Articulus 3
Articulus 3
Affertur tertia divisio Entis realis, et explicatur quomodo Deus sit actus purus.
1. TErtio dividitur ens reale, in illud quod mere est actuale, illud quod mere est potentiale, & illud quod est partim actuale, partim potentiale, seu ex potentia & actu mixtum. Ens mere potentiale, est illud quod actu non existit, sed existere potest: tale ens est rosa in hyeme. Notandum hic est, Philosophos passim dicere, ea entia quae actu non existunt, sed realiter existere possunt, esse in potentia obiectiua: obiectum enim potentiae productivae quae causis inest, est id quod a causis est producibile, seu id quod a causis existentiam nondum accepit, sed accipere potest. Ens igitur aliquod possibile, quamdium non actu existit, est obiectum potentiae productivae causarum, ideoque dicitur esse in potentia obiectina, quia videlicet habet eam potentiam, quae competit rebus quamdium sunt ob. fecta potentiae alicuius causativae. Vbi Vero illud ens actu productum est, & existentiam accepit a causis, non amplius est obsectum potentiae productivae causarum, & ob id dicitur non esse in potentia obiectira.
2. Ens mere actuale, seu actus purus, est DEVS gloriosus, cui haec summa & perfecta actualitas tribuitur: primo, ad indicandam eius simplicitatem : ei enim repugnat omnis compositio ex potentia & actu, id est, ex principio aliquo potentiali vel imperfecto, & principio actualis hoc est, actuante & perficiente illud alterum principium, ut postea declarabimus in doctrina de DEO. Secundo, ad removendam & excludendam omnem potentiam, quae imperfectionem aliquam arguit. Tria autem sunt potentiarum generaquae ob imperfectionem suam Deo tribui nequeunt: nimirum potentia obiectiva, quae nihil est aliud, quam rei producibilitas a causis. suis: secundo, potentia passiva, quae rebus competit quatenus possunt ab agente aliquo pati & transinutari: tertio, potentia ad non esse. Prima potentia est rerum non existentium, ideoque DEO qui necessario existit, nec unquam potuit non existere, attribui nequit. duae posteriores sunt rerum existentium quidem, sed mutabilium & passibilium: DEVS autem est immutabilis & impassibilis. At potentiae activae longe alia est ratio: nam potentia activa, ut bene observarunt Metaphysici, potius virtutis vel facultatis nomen meretur, quam potentiae: nam unumquodque agit in quantum est in actu, unde ipsa vis agendi actualitas quaedam est. Sed inquiet aliquis: omnis potentia est suo actu imperfectior: quicquid autem est imperfectum, vel absolate, vel comparatiye, a DEOremovendum est. Respondetur, potentiam etiam activam in creaturis saepenumero esse imperfectiorem suo actu, idque quia creaturae perfectio in operatione & exercitio potentiae est posita, estque perfectior cum agit, quam cum non agit: at DEVS non ita se habet, eius enim summa & infinita perfectio, ac beatitudo, in eo est posita, quod sit DEVS, ideoque non melius aut perfectius se habet cum agit, quam cum non agit.
3. Ens constans ex potentia & actu, est Ens finitum actu existens in mundo: dicitur au¬ tem eiusmodi ens constare ex actu & potentia, seu esse partim actuale, partim potentiale, ob duas rationes. Primo, quia in entibus finitis variae reperiuntur composiones, nimirum ex genere & differentia, ex materia & forma, ex partibus integrantibus, ex essentia & existentia, ex essentia existente & subsistentia illi superaddita, ex subiecto & accidente. In omnibus autem his compositionibus (ea sola excepta quae ex partibus integrantibus) est unum principium potentiale & receptirum, quod ob id appellatur potentia, alterum actuale & perfectivum, quod ob id dicitur actus: prioris generis principium in omni compositione substerntur, & posterioris generis principium ei superadditur. Hinc patet entia finita recte dici composita ex potentia & actu. Secunda ratio est haec: Entia finita, quamvis actu existant, & sic aliquem actum & perfectionem habeant, non tamen sunt mere actualia & perfecta, sed habent tria illa potentiarum genera imperfectionem arguentium. Primo enim, priusquam existant, habent obiectivam illam potentiam ad existendum. Secundo, cum existunt, habent potentiam passivam, & receptiram novorum accidentium. Tertio, habent potentiam ad non esse: possunt enim a rima causa aboleri, & in nihilum redigi.
On this page