Text List

Lectio 81, de Caritate

Lectio 81, de Caritate [Bnf 3074 Transcription]

Propositio circa generatio caritatis

Consequenter ad magis caritatis materiam ape?dam in qua quid quam tota lex et prophetae deppendet a generalibus incipiendo ponitur ista propositio quae talis est. Quamvis creatae tr caritatis donum non sit absolute neccessarium ad regnum caeleste merendum nihilominus secundum legem nunc statutam requiritur secundum tripliciter genus causae

Rationes pro prima parte

probatur propositio primo quo ad eius primam partem nam forma substantialis in suo subiecto est tamquam motor in suo subiecto quantum ad habitudine ipsius formae ad subiectum ut est motrix constat spiritum sanctum movere eam vel eam supplere modo hoc reducitur ad aliquod genus causae si efficientis unde se solo sufficit movere animam

Item se solo sufficit producere actum ipsius igitur ad quaecumque actum spiritus sanctus potest se solo et per consequens caritas absolute et de pro se non requiritur

Item divina acceptatio est interior actus et causa sufficiens ad hoc quod creatura sequatur vel mereatur salutem patet nam eo ipso digna est ad hoc modo voluntas quae sive sua acceptatio est independens quia ab aliqua beatitudo creata non deppendet igitur etc

Item ante determinatione ecclesiae non erat possibile quod caritas esset aliud quam spiritus sanctus / tamen videtur velle magister quod sit donum creatum ut patet in sententiarum in multis locis Ex quibus patet quod de potentia dei absoluta creatura erit in gratia absque dono creato

Rationes pro secunda parte

2a pars propositionis patet

Prima pars pro secunda parte: quod secundum legem nunc statutum requiritur aliquod donum creatum concurrere in triplici genere causae

scilicet quod secundum nunc statuam etc nam in regno animae caritas creata requiritur tamquam tenens principium sicut in policitia bona res vel princeps regens et gubernans ipsam policitam

et primo quod requiratur aliquod donum creatum est decretalis ad hoc quoniam revera dicit quod in baptismo infunditur specialis gratia etc et sic ex determinatione ecclesiae patet etc

Item qua ratione ponitur fides et spes dona per se distincta sic videtur de gratia caritate

Item accidentia ordinantur in operatione substantialem licet propter veritatem accidentia possent negari tamen in hoc concedenda sunt igitur habebit proportionales habitus ad suam operationem non forte materiales in digetis operationibus accidentibus et ita de operationibus creaturarum et sic requiruntur actus sive habitus moralis concurrens sive coagens

Item ponebatur iustitia originalis post privatione rectificans vires inferiores et erat distincta res in statu innocentiae et per consequens et in statu gratiae cum ponatur maxime in supplementam

Secunda pars pro secunda parte

Quod caritas reperiatur in triplici genere causae

Sed quo ad aliam partem probatur propositio videlicet quod ad formam causae et quod sit actuans et vivificans scilicet caritas patet per beatum augustinum qui ponit eam vitam virtutum per consequens si sic se habet tunc per modum vivificantis

Quod caritas se habeat in genere causae materialis

Item gregorii videtur dicere "nihil habet viriditatis ramus boni operis sed tamquam raniasaridus nisi viriditatem habeat caritatis" haec ille vel quasi conformiter quare sequitur quod merito vocatur caritas vivificans

Item sunt auctoritates ad haec innumerales in quibus habetur quod caritas est vivificans virtutes et ideo fides sine caritate vocatur et forma apud omnes doctores igitur etc

Quod caritas se habeat in genere causae finalis

Deinde quod caritas se habeat in triplici genere nomen de duobus de uppremo vero patet maxime ex regiminis sui prioritate nam sicut dux exercitur se habet finaliter circa exercitum suum gubernandum in recta politia ita caritas ipsa se habet circa virtutes omnes regendas et debite ordinandas

/ Et in hoc concordat satis apostolus dicens quod finis praecepti est dilectio modo talis dilectio non est aliud quam caritas igitur etc / ex quilibet patet quod non solum concurrit in genere causae efficientis et formalis ymmo in finali

Quod caritas se habeat in genere causae efficientis

Item habitus ipsius generant morales igitur sequitur ipsam concurrere p effectiva ad ipsorum generans et productionem

Item actus meritorii exedunt naturalem facultatem igitur caritas iu?bit et non solum ad animae de core sed etiam ad alia quoniam sic dicere solum errori pelagi se conformaret nam pelagius non negaverit sed dicebat quod anima exiret bene in bonum opus sine ipsa caritate

