Text List

Lectio 82, de Caritate

Lectio 82, de Caritate

Corollaria

Primum: quod non stat existentem in gratia ex ignorantia immobili adorare creaturam adoratione latriae[?]

Consequenter circa materiam praetacta de caritate et de eius principiatu inter omnes virtutes viso inferior

et haec propositio quod non stat in statu gratiae habentem caritatem adoratione late adorare deum respectu omnium virtutum ut dictum est quia non esset hoc sibi possibile quia hoc fidei repugnat et per consequens sic caritati quia adoratio fieret cum culpa et sic extra caritatem

2o quia caritas est unctio docens de omnibus ideo in illo casu causaret aliquod iudicium rationis antequam exiret in actu

Conformiter esset dicendum ad omnes de nulla invincibili quia nonquam aliter ad oppositum inclinaret

Secundum: quod non est possibile aliquem existentem in caritate esse perplexum inter duo mala

Unde non sequitur aliquem exeuntem in caritate esse perplexum

Tertium: quod omnis dilberata actio contra fidei articulos repugnat caritati

ulterius sequitur quod omnis acceptio repugnat caritati nam ipsa est unctio docens de omnibus

Item non inclinat ad malum sed sibi repugnat

Quartum: contra Holcot dicentem quod stat aliquos cum sanctitate vitae errare in fide et non habere fidem ad quam expresse tenetur

Ex quo sequitur contra scotum qui dicit quod sanctitate vitae stat aliquos errare in fide sicut habemus de cypriano et aliis qui tenuerunt haereses quasdam et tamen sancit fuere

unde respondetur quod eo ipso non fuerunt in caritate sed extra Et etiam haec potuit contingere ante sanctitatem

2o potest dici quod non fuit accersio deliberata sed sophistica et sicut errabat aliquotiens oppinando scit etiam quod non erat Et isto modo contingit errare stante in caritate quia talis error non inducit morale turpitudinem sed si alio modo fieret error evidens esset

Quintum: sicut se habet caritas respectu virtutum aliarum, ita Spiritus Sanctus se habet respectu caritatis

5a propositio sicut se habet caritas respectu aliarum virtutum ita se habet spiritus sanctus respectu ipsius caritatis quia sibi est vita actuans et sine ipso non sufficeret exire in actum gratiae igitur requirit necessaria ipsum sicut aliae virtutes influxum requirunt caritas

Et hoc potest probari

per beatum ambrosius unde praevidit ante eis in spiritu virtute et helye

Ad idem augustinus in libro de de natura et gratia nam different per hoc medicina infirmarum et caritatis nam spiritus sanctus infunditur continue vivificando

Sextum: quod per carentiam assistentiae Spiritus Sanctus caritas redderetur mortua et informis

Unde sequitur propter sancti spiritus absentiam caritas informis redderetur patet per similitudine caritatis ad fidem quia sine gratia spiritus sancti potest operari sicut satis visum est

Septimum: non est impossibile fieri vitiosum de virtuoso absque acquisitione vel deperditione alicuius

Ex quo sequitur dei virtuoso fieri non virtuosum absque habitus acquisitione et deperditione nam per solam absentiam spiritus sancti redderetur caritas mortua et tamen nullus habitus acquiritur nec deperditur et haec posset fieri ratione cupiditatis

Octavum: quod caritatis essentia non absolute culpae repugnans et incompossibilis

Sequitur ulterius caritatis essentiam non esse culpae repugnantem vel incompossibilem patet enim sublata assistentia sancti spiritus repugnat vicio positivo

Nonum: quod non videtur repugnantia quod caritas semel habitu numquam exudat[?] quantumcumque quis peccaret

Ulterius sequitur non includere quod caritas semel habita lege intrinseca nonquam excidat licet aliter sit de lege statuta Et tamen beatus bernardus dicit petrus negando deum non excidit pro tantae sed nihilominus caritas aliqualiter sopita fuit sive refrigescit quodam modo nec denominabat subiectum totale

Decimum: quod caritatem esse intrinsece divisibilem, extensive et intensive

Ulterius sequitur caritatem esse intrinsece indivisibile intensive et extensive et hoc est satis substi?le extensive tamen nam secundum proportione maioris et minoris assistentiae potest in maiorem operationem vel minorem quo?ii

Undecimum: quod quamquam caritas non realiter intendatur vel augeatur...

