Table of Contents
Philosophia theologiae ancillans
Exercitatio 1
Articulus 1 : Affertur prima divisio Entis realis, et ostenditur solum Deum esse Ens necessarium.
Articulus 3 : Affertur tertia divisio Entis realis, et explicatur quomodo Deus sit actus purus.
Articulus 4 : Affertur quarta divisio Entis realis, quae est petita a modis existendi.
Articulus 6 : An in creaturis suppositum, et singularus eius natura, re differant.
Articulus 10 : An Christus, quatenus homo, sit persona: item an Christus, quatenus homo, sit ubique
Articulus 11 : An Vbiquitariorum argumenta ab unione personali petita, sint valida.
Exercitatio 2
Articulus 1 : De formarum materialium, et immaterialium diversitate.
Articulus 3 : An anima rationalis sit ex traduce
Articulus 4 : An, et quomodo homo vere generare hominem dicatur
Articulus 6 : An praecedens doctrina tollat peccati originalis propagationem.
Articulus 8 : Proponuntur et solvuntur aliquot quaestiones, de propagatione peccati originalis.
Articulus 11 : Considerantur duae aliae sententiae de traductione peccati
Articulus 13 : Refellitur quarta sententia, quae est Balthasaris Meisneri
Articulus 14 : Confutatur quinta sententia, quae est Timothei Brighti Cantabrigiensis
Exercitatio 3
Articulus 1 : De firmitate, certitudine, et evidentia assensuum mentis nostrae.
Articulus 2 : Quomodo inter se differant, scire, credere et opinari.
Articulus 3 : An fides semper sit τῶν ζsολετομενῶν
Articulus 4 : An fides possit esse simul cum scientia de eadem propositione, et in eodem intellectu.
Articulus 6 : De triplici lumine, videlicet naturae, fidei, seu gratiae, et gloriae.
Articulus 7 : An detur in viatoribus lumen aliquod clarius fidei lumine.
Articulus 10 : An fides actualis aut habitualis infantibus insit, aut inesse possit.
Articulus 11 : An in Daemonibus sit fides
Articulus 14 : An obiectum fidei possit esse falsum
Articulus 17 : An notitia sit actus ab habitu fidei elicitus.
Articulus 18 : An fiducia sit actus fidei.
Articulus 19 : An fiducia sit actus intellectus, et quomodo differat ab assensu.
Articulus 21 : An et quatenus fides ad voluntatem per¬ tineat.
Articulus 22 : Utrum Charitas sit forma Fidei.
Articulus 23 : An Religio sit virtus Theologica a Fide distincta.s
Articulus 27 : Theologiam esse similem omnibus habitibus Aristotelicis, praecipue pero Prudentiae.
Articulus 28 : vtrum Theologia sit disciplina speculativa, an practica,
Articulus 30 : An vera et proprie dicta Theologia possit esse in homine impio, seu non renato
Articulus 5
Explicatio istarum vocum, Ens, Essentia, Existentia, Subsistentia, Suppositum, et Persona.ESsentia variis modis a Philosophis de Escribi solet. I,. sic, Essentia rei est id quod definitione explicatur. 2. sic: Essentia est id, per quod res constituitur in certo genere Entus, & ab omnibus aliis distinguitur. 2. sic, Essentia est primum ac radicale & intimum principium omnium rei actionum, & proprietatatum: e. g. multarum operationum humanarum principia sunt habitus in animis hominum existentes: habituum principia sunt potentiae naturales ab essentia fuentes: potentiarum principium est natura seu essentia humana: ipsa vero essentia humana, ex anima & corpore constans, nullum habet principium sui productivum, & effectivum, in homine existens: h. e. nihil in ipso homine inveniri potest, a quo profsuat, aut dimanet esus essen¬ tia. Dixi, eam nullum habere principium effectivum, in homine existens, quia certum est, eam habere principia constitutiVa tum Physica, tum Metaphysica. Cum igitur rerum potentiae naturales, potentiarumque operationes, ab essentia originem suam trahant, essentia vero nullam habeat causam efficientem se priorem, in ea re, cuius est essentia, merito ea dicitur primum, ac radicale, & intimum principium omnium rei proprietatum, & actionum.
