Text List

Lectio 89, de Caritate

Lectio 89, de Caritate

De intensione et remissione caritatis

Consequenter postquam visum fuit de caritatis influxu videndum est qualiter possit intendi et remisssi

Propositio: probabilior videtur quod caritas potest componi ex gradibus distinctis

Et sit prima propositio: Quamvis salvari possit caritatem omnino esse composita ex gradibus essentialiter distinctis

alia tamen via melior est / nam existente eadem substantia in anima secundum quod magis vel minus spiritus sanctus assistentiam nihilominus potest salvari varistat absque novi gradus appositionis

Alia via est quod ponendum est quod forma quae haec est simpliciter indivisibilis intensive quia et sic compositas ex gradibus licet intentionaliter Et secundum hoc sunt varii modi ymaginandi unde beatus thomas de aquino movet quaestionem utrum caritas sit augmentibilis et remissibilis Et respondet quod caritas est simplex et indivisibilis Sed ad talem sensum dicitur intendi videlicet quod subiectum potest plus participare eam vel mio respondet magis plus communicarem et plus si in esse Et ista via divi dicitur secundum duos modos Unus est quod caritas cu? l? forma accidentalis posset intensius vel remissius communicare suo subiecto manente eodem / unde magis et inhaerere secundum quia passum ips est magistrum su???? et sic diceretur quod per maiorem intimationem et actuationem respectu sui subiecti suum subiectum magis vel eius se nominatur tale absque ipsius mutationem

Sed Contra: opinio Iohannes de Rippa

Sed nihilominus de rippa tenet oppositum maxime quod forma et quaerit utrum possit quaelibet formae informaret plus vel minus Et ad hoc fa? multas positionem quarum prima forma de sui essentia est realiter et formaliter quaedam intrinseca et formalis quidditas unde ponere influxus est ad hoc o?no inpossibile unde dicit quod nisi ita esset sequerentur inconvenientia multa / primo staret quod aliud esset

unde sortis et esse sortis deinde etiam de operationibus intensius propter maiorem latere perfectionem / et etiam staret animam sortis plus ipe?eri vel demereri quam ipse sortes

Item sequeretur quod aliquod agere corresponderet animae quod non subiecto sive composito consequens est falsum quaero actiones sunt respectu personarum / consequentia probatur nam capiatur aliquis gradus vitae it? secundum quem non communicatur sorti tunc poterit correspondere animae et non compo?re

Item dato ymaginatione tali sequeretur quod compositum ex anima et corpore esset imperfectius quam asinus vel lapis modo videtur absurdum probatur tamen consequentia nam communicaret secundum rationem essendi et sic tale constitutum sive compositum esset minus perfectum quam asinus et tandem aliquis constitueret quod esset non vivens

Responsio ad opinionem Iohannis de Rippa

Ad rationes huius oppinionis restat respondere unde videtur radix eius esset velle quod forma non sit intelligibilis vel remissibilis sive agat secundum gradum intensum deinde quod formae accidentales sit absque novae tempus additionem per quas subiectum denominetur magis tale de substantia libet tamen secus est nam communicat se secundum se totam const?do et adhuc esset substatiale de substantialibus formis et salvaretur per hoc ingeniorum differentia Sed rationes magistri iohannis de rippa probant de formis substantialibus

unde ad rationes suas posset dici quando dicit quod forma secundum se totam communicat igitur non potest intensius nec remissius negatur sibi Et ad probationem quoniam requirentur inconvenientia praedicta negatur unde advertendum quod non stat quod anima communicet se nisi communicet secundum quamlibet sui denominationem essentialem intensius vel remissius ad talem spiritum non quod in ea sint gradus: sed tamen causa effectiva libera potest se ad effectum magis vel minus adaptare et ita in caritate corporum communicaretur intensius vel remissius etc non secundum unam denominationem quin secundum aliam

