Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Philosophia theologiae ancillans

Exercitatio 1

Articulus 1 : Affertur prima divisio Entis realis, et ostenditur solum Deum esse Ens necessarium.

Articulus 2 : Proponitur secunda divisio Entis realis, et probatur solum Deum esse Ens per essentiam.

Articulus 3 : Affertur tertia divisio Entis realis, et explicatur quomodo Deus sit actus purus.

Articulus 4 : Affertur quarta divisio Entis realis, quae est petita a modis existendi.

Articulus 5 : Explicatio istarum vocum, Ens, Essentia, Existentia, Subsistentia, Suppositum, et Persona.

Articulus 6 : An in creaturis suppositum, et singularus eius natura, re differant.

Articulus 7 : ' Quae sit causa cur compositionem ex essentia et existentia, item ex essentia et subsistentia, creatis substantiis, non autem Deo tribuant Philosophi.

Articulus 8 : An hoc posito, quod omnis perfectio, sit de essentia Dei, sequatur subsistentiam personalem esse de eius essentia: et an Deus, quatenus est communicabilis tribus personis Trinitatis, sit persona.

Articulus 9 : An Deus, ut est communis tribus personis, sit singularis substantia: et an tres personae Trinitatis: sint tres singulares substantiae.

Articulus 10 : An Christus, quatenus homo, sit persona: item an Christus, quatenus homo, sit ubique

Articulus 11 : An Vbiquitariorum argumenta ab unione personali petita, sint valida.

Articulus 12 : An subsistentia personalis te logos, sit naturae eius humanae communtcata: et, an recte loquantur, qui dicunt humanitatem Christi subsi¬ stere ubique, per subsistentiam te logos: item existere ubique secundum Esse suum personale.

Exercitatio 2

Articulus 1 : De formarum materialium, et immaterialium diversitate.

Articulus 2 : De duplici materiae causalitate, et potentia: item de formarum eductione ex potentia materiae.

Articulus 3 : An anima rationalis sit ex traduce

Articulus 4 : An, et quomodo homo vere generare hominem dicatur

Articulus 5 : Vtrum generatio posita sit in productione formae, an vero in conjunctione formae cum materia.

Articulus 6 : An praecedens doctrina tollat peccati originalis propagationem.

Articulus 7 : Solvuntur argumenta quae afferri solent. contra praecedentem doctrinam de propagatione natinae corruptionis per semen parentum.

Articulus 8 : Proponuntur et solvuntur aliquot quaestiones, de propagatione peccati originalis.

Articulus 9 : Diluuntur lepiota argumenta, quae afferri solent contra creationem, et infusionem animae.

Articulus 10 : An possit reddi commodior aliqua, aut expeditior ratio traductionis concupiscentiae, seu propensionis ad malum quam diximus esse tertiam partem peccati originalis.

Articulus 11 : Considerantur duae aliae sententiae de traductione peccati

Articulus 12 : ostenditur, eos qui animarum creationem impugnant, multum inter se dissentire: et confutantur tres primae eorum sontentiae de origine animae.

Articulus 13 : Refellitur quarta sententia, quae est Balthasaris Meisneri

Articulus 14 : Confutatur quinta sententia, quae est Timothei Brighti Cantabrigiensis

Articulus 15 : Confutatas iam esse omnes sententias de traduce:, item neminem ex isto numero posse tutius aut facilius explicare peccati propagationem, quam nos qui animarum creationem defendiimus.

Exercitatio 3

Articulus 1 : De firmitate, certitudine, et evidentia assensuum mentis nostrae.

Articulus 2 : Quomodo inter se differant, scire, credere et opinari.

Articulus 3 : An fides semper sit τῶν ζsολετομενῶν

Articulus 4 : An fides possit esse simul cum scientia de eadem propositione, et in eodem intellectu.

Articulus 5 : De fidei divisione in explicitam, et implicitam: et an inevidentia, quam fidei tribuimus, faciat pro caeca et implicita Pontificiorum fide.

Articulus 6 : De triplici lumine, videlicet naturae, fidei, seu gratiae, et gloriae.

