Table of Contents
Reportatio A Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 71, de Trinitate
Duae aliae rationes quod Deum posse formaliter influere se fundant et responsiones
Prima ratio
Ad primam quando dicebatur forma non habet aliquam habitudinem ad materiam quae dicit informationem qua educitur de potentia materiae 2a quia inhaeret 3a quia dependet et deus dicitur in hoc non genere vicem formae quia hoc denotat imperfectionem modo deo omnis perfectio competit In hoc tamen anima sive forma perfectionem habet quia bonitatem alteri communicat igitur sequitur quod huiusmodi habitudo non repugnat deo
Responsio ad primam rationem
Quantum ad primum concedendum est quod stat habitudinem esse absque hoc quod educatur de potentia materiae subiectae sicut de anima intellectiva patet quae non educitur patet quae non educitur de potentiae materiae / etiam de accidentibus supernaturalibus
dicitur tamen quod probabiliter potest dici quod inhaesio et dependentia et aliqualis actualis formatio ad subiectum Ista sunt de integritate influxus formalis et ideo quod supponit huiusmodi habitudines esse separabiles ipse praesupponit ideo negatur sibi Et hoc ymaginatur sit quod inhaerere sit omnino informare et tunc non essent habitudines distinctae
Responsio ad secundum rationem
Ad 2am rationem divina essentia potest movere potentiam perceptivam creatam in eadem proportione in qua deus movet igitur etc negatur quod in eodem genere motionis nam talis reducitur ad causalitatem formalem / et in tali deus non potest concurrere unde praesupponit quod reducatur ad genus causae efficientis et hoc sibi negatur sed forte diceretur quod ad genus causae efficientis tamquam in notiori et ideo si intelligatur de motione effectiva deus potest si formali deus no potest et hoc de rationibus
Sed ut habeatur alterius positionis ymaginatio notandum est primo quod pono differentiam inter potentiam vitalem et influxum formalem
Unde humanitas secundum eos diceretur formalis influxus nam caro christi in triduo scilicet resurrectione recipiebat influxum formaliter licet non unita et licet formaliter non tamen vitaliter et cognitive Unde concedant aliqua correlaria subsequentia
Primum igitur correlarium est a eset deus ergo a intelligit vel cognoscit vel etc non valet consequentia quia de materia prima et de carne christi quae denominatur deus propter habitudinem fore quia vitalis habitudo est quo ad hoc inpertinens nam etiam non valet ista consequentia a est anima igitur a est deus et sic est differentia lata inter influxum formaliter et vitalem
Item hoc non valet a est intellectivo ergo potest intelligere Et sequitur ex eorum principiis nam licet concederetur de carne christi quod esset deus nihilomnius materia prima non efficeretur potentia perceptiva intrinsece licet extrinsece sed denominationem concretivum Et ideo proportionaliter est loquendum sicut diceremus materia prima est animata igitur vivit / consequentia non valet quia non potest esse vivens et sic est una affirmativecuius etc Sed ibi sumitur quaedam significando Et ita dicitur quod quod materia prima est intellectiva et tamen non intelligit et sic de multis aliis
Differentia inter habitudinem vitalem immutationem et influxum formalem
prima est quod formabile dicit nullam penitus perfectionem nec aliquod positivum patet quia esse formale dicit magis potentiam passivam quam activam quia quaelibet res est infinite formalis nec dicit aliquod positivum quia tunc quaelibet res diceret aliquod positivo / Econtra est de esse positivo vitali
/ Et sic differunt quia conditio percipiendi vitaliter est limitata competens creaturae Esse autem formale infinite competit
sed per informationem communicatur esse intrinsecum ipsi formali non autem secundum eos per esse actuativum vitaliter
Alia conditio Illa quae communicantur formali per prius competunt formae in abstracto ut anima per se est vivens quam constituit aliquod compositum rationale non sic de visibili ymmo per posterius visibilis patet ergo quod anima non est formalis sed recipit denominationem a potentia in comparatione ad obiectum nam in quantum recipit cognitionem recipit in hoc denominationem et sic contraria est habitudo quo ad hoc
Alia differentia forma quae communicatur sicut communicat per intrinsecam formalitatem secundum plenitudinem quod se totam communicat / Alia anima remissius et intensius
Et sic patet quid dicendum Nihilominus probabilior positio et magis cum divina simplicitate concors esset negans a deo omnem distinctionem formalitatum et radix ad multa solvenda Est ex immensa et divina perfectione
Unde nullam in deo distinctionem concedere debemus nisi fides nos ad hoc astringat nisi personalem tantummodo quantum ad fidem / et unione ypostaticam quantum ad unionem Et hoc videtur velle ancelmus ubi dicit quod non est quid ponendum contra maxime ubi fidei dissonare videtur sunt verba quae consona
Circa distinctio rationum idealium
Quod distinctio rationum idealium neganda est
/ 2o ad salvandum diversitatem specierum producibilium quia una res se habens adaequate simpliciter possit diversas res producere