In ad? quod augustinus in libro de natura et gratia comparat caritatem sanitati unde dicit quod status innocentiae habuit sanitatem omnium virium constitualium et sic in plena obedientia consistit caritas sed ratione culpae originalis data est iustitia originalis et in loco eius fuit introducta cupiditas et sic alia per secu sublata est non proprietas cupiditatis est ad terrena se habere

Caritas autem est sanitas animae elevativa et ipsius inclinativa ut scilicet vires inferiores superioribus obediant

Unde advertendum quod in statu innocentiae animae vi suae sanitatis aliquid licet potuisset exivisse in actum dilectionis igitur super omnia non tamen in actum eiusdem speciei unde anima sana non suffecisset cum actu qui nunc et haec est de intentione beati augustini quantum est de meritorio nulla est difficultas

Corollaria

Primum Corollarium

quod caritas evidenter potest denominari omnes species virtutis

Ex quo inferuntur aliqua corollaria primum est quod caritas potest denominari omnes species virtutis evidenter ut sit prudentia fortitudo temperantia etc et causaliter et eminenter continens et sufficeret ad exeundum in actum / Et hoc roboratur per beatum augustinum in modo libro de moribus ecclesiae qui potest caritatem vel amorem etiam in quolibet virtutis actu

Secundum Corollarium

quod caritas sit realiter cognitio

Unde sequitur primo quod realiter sit cognitio probatur quia inmediate potest una cum prudentia sive in habitu eius et per consequens est habitus positivus ymmo potest vocari prudentia et aliae virtutes / et hoc videtur velle baptissimus iohannis in canonica sua unde dicit quod caritas est "unctio docens de omnibus"

Si tam de speculationibus quam de eligibilibus

Tertium corollarium

Quod in habitu caritatis relucet veritas credendorum

Ulterius sequitur quod in habitu caritatis relucent veritates credendorum nam ipsa caritas potest in actu cuiuslibet virtutis igitur etc et licet non exeat se sola quia deus non ordinavit sine fide et spe / nihilominus ex parte sui posset exire in actu credendum et haec non ita miracula sicut ponere fidem etiam amorem

Quartum Corollarium

Quod credendorum facilitas ex intensione caritatis habet originem

Ulterius sequitur quod credendi facilitas ex intentione caritatis mi?x habet originem patet satis quonima de credendis anima magis faciliter

Quintum Corollarium

Quod caritas est medicina infirmorum circa fidei difficiles articulos

Ex quo sequitur quod medicina infirmorum est caritas circa fidei difficiles articulos ut est in materia praedestinationis trinitatis et aliarum Et licet anima in ipsis patiatur recurrat ad felicem caritatem et gratam reperiet eum solatricem atque sibi propinabit summam sive infirmitati medicinam

Sextum corollarium

Quod simplex persona caritate informata est magis virtuosa quam aliquis philosophus

Ulterius sequitur quod simplex persona caritate informata realiter est virtuosior quouis philosopho extra caritatem existente patet quia virtutem excellere respectu cuiuscumque ubi habet modo talis non reperitur in philosopho non abstante quod quasi infinita sciat huiusmodi philosophus igitur etc

Confirmatur hoc etiam de parvis noviter baptizatis nam quilibet talis virtuosior in centuplo quolibet tali praedicto philosopho Item patet haec etiam esse noviter c?f? conversis ad fidem non obstante quacumque malitia sua p?via Lucide patet etiam per apostolum quod caritas est virtutum omnium radix "nam si omnem scientiam habuero dicit ipse et sensum prophetiae etc ineffabilia caritatem autem non habeam nihil sum"

Septimum corollarium

Quod pro quocumque regimine caritas est aptissima dispositio

Ex quo sequitur ulterius quod pro quocumque regimine scilicet tam cuilibet quam spirituali caritas est aptissima primo de regimine animae satis deductum est quia ipsa omnes virtutes continet et facit virtutes inferiores obedire superioribus et hoc maxime regimini cuilibet competat quod scilicet inferiores gentes suo principi et aliis suis superioribus obediant Caritas etiam excludit tyrranidem principere quia non quaerit quae sua sunt non est ambitiosa etc sed tyrannus quaerit aliena et sua multiplicare sine causa modo caritas non sit

Octavum corollarium

Quod in regimine politico et spirituali debet attendi ad caritatem tam ad consilia quam ad quoscumque alios actus

Ex quo sequitur quod in ambobus regiminibus debet attendi ad caritatem virtutum matrem sectanda patet etiam quia est docens omnem prudentiam

Item obicit res et qualiter se habent secundum debitum ordinem sicut deum repraesentat praecise nisi paternalis obligatio sit ad oppositum Et sic in divina per caritatem factam ad exequendum sunt facilia sed ad oppositum stat cupiditas in stignans ne exerteantur ipsa mente

Nonum corollarium

Quod maxima dispositio cessandi schisma praesens esset habere caritatem et recurrere ad eam

Unde potest inferri de scismate nunc currente scilicet anno nonagesimo 2a quod maxima ipsius scismatis dissolutio esset caritatis apprehensio sed quia frequens cupiditatis regnat adeptio in utraque politia tam civili quam spirituali recessit caritas quia inter ipsas esset maxima a?ppo?