Ulterius sequitur quamvis caritas non intenderetur vel etc redditur tamen virtuosior generalior et perfectior respectu alicuius alterius virtutis sicut respect temperantiae nedum respectu eiusdem materiae

Duodecimo: quod exercendo caritatem circa materiam temperantiae aequaliter proficitur circa materiam fortitudinis vel iustitiae

Ex quo sequitur quod exercendo se temperative aequae proficeret circa materiam fortitudinis vel iustitiae patet quia in opere caritatis non proficit in ipsa caritate quae est apta nata reddere omnes virtutes ge?te sui influxus

Decimumtertium: quod licet caritas sit originalis iustitia perfectior, tamen cum influentia generali ipsa caritas minus perficeret potentiam quam iustitia originalis

Ulterius sequitur licet caritas sit originalis iustitia perfectior tamen in generali dei influentia iustitia dei originalis magis perficeret

probatur quia magis elevat et inclinat inferiores potentias ad obediendum superioribus et reddit etiam subiectum virtuosius et sic refrenaret passiones Caritas autem mortua esset nec suam haberet perfectionem quam a spiritu sancto videtur recipere si caritas creata / Et tamen hoc non arguit caritatis imperfectionem sed potius econtra scilicet perfectionem supernaturalem

Decimumquartum: quod esse caritatis non est essentialis denominatio

Ulterius sequitur esse caritatem non est essentialis denominatio patet hoc quoniam spiritu sancto deffi?te sopita esset et deffiniret

Decimumquintum: quod caritas non infert subiectum esse carum necessario

Ulterius etiam sequitur quod caritas non infert subiectum etiam quali quia non sequitur est carus igitur habent caritatem

Positio Petri Aureoli

/ Et ex hoc infertur contra aureolum qui ponit quod caritas est intrinsece caritas unde dicit deus diligit creaturam igitur creatura habet huiusmodi caritatem consequentia tamen non valet Et hic parum videatur de materia quam tractat // Reducitur enim ad 2as vel 3es propositiones quarum prima est

Tertia propositiones Aureoli

Aliqua est forma creata quae est de nulla rei et de necessitate tali sub dei complacentia

2a propositio aliqua forma quae deo complacet ostendit sive reddit animam gratam et tamen non procedit recte a re divina

3a propositio caritas est habitualis dilectio dei quae ex puris naturalis acquiri non potest

Probatio primae propositionis

probat sic aureolus primam propositionem / quoniam actus aeternus non fertur in aliquod obiectum mutabile nisi tale participet rationem aeternaliter igitur non sequitur quod sortes non diligatur noviter deo nisi in eo deus aeternaliter complacet igitur oportet aliquod noviter colla?m quod ab aeterno habeat de complacentia

2o arguit sic deus non potest odire aliquem nisi sit positiva ratio displicentia igitur a simili non stat deum diligere aliquem nisi sit in eo gratia modo caritas est illud igitur

Confirmatio

3o non diligit nisi sit dispositus ad hoc sed caritas est actus ad hoc disponens igitur quod autem sic patet proverbiorum 8vo "diligentes me diligo" etc sed per caritatem diligitur igitur

Confirmatur illud idem in evangelio iohannis "si quis diligit me sermonem meum servabit" etc et per hoc autem satis exprimit caritate per dilectionem

4o sequitur sortes vel deus diligit virtutes igitur diligit pers?tem virtutes

unde ad dilectionem dei requiruntur primo caritas 2o quod ipsa sic posita

Probatio secundae propositionis

2a propositio aureoli sic probatur quoniam acceptatio divina est quoddam modo posterior nam a parte obiecti non requiritur quod praesentetur ei sub ratione tali

Probatio tertiae propositionis

Alia pars dicit quod procedit effective a deo et per consequens caritas requiritur ad hoc quod quis deo acceptibilis scilicet caritas creata

Positio de Adam de Wodeham

Unde Adam inducit talem propositione sit igitur sortes qui non sit deo gratus in hoc instanti et post hoc prae?ss fieri gratus tunc ibi erit mutatio in contadictionem absque rei mutatione et patet hoc quia in deo nec in creatura aliquid deperditur Unde adhuc si esset angelus argumentum fortius haberet colorem quoniam utrumque non mutaretur stante casu / et sic necessaria transiremus in affirmativa quod est contra primum principium