Articulus 7 : An detur in viatoribus lumen aliquod clarius fidei lumine.

Articulus 8 : In quo solvuntur tres quaestiones. Prima est, An fides bene distinguatur in infusam, et acquisitam? Secunda est, An fides sit certior ipsis scientiis? Tertia est, Quid sit proprie credere in Deum?

Articulus 9 : Refellitur Sententia Nicolai Grerinchoru, dicentis habitum fidei non esse infusum, sed acquisitum.

Articulus 10 : An fides actualis aut habitualis infantibus insit, aut inesse possit.

Articulus 11 : An in Daemonibus sit fides

Articulus 12 : An fides fuerit in anima Christis et an sit in Sanctis, qui iam in coelum translati, habent Dei cognitionem facialem, ut ut loquuntur Scholastici.

Articulus 13 : An recte negent Remonstrantes, Adamum ante lapsum habuisse potentiam credendi in Christum.

Articulus 14 : An obiectum fidei possit esse falsum

Articulus 15 : Quomodo solvendum sit illud argumentum Remonstrantium: Quod unusquisque tenetur credere, illud est verum, etc.

Articulus 16 : An fides sit assensus, discursibus: Et an Pontifici utantur, circular. discursu in stabilienda fide

Articulus 17 : An notitia sit actus ab habitu fidei elicitus.

Articulus 18 : An fiducia sit actus fidei.

Articulus 19 : An fiducia sit actus intellectus, et quomodo differat ab assensu.

Articulus 20 : Utrum obiectum fidei salvificae sit remissio peccatorum iam impetrata; An pero sit remissio peccatorum impetranda et obtinenda vbi obiter solvitur praecipuum argumentum Bellarmini contra objectum et naturam fidei justificantis.

Articulus 21 : An et quatenus fides ad voluntatem per¬ tineat.

Articulus 22 : Utrum Charitas sit forma Fidei.

Articulus 23 : An Religio sit virtus Theologica a Fide distincta.s

Articulus 24 : Ostenditur Theologiam viatorum tribus modis accipi: et probatur, Theologiam primo modo acceptam non esse habitum a Fide re distinctum.

Articulus 25 : Probatur, contra Antonium Ruvium. Theologiam secundo modo acceptam, non esse scientiam, sed fidem dirinam

Articulus 26 : Probatur, Theologiam tertio modo acceptam, hoc est, Theologiam Scholasticam, esse habitum aggregatum ex Fide, et Philosophicis disciplinis.

Articulus 27 : Theologiam esse similem omnibus habitibus Aristotelicis, praecipue pero Prudentiae.

Articulus 28 : vtrum Theologia sit disciplina speculativa, an practica,

Articulus 29 : An Theologia Viatorum dici possit speculativa a speculatione, seu pisione quae futura est in Patria.

Articulus 30 : An vera et proprie dicta Theologia possit esse in homine impio, seu non renato

Prev

How to Cite

Next

Articulus 2

Proponitur secunda divisio Entis realis, et probatur solum Deum esse Ens per essentiam.
1

ART. II Proponitur secunda divisio Entis realis, & probatur solum DEUM esse Ens per essentiam.

2

ALtera divisio est in Ens per essentiam, & Ens per participationem: Ens per essentiam, est DEVS gloriosus, qui vi suae essentiae existit: entia vero per participationem, sunt entia creata, quae non habent actualem & realem existentiam, in mundo, nisi communicatam & participatam ab alio, a quo producta sunt, hoc est, a DEO. Vt autem intelligatur, quomodo DEVS dicatur vi suae essentiae existere, teneantur haec fundamenta. Primo, Existentia DEl est de eius essentia, hoc est, non est quid superadditum divinae essentiae, neque a nobis concipi debet tanquam quid ei superadditum, sed est aliquid in ipsa DEI essentia inclusum, non minus, quam animalitas, aut rationalitas in essentia humana clauditur. Hoc autem sic ostenditur: Omnis perfectio substantialis est de essentia DEI: (non enim esset essentia DEI infinitae perfectionis, si daretur aliqua perfectio, quam eius essentia non claudit in se) sed existentia est substantialis perfectio. ut cuivis manifestum est: ergo est de essentia DEI. Sicut igitur est de essentia hominis esse animal, aut corpus, aut substantiam ita est de essentia DEI esse aliquid actu existens.