Ex quo sequitur quod si vellemus pacem oporteret primitus cupiditate qua magnates se maxime se dantur qua pro? a caritate separantur

Decimum corollarium

Quod omnis deliberata actio non producta a caritate sortitur difformitatis aliqualem rationem

Ex quo sequitur ulterius quod omnis actio debita caritate non producta sortitur aliquam difformitate patet per praedicta quia sine ipsa non rectificatur / Et etiam omnis operatio extra caritate vel peccatum saltem veniale

Undecimum corollarium

Quod operationes ex caritate procedentes vel nullum generat habitum vel generat habitum per illum voluntatis non existentis in actum sublata caritate

Ulterius sequitur quod operationes sic procedentes vel nullum generant habitum vel habitus sive actus non sunt sicut moraliter Sequitur etiam quod voluntas potest producere actum eiusdem speciei sine caritate et hoc est dictum superiori et etiam circa materiam praedestinationis

Duodecimum corollarium

Quod difficultas cognoscendi se esse in caritate non consurgit ex eo quod habitus acquisiti per actus caritativos producunt actus similes primis sublata caritate

Ulterius sequitur quod difficultas cognoscendi esse in caritate non consurgit ex habitudine productionis actuum similium sublata caritate sicut aliqui sunt ymaginati et hoc est ex radice cupiditatis ignorantiam generantur in nobis / unde constat quod aliquis putet esse in caritate et tamen non et nihil putabit se summe diligere deum / et sic latentes sed si haberet actum caritatis posset conclusione se esse.

Decimumtertium corollarium

Quod caritas non solum est animae sanatio, sed ultra gradum naturalis causalitatis augmentatio vel elevatio

Sequitur ulterius caritas nedum est sanitiva sed est sanissima super omnem facultatem

Et proportionaliter sicut in materia fidei dicta fuerit multa laudatoria possent etiam hic aptari idcirca ad ea si velit recurrere recui?tis unde tenendum est quod impossibile est caritatem in aliquem pravum actum exire

Obiectio

Quod caritas non erit essentialiter subordinata primae veritati vel Spiritu Sancto

Sed nihilominus sic argueretur ponendo quod caritas a creatura separetur et tamen qualitas maneat abstracto spiritu sancto tunc ponamus quod ex ipsa qualitate producatur aliquis actus

tunc hoc stante ille non erit bonus sed peccatum et tamen manebit qualitas adhuc ipsius caritatis

Ad huc dicitur quod ista ratio iam in materia de fide est soluta nihilominus dico quod qualitas talis manens in sorte non erit caritas quia non ageret specialiter nec apta nata esset causare effectum sufficientem bonum sed cum hoc requirit spiritum sanctum tamquam superiorem causam Et eius causalitas talis est quod non potest exire in aliquem actum malum modo hoc spiritui sancto repugnat et haec de ista materia pro nunc

Conclusiones

Secuntur ergo conclusiones textuales sum 32am distinctione 2i prima est de oppinionibus quorumdam videlicet quod peccatum originale est traductio est unde dixerunt animam descendere pro propagationem pariseis decisione et hoc est erronea et falsum

2a conclusio sensus quo ad?ubi dicisa concupiscentiam in seminis decisione cont?rte etc / ex qui?one ipsa anima labem sumit

3a conclusio anima non contrahit maculam sed in instanti quo coniungitur crani ad ipsam labem contrahit

4a conclusio est quaedam similitudo animae nostrae a et cor soris ad granum et paleam et est satis morosa nam sicut triticum a palea denudatum purum est et nundum ita anima antequam in terram seminentur sed post eius augmentum dum in messem devenit paleam sumit a natura prius creata Ita similiter anima dum carni seminatur sive infunditur sine palea id est vicio et macula ipsi crani coniungitur sed in instanti coniunctionis illius laben peccati videlicet originalis sumit unde satis philosophus videtur hoc velle 2o de anima dicens quod intellectus noster scilicet anima in principi suae creationis est tamquam tabula rasa in qua nihil depinguitur etc

5a conclusio de conceptu qui quid potest capi primo pro seminis decisione / 2o pro anime infusione / 3o pro nativitate si quando supra terram egreditur fetus et propter haec non contra habetur peccatum sicut de ieremia de iohanne baptista et de virgine gloriosa quod fuerit sanctificati in matris utero quare etc

PrevBack to TopNext