Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Philosophia theologiae ancillans

Exercitatio 1

Articulus 1 : Affertur prima divisio Entis realis, et ostenditur solum Deum esse Ens necessarium.

Articulus 2 : Proponitur secunda divisio Entis realis, et probatur solum Deum esse Ens per essentiam.

Articulus 3 : Affertur tertia divisio Entis realis, et explicatur quomodo Deus sit actus purus.

Articulus 4 : Affertur quarta divisio Entis realis, quae est petita a modis existendi.

Articulus 5 : Explicatio istarum vocum, Ens, Essentia, Existentia, Subsistentia, Suppositum, et Persona.

Articulus 6 : An in creaturis suppositum, et singularus eius natura, re differant.

Articulus 7 : ' Quae sit causa cur compositionem ex essentia et existentia, item ex essentia et subsistentia, creatis substantiis, non autem Deo tribuant Philosophi.

Articulus 8 : An hoc posito, quod omnis perfectio, sit de essentia Dei, sequatur subsistentiam personalem esse de eius essentia: et an Deus, quatenus est communicabilis tribus personis Trinitatis, sit persona.

Articulus 9 : An Deus, ut est communis tribus personis, sit singularis substantia: et an tres personae Trinitatis: sint tres singulares substantiae.

Articulus 10 : An Christus, quatenus homo, sit persona: item an Christus, quatenus homo, sit ubique

Articulus 11 : An Vbiquitariorum argumenta ab unione personali petita, sint valida.

Articulus 12 : An subsistentia personalis te logos, sit naturae eius humanae communtcata: et, an recte loquantur, qui dicunt humanitatem Christi subsi¬ stere ubique, per subsistentiam te logos: item existere ubique secundum Esse suum personale.

Exercitatio 2

Articulus 1 : De formarum materialium, et immaterialium diversitate.

Articulus 2 : De duplici materiae causalitate, et potentia: item de formarum eductione ex potentia materiae.

Articulus 3 : An anima rationalis sit ex traduce

Articulus 4 : An, et quomodo homo vere generare hominem dicatur

Articulus 5 : Vtrum generatio posita sit in productione formae, an vero in conjunctione formae cum materia.

Articulus 6 : An praecedens doctrina tollat peccati originalis propagationem.

Articulus 7 : Solvuntur argumenta quae afferri solent. contra praecedentem doctrinam de propagatione natinae corruptionis per semen parentum.

Articulus 8 : Proponuntur et solvuntur aliquot quaestiones, de propagatione peccati originalis.

Articulus 9 : Diluuntur lepiota argumenta, quae afferri solent contra creationem, et infusionem animae.

Articulus 10 : An possit reddi commodior aliqua, aut expeditior ratio traductionis concupiscentiae, seu propensionis ad malum quam diximus esse tertiam partem peccati originalis.

Articulus 11 : Considerantur duae aliae sententiae de traductione peccati

Articulus 12 : ostenditur, eos qui animarum creationem impugnant, multum inter se dissentire: et confutantur tres primae eorum sontentiae de origine animae.

Articulus 13 : Refellitur quarta sententia, quae est Balthasaris Meisneri

Articulus 14 : Confutatur quinta sententia, quae est Timothei Brighti Cantabrigiensis

Articulus 15 : Confutatas iam esse omnes sententias de traduce:, item neminem ex isto numero posse tutius aut facilius explicare peccati propagationem, quam nos qui animarum creationem defendiimus.

Exercitatio 3

Articulus 1 : De firmitate, certitudine, et evidentia assensuum mentis nostrae.

Articulus 2 : Quomodo inter se differant, scire, credere et opinari.

Articulus 3 : An fides semper sit τῶν ζsολετομενῶν

Articulus 4 : An fides possit esse simul cum scientia de eadem propositione, et in eodem intellectu.

Articulus 5 : De fidei divisione in explicitam, et implicitam: et an inevidentia, quam fidei tribuimus, faciat pro caeca et implicita Pontificiorum fide.

Articulus 6 : De triplici lumine, videlicet naturae, fidei, seu gratiae, et gloriae.

Articulus 7 : An detur in viatoribus lumen aliquod clarius fidei lumine.

Articulus 8 : In quo solvuntur tres quaestiones. Prima est, An fides bene distinguatur in infusam, et acquisitam? Secunda est, An fides sit certior ipsis scientiis? Tertia est, Quid sit proprie credere in Deum?

Articulus 9 : Refellitur Sententia Nicolai Grerinchoru, dicentis habitum fidei non esse infusum, sed acquisitum.