3

2. Contra vero, neque necesse, neque possibile est, existentiam creaturae esse de eius essentia. Non est necesse, quia essentia creaturae, non est infinitae perfectionis. Non est possibile, quia quicquid est de essentia rei, illud necessario rei competit, esusque affirmatio de ea re est necessaria, & aeternae veritatis. Ac existentia ita se non habet in creaturis: non enim vere dico, necesse est rosam existere, aut necesse est tonitru existere: possunt enim non existere. At vere dico, necesse est rosam esse forem: aut tonitru esse sonum, etiam rosa & tonitrum non existentibus. Vnde patet has esse praedicationes essentiales: non vero illas. Haec ratio non solum probat existentiam non esse de essentia creaturae: sed etiam existentiam non necessario essentiam creaturae consequi, aut ab ea dimanare. Quicquid enim est essentiale promanando, illuo necessario de re, cui est essentiale, affrmatur: at existentia actualis (ut dictum est) contingenter creaturis competit. Interim admittimus existentiae capacitatem seu potentiam, non contingenter, sed necessario & essentialiter competere omni reali enti, sive creato, sive increato: sed non idem de actuali existentia dicendum est.

4

3. Secundum fundamentum sit hoc: Si quis quaerat undenam sit, quod DEVS existat, & non possit non existere: nulla potest afferri ratio, praeter hanc unam, videlicet quia eius essentia est infinitae perfectionis, id est, omnem perfectionem in se claudit, atque adeo etiam existentiam. Vnde patet DEVM recte dici vi suae essentiae existere. At si de creaturis moveatur quaestio, undenam videlicet sit, quod illae iam actu existant: non respondendum est illud ideo fieri, quia talis est earum essentia, aut quia ea est essentiae ipsarum conditio: earum enim essentia est indifi ferens ad existere & non existeres id est, potest existere, vel non existere pro DEl arbitrio. Sed respondendum est, veram illius rei rationem esse, quia earum essentia, quae prius erat possibilis & apta ad existendum solummodo, iam ipso existentiae actu aDEO & causis secundis donata est. Non ergo possunt creaturae dici existere vi suae essentiae, sed vi causarum, a quibus productae sunt, praecipue autem primae causae. Vnde sequitur eas non esse entia per essentiam suam, sed per participationem & receptionem existentiae a prima causa. Praeterea huius rei ratio reddi potest ex hoc fundamento, admodum perspicuo: ea est essentiae divinae conditio, ut non possit non existere, neque existentiam suam ab alio participare: ea vero est essentiae creotae conditio, ut possit pro arbitrio primae causae, existentiam habere aut non habere, & ut non possit existere, nisi participando existentiae actum a prima causa. Vnde patet, primam causam, vi suae essentiae, existere: causas vero secundas, seu entia creata, vi suae essentiae, non existere, sed per actionem primae causae, a qua actualem existentiam accipiunt.

5

4. Tertium fundamentum. Essentia creaturae recte & vere appellatur potentia: existentia vero creaturae bene dici potest actus superadditus essentiae: hoc autem sic declaratur: sicut materia Physica appellatur potentia, & forma Physica actus, quia materia in se& ex se, nullam habet formam, sed formae capax est, seu potest recipere formam: sic essentia creaturae potest dici potentia, quia neque in se claudit existentiam, neque eam a se habet, sed eius capax est seu potest eam recipere, & participare a prima causa: at contra, DEIessentia longe aliter se habet: in se enim claudit existendi actum: ideoque non se habet ad existentiam, ut potentia ad actum: nulla enim potentia in se claudit actum, sed ad actum tanquam ad quid externum refertur. Atque haec de divisioneEntis in finitum &infinitum:

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2