Et non sequitur hoc quod ulterius dicebatur scilicet licet non ita perfecte / Et per hoc solverentur omnia prius inducta a magistro iohanne de rippa Unde in materia indisposita quantum ad intrinsecum gradum est eadem perfectio sed quantum ad exercitium anima non est ita apta nata ad suas operationes exercendas Et sic non oportet amplius dicere nihilominus via communis est securior scilicet quod gradus concausatonis non est ponendus in formis substantialibus sed tamen de accidentibus sustinibilis est oppinio nec ratio est evidens ad contrarium

De formis accidentalibus

Unde sanctus thomas videtur dicere quod accidentia non sunt proprie entia / sed esse accidens est formaliter alteri in esse et sic accidentia non habent intrinsece esse / Et ideo formam esset formam magnam vel parvam non est nisi alteri in esse quia non habet quiditatem intrinsecam licet magis vel minus participet suo subiecto unde idem se in una radice se fundat Et dicit quod distinctio vel specifica uter individualis est modo formae praeexistentis et forma adve?l non differunt specifice nec individualiter / quia omnis differentia individualis est ratione materiae

Prima ratio

Sed cum correctione sanctitatis suae falsum est nam videtur etiam dicere quod mihi eadem forma possit patres angelos esse / unde anima a corpore separata differunt in materia et ad extra materiam materialiter saltim

Item capiamus duas qualitas separatas a materia differunt numeraliter etc

Sed breviter quicquid dictat dicitur quod non est aliquod medium concludi divinitatem materialem

et hoc est verum et sic est ex intrinsece et sunt eiusdem speciei

Tamen dicit quod si sint duae qualitates non differunt nisi ex parte m e et hoc est falsum sed nobis innotescit ex eo quod promptum medium ad haec probandum habemus Et concludit quod non potest esse specifica differentia / quia qualitas intensa et remissa sunt idem realiter

Secunda ratio

Ad hoc respondetur quod licet sua positio sit satis probabilis probatio saltim quam ponit non est bene fundata neque deffendibilis

Obiectiones

Prima ratio

Tamen instatur et sit ita quantum ad intensive quod per omnem motum alterationis acquiratur aliquid igitur si aliquid continue acquiratur alteratur

Secunda ratio

2o quia tota forma est communicata igitur denominat concretive secundum se totam

Tertia ratio

3o sequeretur quod in sorte et platone essent aequales albedines

Quarta ratio

nam sit aliquod medium sufficienter a s? cui applicetur lucidum causabit lumen dupplicentia illud causa b?r?t igitur intensius quam ante igitur

Quinta ratio

5o sequeretur quod accidentia in sacramento altaris non posset intendi vel remiti consequens est falsum nam per longam temporis reservare albedo remittitur ut patet ad experientiam et tamen non rationes subiecti igitur

Responsiones ad rationes

Ad primam rationem

Ad primum diceret tenens positionem sancti thomae quod non oportet quod acquiratur aliquid / 2o diceretur quod ad salvandum alterationem sufficit quod magis motus existat absque re potentia licet habet l?efere et accipit aliquod latitudinem et illa vel est nisi illud inexistere Et illud non est aliquis pafitun?

Ad tertiam rationem

/ Et ad 2am et 3am rationem diceretur per albedinem esse causatam s mi?ostere et attenditur certa haec

Ad quartam rationem

Ad 4am quod agens respectu eiusdem passi fortius facit eadem quantitate magis non existere Et sic lucidam neque dupplo magis etc

Ad quintam rationem

Ad ultimam quae difficilior videlicet de actibus in sacramento altaris sine subiecto quomodo salvaretur inten? vel remissio albedinis absque etc

Respondetur quod tenendo quod accidentia non sunt existentia sive entiae nec ha?t est propriam quantitatem dicitur quod habitudo quam habet subiectum ad accidens dicit perfectionem in subiecto circumscripta habitudine quod accidentia non habent nisi dependentiam quamvis deus tamen posset supplere vicem subiecti quare etc

Conclusiones

Conclusiones XLmae distinctionis hic non apposui quia cum magistro gauffrido lestencher ivi pro habendo credulam meam a doctore nostro maigstro johanne luqueti

PrevBack to TopNext