2 Denique essentia sic non incommode describi potest, Essentia est id, quod summe necessario, & omnium primo, rei con venit. Dico summe uecessario, ad excludenda accidentia communia, quae contingenter adsunt illi rei cuius accidentia sunt. Dico omnium primo, ad excludenda propria accidentia, quae licet necedsario conveniant suo subiecto, non tamen primo ei insunt, sed prius inest essentia, a qua dimanant. Haec igitur est generalis regula. Quicquid summe necessario, omnium prino, & intime rei inest, illud est rei essentia: quicquid vero aut contingenter inest, aut propter aliud & quo prostuit, quicquid item est ad ventitium, & non intimum, illud est aliquid essentiae superadditum, non vero ipsa essentia.
2 Existentia praecipue ab. essentia differt munere, & officio: essentiae enim munus est rem in certo genere entis constituere, eamque ab aliis omnibus distinguere. Sic homo per essentiam suam, quatenus nimirum est animal rationale, ab omnibus aliis entibus distinguitur. At existentiae munus est, efficere ut res, talem essentiam habens, sit extra causas sua, sut loquuntur Metaphysici) aut potius, ut sit extra causarum virtutem, & potentiam productiram: res enim cum non existit, dicitur esse in potentia causarum suarum, quia est producibilis a causis suis, & per earum potentiam effectivam existere potest: at ubi actu producta est, & existendi actum accepit, non amplius est in causarum potentia effectiva, sed educta est ex statu potentialitatis, in statum actualitatis, & durante eo statu, non est per causarum potentiam producibilis, oportet enim eam perire, & existendi actum, quem iam habet, amittere, priusquam a causis suis denuo produci, & existentiam accipere queat.
A Differt hoc officium existentiae, ab offi- cio essentiae, quod essentiae munus in omnibus rebus sit stabile & perpetuum: contra vero, existentiae munus in quibusdam sit variis mutationibus obnoxium, quia ipsa nunc adest, nunc abest. e. g. existentia rosae, ut tonitrus, quibusdam temporibus exercet suum munus, aliis vero temporibus non exercet, ut hyeme, cum rosa & tonitrus sunt in causarum suarum potentia, ut loquuntur. Contra vero, harum & similium rerum essentiam, suum, munus perpetuo exercet: sive enim rosa existat, sive non, rosa est fios, natura & essentialiter ab. omnibus aliis foribus distinctus: & Physici habent scientiam de rosa, etiam cum non existit: quia norunt rosam esse forem ab aliis foribus distinctum, non solum natura seu essentiam, sed etiam proprietatibus, virtute, & efficacia: non enim putandum est, rosam cum non existit, amittere essentiale suum discrimen ab aliis foribus, aut cum iis quoad essentiam confundi. Ex his colligi potest haec definitio existentiae, Existentia est modus essentiae superadditus, efficiens ut res eam essentiam habens, sit extra suas causas in mundo.
s Explicatis his vocibus, Essentia, & Existentia, facile est scire quid sit Ens: differt enim Ens ab essentia, & existentia, ut concretum a duobus abstractis: item ut id quod habet, ab iis quae ab eo habentur. nihil enim aliud est Ens, quam id quod habet essentiam, aut existentiam. Notandum hic est, Ens duobus modis accipi, participialiter, & nominaliter, ut loquuntur. Ens, ut est participium verbi sum, significat id, quod est actu existens: Ens vero, quatenus est nomen verbale, significat id, quod habet essentiam, existentiae capacem, si ve actu existat, sive non: & ut loquitur δ uarex, sionificat ipsum esse, non ut exercitum actu, sed in potentia, vel aptitudine. Sic vi¬ vens, ut est participium, significat actualem usum vitae: ut vero est nomen, significat id solum, quod habet eam essentiam, quae potest esse vitalis operationis principium.
