Table of Contents
Philosophia theologiae ancillans
Exercitatio 1
Articulus 1 : Affertur prima divisio Entis realis, et ostenditur solum Deum esse Ens necessarium.
Articulus 3 : Affertur tertia divisio Entis realis, et explicatur quomodo Deus sit actus purus.
Articulus 4 : Affertur quarta divisio Entis realis, quae est petita a modis existendi.
Articulus 6 : An in creaturis suppositum, et singularus eius natura, re differant.
Articulus 10 : An Christus, quatenus homo, sit persona: item an Christus, quatenus homo, sit ubique
Articulus 11 : An Vbiquitariorum argumenta ab unione personali petita, sint valida.
Exercitatio 2
Articulus 1 : De formarum materialium, et immaterialium diversitate.
Articulus 3 : An anima rationalis sit ex traduce
Articulus 4 : An, et quomodo homo vere generare hominem dicatur
Articulus 6 : An praecedens doctrina tollat peccati originalis propagationem.
Articulus 8 : Proponuntur et solvuntur aliquot quaestiones, de propagatione peccati originalis.
Articulus 11 : Considerantur duae aliae sententiae de traductione peccati
Articulus 13 : Refellitur quarta sententia, quae est Balthasaris Meisneri
Articulus 14 : Confutatur quinta sententia, quae est Timothei Brighti Cantabrigiensis
Exercitatio 3
Articulus 1 : De firmitate, certitudine, et evidentia assensuum mentis nostrae.
Articulus 2 : Quomodo inter se differant, scire, credere et opinari.
Articulus 3 : An fides semper sit τῶν ζsολετομενῶν
Articulus 4 : An fides possit esse simul cum scientia de eadem propositione, et in eodem intellectu.
Articulus 6 : De triplici lumine, videlicet naturae, fidei, seu gratiae, et gloriae.
Articulus 7 : An detur in viatoribus lumen aliquod clarius fidei lumine.
Articulus 10 : An fides actualis aut habitualis infantibus insit, aut inesse possit.
Articulus 11 : An in Daemonibus sit fides
Articulus 14 : An obiectum fidei possit esse falsum
Articulus 17 : An notitia sit actus ab habitu fidei elicitus.
Articulus 18 : An fiducia sit actus fidei.
Articulus 19 : An fiducia sit actus intellectus, et quomodo differat ab assensu.
Articulus 21 : An et quatenus fides ad voluntatem per¬ tineat.
Articulus 22 : Utrum Charitas sit forma Fidei.
Articulus 23 : An Religio sit virtus Theologica a Fide distincta.s
Articulus 27 : Theologiam esse similem omnibus habitibus Aristotelicis, praecipue pero Prudentiae.
Articulus 28 : vtrum Theologia sit disciplina speculativa, an practica,
Articulus 30 : An vera et proprie dicta Theologia possit esse in homine impio, seu non renato
Articulus 4
Affertur quarta divisio Entis realis, quae est petita a modis existendi.1. QVarta divisio Entis realis, peti potest κα, a modis existendi, hoc est, modis actuali existentiae superadditis: in omni enim Ente, actu existente, haec tria considerari possunt: Primo, quod habeat talem essentiam & naturam, per quam constituitur in certo genere Entis, & ab omnibus aliis entibus distinguitur. Secundo, quod actu existat in mundo, & sic habeat existendi actum, suae essentiae superadditum. Tertio, quod habeat talem existendi modum, suae naturae convenientem: substantiae enim singulares, & completae, ita sunt & existunt, ut non in alio sint, sed per se existant: contra vero accidentia singularia, ut haec albedo, haec nigredo, ita sunt & existunt, ut non per se, sed in alio existant: unde patet duos esse generales modos existendi, ipsi existentiae superadditos, prior est perseitas existendi, seu modus existendi per se, & non in alio: posterior est, modus existendi n alio: non per se.
2. His positis, quarta divisio Entis realis sic concipi potest: omne Ens reale, vel ita existit, ut nullo modo alteri inesse aut com¬ municari possit, vel ita existit, ut actu in alio sit, aut saltem in alio esse possit: exempli gratia, hic homo, hic equus, hic lapis, nullo modo alteri insunt, per modum partis, aut formae essentialis, aut accidentalis, vel quasi formae: contra vero horum membra iis insunt, per modum partium: & accidentia ipsorum iis insunt, per modum formarum accidentalium: dixi, aut saltem in alio esse possit, propter animas humanas a corpore separatas, quae quamvis actu non sunt in alio, in alio tamen esse possunt, ad modum partium. Vt autem haec melius intelligantur, enumeranda sunt earum rerum genera, quae aliquo modo dici possunt esse in alio, per modum partis, aut formae.
3. Primo accidentia existunt in subiecto suo: Secundo, partes tum essentiales, tum integrales, in toto suo: Tertio, ipsa natura rei totalis & singularis, est in eo cuius est natura, per modum formae: natura enim rei, seu essentia, se habet ad modum formae: id vero cuius est essentia, se habet ad modum materiae, ideoque non solum universalis natura inest in singularibus, sed etiam singularis natura inest in eo supposito cuius est natura: sic singularis natura Petri, est in ipso Petio: hoc est, in Petro includitur: Petrus enim non est humanitas Petri, sed est quid constans ex sua humanitate singulari, & subsistentia ei super¬ addita, ideoque singularis eius humanitas ei inesse dicitur.