Confirmatio

Et arguitur alio modo sic nam si ad hoc quod creatura sit deo grata requiritur etc Tunc omnis propositio quae verificatur pro rebus quotienscumque ponitur res talis propositio tunc est vera modo sic est sic ponendo nisi ponamus caritatem distinctam / Et sic opportebit dicere quod aliqua sit creata gratitudo de novo quod non videtur Consequenter arguitur de activitate caritatis et eius influentia respectu aliarum virtutum quoniam si ita esset / etiam causa prior igitur posset in effectum sine eo inferri sicut dicitur theologi licet philosophi naturales non

Item intendat sortem dilectionem sui sive proximi gradu intenso in infinitum videlicet quod tantum et se ??? donec pervenit ad gradum quod non poterit plus exire mihil aliquem actum diligendi se Tunc eo ipso tu habes ponere quod caritas concurrat cum peccato vel non erat ante in gratia et sic caritas non concurrit active ad gratiam quia tunc in illo instanti voluntas non ferebatur in remissiorem igitur nec in intensiorem et sic nonquam fuerit ante effective sed tunc inclinatione

Item si sic caritas in actum exiret in carentibus usu rationis modo hoc non videtur veritati consonum igitur

Item stante uniformi concursu voluntatis in infinitum augeretur patet quia in eodem instanti gratia pro dictis in infinitum effectum sine actu est quo caritas concurret et sic addendo aliquid haberet causante supra hoc et sic semper producendo in infinitum

Item caritas maior est activitatis quam cupiditas eius opposita modo cupiditas in infinitum dicit ad terrena et per coniug? caritas multo magis ad caelestia

Conclusiones

Secuntur igitur conclusiones textuales supra distinctionem 33am 2ae prima est peccatum originale tollitur in esse culpae per baptismi regenerationem non tamen concupiscentia tollitur sed ante baptismum illa cupiditas carnea est originale peccatum sed post culpatur vocatur et sic baptismus remittit effectum cupiditatis sive concupiscentiae et etiam tollit poenam

2a conclusio dicunt quidam quod sicut anima purgatur a reatu ita a culpa inmunditiae Sed magister haec videtur negare dicens quod remanet culpa licet caritas ei dominetur

3a ergo concupiscentia quae realiter erat culpa non post baptismum nisi poena

4a conclusio anima fuit innocens creata sicut pulcherimmum pomum quod si poneretur in manu immunda labem sortiretur et deturparetur

5 conclusio quod in naturalibus fuit realis et essentialis individuorum perfectio sed nihilominus aliqui dicunt quod in aliquibus animabus datur lux maior sive minor unde per istam lucem intelligimus ingenia sive eorum scientia et in hoc aliqui homines magis apit alteri vera minus ad scientiam acquirendam et haec de ista lectione die sabbi deremiscere

PrevBack to TopNext

On this page

Lectio 82, de Caritate

Corollaria

Primum: quod non stat existentem in gratia ex ignorantia immobili adorare creaturam adoratione latriae[?]

Secundum: quod non est possibile aliquem existentem in caritate esse perplexum inter duo mala

Tertium: quod omnis dilberata actio contra fidei articulos repugnat caritati

Quartum: contra Holcot dicentem quod stat aliquos cum sanctitate vitae errare in fide et non habere fidem ad quam expresse tenetur

Quintum: sicut se habet caritas respectu virtutum aliarum, ita Spiritus Sanctus se habet respectu caritatis

Sextum: quod per carentiam assistentiae Spiritus Sanctus caritas redderetur mortua et informis

Septimum: non est impossibile fieri vitiosum de virtuoso absque acquisitione vel deperditione alicuius

Octavum: quod caritatis essentia non absolute culpae repugnans et incompossibilis

Nonum: quod non videtur repugnantia quod caritas semel habitu numquam exudat[?] quantumcumque quis peccaret

Decimum: quod caritatem esse intrinsece divisibilem, extensive et intensive

Undecimum: quod quamquam caritas non realiter intendatur vel augeatur...

Duodecimo: quod exercendo caritatem circa materiam temperantiae aequaliter proficitur circa materiam fortitudinis vel iustitiae

Decimumtertium: quod licet caritas sit originalis iustitia perfectior, tamen cum influentia generali ipsa caritas minus perficeret potentiam quam iustitia originalis

Decimumquartum: quod esse caritatis non est essentialis denominatio

Decimumquintum: quod caritas non infert subiectum esse carum necessario

Positio Petri Aureoli

Tertia propositiones Aureoli

Probatio primae propositionis

Confirmatio

Probatio secundae propositionis

Probatio tertiae propositionis

Positio de Adam de Wodeham

Confirmatio

Conclusiones