& Subsistentia proprie, & in tertio significatu accepta, in hoc convenit cum existentia, quod neque haec, neque illa, sit ipsum Ens, aut essentia Entis, sed modus Entis: differt tamen ab ea, primo, quod existentia latius pateat, quam subsistentia: illa enim competit omnibus, tum substantiis, tum accidentibus: haec vero convenit, solis substantiis singularibus completis, quatenus concretis nominibus significantur: ut huic homini, huic equo, huic leoni: nam ut superiori articulo monui, haec humanitas singularis aut haec equinitas singularis, non subsistere, sed alteri inexistere dicitur: nimirum quia illa inest huic homini, haec Vero huic equo. Secundo, differunt existentia, & subsistentia, ratione muneris, seu officii sui: munus enim existentiae, est efficere, ut res aliqua actu sit in mundo, extra causarum virtutem, aut potentia: munus vero subsistentiae est, efficere, ut res nullo modo possit esse in alio, vel ut pars in toto, vel tanquam accidens in subiecto, vel tanquam natura, seu essentia, in eo quod habet essentiam. Tertio, differunt ut determinans & determinatum: sicut enim essentia est ex se indifferens ad existere, & non existere, ita existentia est ex se indifferens ad esse in alio, & esse per se, seu subsistere: h. eexistentia est indifferens ad modum existendi innitendo alteri ut sustentanti, & ad modum existendi per se, sine dependentia ab alio recipiente & sustentante. Subsistentia igitur sic describi potest: Subsistentia, est modus existentiae superadditus, a quo res habet, quod non in alio, sed per se existere possit. Vnde a quibusdam di- citur omnimoda perseitas exiftendi.
9 Ex his, quae iam dicta sunt, colligere possumus, in qualibet singulari substantia, concreto nomine significata, tres hos actus cerni posse: primo, actum essentiae singularis, per quem substantia ea est tale individuum, ab omnibus aliis distinctum: secundo, actum existentiae, per quem substantia talem singularem essentiam habens, est extra causas suas in mundo: tertio, actum subsistentiae, per quem ea ita est extra causas suas, ut non inexistat, aut innitatur alteri, sed aliis ei inexistentibus substet, & supponatur: unde ut supra dictum est, sumpositum appellatur.
S Suppositum facile explicatur, iam coonita natura subsistentiae, nihil enim aliud est suppositum, quam id quod subsistentiam habet, suae essentiae & existentiae superadditam: seu id, quod in existendi actu nulli alteri innititur. led aliis rebus ei innitentibus substernitur, & supponitur. Potest etiam sic explicari: suppositum est id, quod nullo modo est communica¬ bile pluribus, nullo item modo alteri inesse potest, ad modum partis, aut formae. Singularis igitur humanitas Petri non est suppositum, quia vere dicitur esse in Petro: item natura humana Christi non est suppositum, ob eandem rationem: at ipse Petrus est suppositum, quia non inest alteri, tanquam pars in toto, accidens in subiecto, aut natura in eo quod naturam habet. Similiter Christus, & quaelibet alia persona Trinitatis, est suppositum ob eandem rationem. Accidentia non sunt supposita, sive sint universalia, sive singularia, quia subjectis suis insunt & innituntur. Substantiae etiam universales non sunt supposita, quia singularibus communicantur, & insunt. Denique Deus gloriosus, quatenus est communis, ineffabili modo, tribus personis Trinitatis, non est suppositum: idque, quia est de ratione suppositi, quod non possit communicari, aut inesse alteri supposito: at Deus, aut Deitas, communicatur, & inest tribus personis Trinitatis.
9 Persona in hoc differt a supposito, quod omnis persona sit suppositum, sed non omne suppositum sit persona: persona enim nihil est aliud, quam suppositum ratione praeditum: unde a Boetio sic describitur, Est rationalis naturae individua substantia. Quare suppositum recte dividitur in rationale & irrationale. Suppositum rationale, appellatur persona: suppositum irrationale, ut hic equus, hic lapis, non habet peculiare nomen sibi impositum: Persona dividitur, in creatam & increatam. Personae increatae sunt tres: Pater, Filius, & Spiritus sanctus. Persona creata, vel est Angelica, ut Gabriel, Michael: vel humana, ut Petrus, Iohannes.
On this page