4 Quaecunque ad has tres classes referii possunt, ea non subsistere, seu per se existere, sed alteri inexistere, (siita loqui liceat) dicenda sunt, ea vero quae ad nullam istarum classium referuntur, subsistere seu per se existere dicuntur: subsistentia enim nihil est aliud, quam modus quidam existendi, quo Ens aliquod ita existit, ut nullo modo alteri rei insit, sed aliis rebus ei inexistentibus substernatur, & supponatur: unde eiusmodi Ens Latine suppositum, Graece hypostasis vocatur.
5. Notandum hic est, haec vocabula hypostasis & subsistentia, esse valde ambigua, & sex significata habere: quorum tria prima minus propria sunt, & apud Philosophos non usitata: tria vero postrema magis Philosophica sunt. Primo, accipitur hypostasis seu subsistentia, pro ipsa re subsistentes hoc est, pro supposito, aut persona. Secundo, pro vero esse, non pro inani eitus specie, item pro esse fixo & permanente. Tertio, pro eo quod quovis modo subest: quo pacto in aedificio fundamentum, in columna basis, in vino faex, in urina sedimentum, hypostasis & subsistentia dicitur.
6. Apud Philosophos autem subsistere, primo, sumitur pro esse per se, hoc est, non in subiecto inhaesionis: quo pacto omnis & sola substantia, sive ea sit universalis, sive par¬ ticularis, sive item sit completa & totalis, sive incompleta & partialis, vere dicitur Ens subsistens, seu Ens per se, non in alio existens, contra vero accidentia hoc modo non subsistunt, sed in alio existunt. Secundo, illud subsistere dicitur, quod non existit in alio, ita vt ab eo pendeat quoad existendi actim, id est, ita ut propter imperfectum suum existendi modum, extra illud, & per se existere nequeat. Hoc significatum non solum negamus accidentia, sed etiam substantias universales subsistere, idque quia a primis pendent quoad existentiam actualem, nam in iis & earum beneficio existunt. Secundo, negamus materiam, omnesque formas substantiales e materiae potentia educibiles, hoc modo subsistere: ita enim pendent a supposito in quo insunt, ut per se & extra omne suppositum existere nequeant. Dixi, formas e materiae potentia educibiles, ad excludendam animam humanam, cuius alia est ratio, ut statim patebit. Dixi, extra omne suppositum, quia materia potest quidem existere extra hoc vel illud suppositum, ut extra Socratem, aut extra Platonem, potest enim his nortuis alterius suppositi constitutionem ingredi, & ab eo fustentar, non tamen potest existere extra omne suppositum. Tertio, negamus, isas substantias singulares, abstractis nominibus significatas, hoc est, singulares essentias substantiarum creatarum hoc modo subsistere: singularis enim humanitas Petri, ita in ipso Petro existit, ut per se & extra omne suppofi- tum existere nequeat: singularis item humanitas Christi, ita in Christe existit, ut modo ineffabili ab eius gloriosissima persona pendeat in suo esse. Quamvis igitur sinoulares homines per se & nullo modo in alio existant, singulares tamen naturae humanae, non per se, sed in singularibus suis suppositis, hoc est, hominibus, existunt. Dicet aliquis: singularis homo, & singularis natura humana, idem sunt. Respondetur, illud esse falsissimum: singularis enim homo, non est singularis humanitas, sed est quid constans ex singulari natura humana, & fubsistentia ei superaddita, ut in progressu patebit. Vnde secunda persona Trinitatis, a Theologis dicitur assumpsisse singularem naturam humanam, non vero singularem hominem.
7 At contra, hac significatione susibstentiam tribuimus, primo, omnibus singularibus substantiis completis & praedicamentalibus, hoc est, concreto nomine significatis, quales sunt, hic homo, hic equus: item personis adorandae Trinitatis, idque quia haec omnia in nulla re existunt tanquam partes, aut formae essentiales aut accidentales. Secundo, hoc sensu etiam asserimus, essentiam Divinam seu Deitatem, quam vis in tribus personis adorandae Trinitatis existat, reyera subsistere: idem etiam dicimus de anima humana, quamvis ea sit in corpore, ut forma in materia, & in composito, ut pars in toto: idque quia neque essentia Dei a personis divinis in suo esse pendet, hoc enim imperfectionem arguit, neque anima rationalis a materia & composito, potest enim existere sine illis, & rerera existit, cum a corpore separatur.
8 Tertio, id subsistere dicitur, quod neque actu neque potestate existit in alios hoc est, quod non potest includi in aliquo supposito: hoc significatu iis omnibus negatur subsistentia, quae in aliquo supposito existunt, sive ab eo pendeant quoad existendi actum, sive non, quo pacto animam humanam, & gloriosissimam Dei essentiam subsistere negamus: illa enim est in homine ut pars in toto, haec vero, ineffabili modo, in tribus personis Trinitatis existit: ideoque hoc sensu sola & omnia supposita subsistere & subsistentiam habere dicimus: suppositum enim omne ita existit, ut nullo modo possit in alio supposito existere, tanquam accidens in subiecto, pars in toto, aut natura in eo quod naturam habet. Hinc est quod dicant Philosophi, suppositum esse quid incommunicabile pluribus, omnino ineptum ad existendum in alio. Ex his patet, in quarta hac divisione Entis, subsistentiam ultimo hoc modo accipiendam essenam in ea per Ens subsistens, intelligo illud, quod nullo modo alteri inest, tanquam accidens in subiecto, pars in toto, aut natura, sixe universalis, site singularis, in suo supposito. Per Ens vero alteri inexistens, intelligo id, quod aliquo modo est alteri communicabile, h. e, aptum alteri inesse.
On this page