Sed tamen quantum ad istam materiam / si considerentur bene duo principia alias dicta facilissime solverentur
primum est immensitas divinae essentiae ex qua consurgunt quod omnis conceptus unibiles possunt in deo concurrere unitive ratione ipsius immensitatis summae Et sic erit conceptus sine concursu unitivus repraesentans omnia singulariter
Et per idem salvaretur quod esset causans divina artificia Et sic ex arte immensissima concurrit ad hoc Et ex hoc consurgit quod ratione immensitatis et suae libertatis potest agere et non agere scilicet producere sortem vel non et sic unica in deo ponenda est ydea Tamen respectu effectuum ponitur et sic est denominatio causalis sicut dicimus quod sol est causandus ita deus plures ydeae id est plurium ydearum effectivus
Opiniones Doctorum circa distinctionem rationum idealium
Opinio Augustini
Primo advertendum est quod augustinus dicti libro de octaginta quaestionibus capitulo 34to quod "ydea valet tot sicut forma et non sicut ratio non obstante possumus uti ratione pro ea"
Prima est conditio quod ydea est quid actuale et ex hoc infertur quod esse quod habet in materia ante productionem non est eius ydea quia est de ratione quod sit quid actuale
2a quod sit quid intelligibile et per hoc excluditur quod in agentibus ratio producendi non est ydea producibilium
3a quod ydea debet esse quid factivum ydeati et per hoc excluditur quod anima in esse suo non est ydea cuius oppositum okam et durandus ponit quia non est factiva sui esse
4a quod ydea debet esse quid incommunicabile et per hoc excluditur esse quod creatura habet in intellectu nostro quaestione hunc speciem et conceptus
5a quod debet esse quid primum et principale / et per hoc excluditur esse quod habet creatura in intelligentiis et motorem orbis
Etiam intelligentiae sunt plene formis et quicquid agunt / agunt per intellectum secundum aristotelem unde verba augustini sunt / ipse namque sunt principales respectu ydealium quaedam formae quoad primam rationes rerum quantum ad 2am operationes quo ad 3am incommutabiles quo ad 4am quia ipsa formatae non sunt neque intericant secundum tamen eas dicitur quod intelligi possunt
Opinio Okam et Durandi
Advertendum est tamen quod okam et durandus ponunt ideas esse ipasamet creaturas artes factibiles nam alia ratione factus homo et alia ratione equus et hoc non potest poni in mente divina igitur ad extra Cuius causa est nam divina essentia concipiens res secundum suam rationem quiditativa vocatur ydea secundum eius propriam acceptionem et ratione suae quidditatis et quod secundum eam sit ab eo producibilis obiciatur deo tamquam factibilis ad extra Et ponunt pluralitatem ydearum et salvant augustinum et dicuntur aliud est obiectum unius et aliud alterius
Sed si inspiciatur processus eorum vadunt potius contra eum quam salveret Unde dicit quod sine ydeis nemo fit sapiens et in hiis est felicitas modo non sunt in creaturis
Opinio Scoti
Unde idem de rippa dicit quod in divina essentia sunt quasi suo signa unde in primo divina essentia praesentatur intellectui ut species intelligibilis sui ipsius tamquam species primaria et ymaginatur quod intellectus paternus tali notitia producit verbum
Deinde quod 2ariam obiciatur intellectui respectu 2aria obiecti respectis ad creaturas et in isto signo ymaginatur quod quod producat aliud verbum expressimum creaturis ydentitatum scilicet essentialiter et illud secundum verbum vocat ydeas et est esse creaturarum ab aeterno productum a deo et est ydeae creaturarum quia sunt creaturae productae quot etc
Sed ista est mirabilis positio et difficilis sed tamen iste modus non videtur necessarius nam in hoc recurrendum est ad dei immensitatem
Et arguitur contra / quoniam si sic multa sequerentur inconvenientia Primo trinitas sufficit se sola igitur non oportet ponere illud verbum tamquam medium consequentia tenet antecedens patet nam illud non esset causa sufficiens
Item esset paternitas in divinis patet nam illud verbum est productum et per consequens a deo distinctum patet per augustinum dicentem quod nihil producit seipsum modo si sui distingueretur igitur etc
Item sequeretur infinitas rerum realiter ab aeterno productarum / nam quaelibet res est ab alia distincta sed realiter distinguitur a deo / nam tanta unius ydeae ab alia est distantia quanta ydeae a deo igitur
Conclusiones
Sequitur conclusio prima supra distinctionem 21am 2i sententiarum quae est quod Invidia dyaboli fuit causa praevaricationis adae unde notandum est quia maximam invidiam habuit ut homo de tam virili materia creatus ascenderet unde per superbiam corr?it
2a conclusio dyabolus sub specie secundum parentis mulierem decepit unde notandum quod secundum bedam serpens tunc vultum habebat virgineum / quapropter mulier intuens eum propter mulieris similitudinem cicius sibi credidit quamobrem hostis humani generis in eo cicius latui
On this page
Duae aliae rationes quod Deum posse formaliter influere se fundant et responsiones
Responsio ad secundum rationem
Differentia inter habitudinem vitalem immutationem et influxum formalem
Circa distinctio rationum idealium
Quod distinctio rationum idealium neganda est