Articulus 10 : An fides actualis aut habitualis infantibus insit, aut inesse possit.

Articulus 11 : An in Daemonibus sit fides

Articulus 12 : An fides fuerit in anima Christis et an sit in Sanctis, qui iam in coelum translati, habent Dei cognitionem facialem, ut ut loquuntur Scholastici.

Articulus 13 : An recte negent Remonstrantes, Adamum ante lapsum habuisse potentiam credendi in Christum.

Articulus 14 : An obiectum fidei possit esse falsum

Articulus 15 : Quomodo solvendum sit illud argumentum Remonstrantium: Quod unusquisque tenetur credere, illud est verum, etc.

Articulus 16 : An fides sit assensus, discursibus: Et an Pontifici utantur, circular. discursu in stabilienda fide

Articulus 17 : An notitia sit actus ab habitu fidei elicitus.

Articulus 18 : An fiducia sit actus fidei.

Articulus 19 : An fiducia sit actus intellectus, et quomodo differat ab assensu.

Articulus 20 : Utrum obiectum fidei salvificae sit remissio peccatorum iam impetrata; An pero sit remissio peccatorum impetranda et obtinenda vbi obiter solvitur praecipuum argumentum Bellarmini contra objectum et naturam fidei justificantis.

Articulus 21 : An et quatenus fides ad voluntatem per¬ tineat.

Articulus 22 : Utrum Charitas sit forma Fidei.

Articulus 23 : An Religio sit virtus Theologica a Fide distincta.s

Articulus 24 : Ostenditur Theologiam viatorum tribus modis accipi: et probatur, Theologiam primo modo acceptam non esse habitum a Fide re distinctum.

Articulus 25 : Probatur, contra Antonium Ruvium. Theologiam secundo modo acceptam, non esse scientiam, sed fidem dirinam

Articulus 26 : Probatur, Theologiam tertio modo acceptam, hoc est, Theologiam Scholasticam, esse habitum aggregatum ex Fide, et Philosophicis disciplinis.

Articulus 27 : Theologiam esse similem omnibus habitibus Aristotelicis, praecipue pero Prudentiae.

Articulus 28 : vtrum Theologia sit disciplina speculativa, an practica,

Articulus 29 : An Theologia Viatorum dici possit speculativa a speculatione, seu pisione quae futura est in Patria.

Articulus 30 : An vera et proprie dicta Theologia possit esse in homine impio, seu non renato

Prev

How to Cite

Next

Articulus 6

An in creaturis suppositum, et singularus eius natura, re differant.
1

ART. VI An in creaturis suppositum, & singularus eius natura, re differant.

2

(On statui, hic eventilare celebrem Nillam controversiam, de discrimine & diversitate essentiae ab existentia: utrum ridelicet sit realis, an vero solius rationis: ea enim quaestio nullam habet utilitatem in Theologia, & spinosior est, & difficilior, quam ut ab iis capi possit, qui in Metaphysica rudes, ac tirones sunt. De discrimine tamen subsistentiae, & naturae seu essentiae, pauca dicam: stius enim quaestionis determinatio insignem usum habet in Theologia.

3

2 Duobus modis proponi solet haec quaestio. Primo, sic, Vtrum in suppositis creatis, subsi stentia sit aliquid positivum, & realiter distinctum ab essentia singulari, cui superaddita est, an vero non sit. Secundo, sics v. trum suppositum, & singularis eius natura, re differant: e. g. utrum Petrus, & singularis eius natura humana, revera idem sint. an vero Petrus, qua Petrus, includat aliquid reale, & realiter diversum a singulari eius natura. Sire hoc, sive illo modo proponatur quaestio, eadem controversia est, ideoque breviter respondeo, Petrum, & singularem eius naturam, realiter differre, tanquam includens & inclusum, seu tanquam compositum & principium eius constitutivum: suppositum enim omne creatum, ut Petrus, includit naturam fingularem, & aliquid ei superadditum, subsistentiam nimirum: vel sut planius dicam ) omne suppositum creatum est realiter compositum ex essentia singulari & subsistentia ei superaddita, quam nonnulli suppositalitatem, alii personalitatem vocant. Si igitur comparemus suppositum ad naturam singularem, distinguuntur ut totum & pars, at si comparationem instuamus inter naturam ipsam singularem, & subsistentiam, ut inter singularem naturam humanam Petri, & Petri subsistentiam, seu personalitatem, tum inter se contradistinguuntur, tanquam duo extrema componentia suppositum illud creatum, Petrum videlicet. Vt autem haec sententia stabiliatur, primo probandum est, subsistentiam, seu suppositalitatem, non esse meram negationem, ut opinatur ecotus, sed esse positi vum quid, simul cum natura singulari constituens Petrum, quatenus est suppositum. Secundo, positi vum illud, non ratione sola, sed realiter differre a natura singulari, cum qua constituit Petrum: inde autem manifeste inferam, Petrum realiter differre a fingulari sua naturam humana, eiusque naturam humanam, vere & proprie dici in eo esse. Si enim Petrus, quatenus est Petrus, seu quatenus est particularis quaedam persona humana, haec duo, i. e. humanitatem singularem, & personalitatem suam, tanquam duo principia constitutipa, re distincta, includat: necesse est eius humanitatem singularem re ab ipso differre, & tam vere esse in eo, quam aut materia, aut forma ipsius in eo esse dicitur.

