritas dei illuminabit eam scilicet civitatem et lucerna eius est agnus scilicet christus" igitur deus erit hic in via formalis lucerna beatorum
Item beatus augustinus in multis locis videtur hoc sensisse maxime in libro de trinitate capitulo 14mo dicens "deum esse lucem in via" / unde regulae quibus quis fit iustus non sunt nisi in libro lucis / unde ponit quod deus est nobix lux in via scilicet perfecte felicitatis
/ Et etiam hugo de sancto victore dicit quod divina sapientia est formaliter lux nobis Item magister ponit quod spiritus sanctus sit formaliter notitia
Sed ad istorum auctoritates respondetur primo dicitur quod verum est quod deus erit lux beatorum obiective post et hoc tamen est mediante quantitate media distincta quia non est plus etc Et conceditur quod est vera lux et splendor / et etiam quod esset esse effective
dicitur quod glosandae sunt de causalitate obiectiva / nam si sic regula intelligendum est effective quia efficit in nobis notitiam cognoscendi agibilia et caetera huiusmodi Alii ponunt quod se habet in ratione cognoscendi sic ymagnimaur quod species est ratio cognoscendi et non alias Et hoc est ad modum speciei non quod sit vera species et concurrit etiam effective
Alio modo dicitur quod augustinus et hugo de sancto victore et magister dixerunt quod deus immediate potest esse notitia animae
Sed quia ista materia non est moralis ideo dicitur quod si ponatur deus notitia in seipso reducitur ad speculivam praecise
Et dicitur breviter quod ubi doctores concordes sunt nos plenarie debemus eos tenere sed ubi argumentative et oppinative tenent nec est tenendum Et hoc satis videtur patere in epistola iheromium ubi dicitur quod solus scripturis illis quae can?ceno? appellantur et determinationes etiam ecclesiae talibus est credendum quantumcumque adhuc viderentur dissonare pie debemus tenere / meis autem dicit augustinus credendum est ubi non videntur veritati dissonare / Et ideo si aliqui dicant quod deus sit formalis notitia oportet eos disputare reprehendere et speculative eis obviare
Unde praesupponit descriptionem dei scilicet quod deus est spera intelligibilis cuius centrum ubique circumferentia 6o nusquam
2o supponit quod circumferentia huius speraae est locus quietis creaturarum spiritualium Istud enim probatur per illud apocalypsis 21o ubi dicitur "dominus deus templum illius est" et augustinus "Inquietum est cor nostrum donec quiescat in te"
Ex quo cuiuslibet creaturae est infinita distantia sequitur quod non potest attingi nisi per formam infinitam unde si concavum orbis lunae ignis esset extra esset et ab eo infinite distaret non posset attingere nisi per levitatem infinitam igitur a simili cum creatura sic videatur distare non erit nisi infinita
Quod ista ratio bene probat quod Deus non potest attingi comprehensive
Hic dicitur quod ratio bene probat quod comprehensione non potest secundum latitudinem suae perfectionis
Conclusiones
Sequitur prima conclusio supra distinctionem 20mam 2i libri scilicet Si primi parentes non peccassent sine ardore libidinis mulieres peperissent unde tanta fuisset in membris generationis ordinatio quanta manet in aliquibus sine delectatione sicut manus adiuvat caput vel facit alia opera sine hoc quod delectet et etiam peperissent sine dolore et illa sola libertas remansit in glosa virgine nec de membris erubescentiam habuissent
2a conclusio In paradiso terrestri primi parentes non conhierunt simul quoniam transgressio adhuc facta non erat