4

S Scotus, in 2. Sent. dist. I. qu. I dicit, omne suppositum, praeter naturam singularem, includere etiam subsistentiam: sed asserit, subsistentiam esse meram negationem aptitudinis, seu potentiae essendi in alio supposito: naturae enim singulares, habent potentiam existendi in supposito: at ipsum suppositum, ut Petrus, in nullo alio supposito esse potest, ideoque ex eius sententia suppositum, qua tale est, constituitur per negationem huius potentiae existendi in supposito. Haec sententia merito reficitur a Francisco, δuareg, disp. Met. 84sect. a2. Primo, quia subsistentia, quam suppositum addit naturae sinoulari est perfectioluaedam substantialis: sed mera negatio non potest esse perfectio substantialis, ergo mera negatio non est subsistentia. Secundo, si subsistentia, aut personalitas, sit mera negatio, tres personae Trinitatis in suo esse personali constituentur & a se invicem distinguentur per solam negationem: distinguuntur enim per suas subsistentias, aut personalitates: sed hoc est absurdum, & mysterium Trinitatis plane destruit: Ergo subsistentia non est mera negatio, sed positivum aliquid essentiae singulari superadditum, ad constituendum suppositum:

5

A lam probandum est contra Durandum, in I, sent. dist. 34. subsistentiam esse quid realiter diversum ab essentia, seu natura singulari creatarum substantiarum(nam de Deo longe aliter sentiendum est, )illud autem perspicue ostenditur hac ratione: Nον& assumpsit naturam humanam singularem, non autem assumpsit suppositum humanum, seu personam humanam, sic enim non esset una simplex persona, sed gemina: Ergo suppositum humanum, & singularis eius natura sunt re di versa, ideoque revera aliquid includitur in supposito humano, praeter eius naturam singularem: hoc autem non potest esse aliud, quam subsistentia, seu perso nalitas.

6

S Haec ratio etiam sic proponi solet: quae possunt separari realiter, ea non sunt realiter idem: at subsistentia separari potest a singulari natura: Ergo non sunt realiter ide quid. Pro¬ batur assumptio: κον& assumpsit singularem naturam humanam: at non assumpsit personalitatem, aut subsistentiam humanam, ut fatentur omnes Theologi: Ergo separari possunt. Haec ratio non solum probat subsistentiam re differre a natura specifica, quae communis est omnibus individuis, sed etiam a natura individuali, seu singulari, ideoque aperte falsam esse eorum sententiam, qui dicunt subsistentiam aut personalitatem Petri esse eius differentiam individualem: Christus enim non assumpsit naturam humanam in communi, sed humanitatem singularem: at non assumpsit singularem personam: revera igitur, singularis persona differt a singulari natura, & aliquid includit, quod non includitur in natura singularis subsistentiam nimirum, & personalitatem:

7

o Duabus his rationibus perspicue probatur, suppositum omne, praeter singularem suam naturam, includere positivum aliquid, realiter ab ea natura distinctum, nimirum subsistentiam: & ob id, suppositum omne creatum, esse realiter compositum ex singulari sua natura, & subsistentia, quam alii suppositalitatem vocant. Dicet aliquis: si subsistentia sit aliquid reale, re distinctum ab essentia, vel est materia, vel forma, vel ipsum compositum, vel aliquod eius accidens. Resp. illud, quod in constitutione suppositi superadditur naturae singulari, non esse Ens aliquod proprie, sed modum Entis: ideoque neque esse materiam, neque formam, neque compositum, neque eius accidens.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 6