Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Philosophia theologiae ancillans

Exercitatio 1

Articulus 1 : Affertur prima divisio Entis realis, et ostenditur solum Deum esse Ens necessarium.

Articulus 2 : Proponitur secunda divisio Entis realis, et probatur solum Deum esse Ens per essentiam.

Articulus 3 : Affertur tertia divisio Entis realis, et explicatur quomodo Deus sit actus purus.

Articulus 4 : Affertur quarta divisio Entis realis, quae est petita a modis existendi.

Articulus 5 : Explicatio istarum vocum, Ens, Essentia, Existentia, Subsistentia, Suppositum, et Persona.

Articulus 6 : An in creaturis suppositum, et singularus eius natura, re differant.

Articulus 7 : ' Quae sit causa cur compositionem ex essentia et existentia, item ex essentia et subsistentia, creatis substantiis, non autem Deo tribuant Philosophi.

Articulus 8 : An hoc posito, quod omnis perfectio, sit de essentia Dei, sequatur subsistentiam personalem esse de eius essentia: et an Deus, quatenus est communicabilis tribus personis Trinitatis, sit persona.

Articulus 9 : An Deus, ut est communis tribus personis, sit singularis substantia: et an tres personae Trinitatis: sint tres singulares substantiae.

Articulus 10 : An Christus, quatenus homo, sit persona: item an Christus, quatenus homo, sit ubique

Articulus 11 : An Vbiquitariorum argumenta ab unione personali petita, sint valida.

Articulus 12 : An subsistentia personalis te logos, sit naturae eius humanae communtcata: et, an recte loquantur, qui dicunt humanitatem Christi subsi¬ stere ubique, per subsistentiam te logos: item existere ubique secundum Esse suum personale.

Exercitatio 2

Articulus 1 : De formarum materialium, et immaterialium diversitate.

Articulus 2 : De duplici materiae causalitate, et potentia: item de formarum eductione ex potentia materiae.

Articulus 3 : An anima rationalis sit ex traduce

Articulus 4 : An, et quomodo homo vere generare hominem dicatur

Articulus 5 : Vtrum generatio posita sit in productione formae, an vero in conjunctione formae cum materia.

Articulus 6 : An praecedens doctrina tollat peccati originalis propagationem.

Articulus 7 : Solvuntur argumenta quae afferri solent. contra praecedentem doctrinam de propagatione natinae corruptionis per semen parentum.

Articulus 8 : Proponuntur et solvuntur aliquot quaestiones, de propagatione peccati originalis.

Articulus 9 : Diluuntur lepiota argumenta, quae afferri solent contra creationem, et infusionem animae.

Articulus 10 : An possit reddi commodior aliqua, aut expeditior ratio traductionis concupiscentiae, seu propensionis ad malum quam diximus esse tertiam partem peccati originalis.

Articulus 11 : Considerantur duae aliae sententiae de traductione peccati

Articulus 12 : ostenditur, eos qui animarum creationem impugnant, multum inter se dissentire: et confutantur tres primae eorum sontentiae de origine animae.

Articulus 13 : Refellitur quarta sententia, quae est Balthasaris Meisneri

Articulus 14 : Confutatur quinta sententia, quae est Timothei Brighti Cantabrigiensis

Articulus 15 : Confutatas iam esse omnes sententias de traduce:, item neminem ex isto numero posse tutius aut facilius explicare peccati propagationem, quam nos qui animarum creationem defendiimus.

Exercitatio 3

Articulus 1 : De firmitate, certitudine, et evidentia assensuum mentis nostrae.

Articulus 2 : Quomodo inter se differant, scire, credere et opinari.

Articulus 3 : An fides semper sit τῶν ζsολετομενῶν

Articulus 4 : An fides possit esse simul cum scientia de eadem propositione, et in eodem intellectu.

Articulus 5 : De fidei divisione in explicitam, et implicitam: et an inevidentia, quam fidei tribuimus, faciat pro caeca et implicita Pontificiorum fide.

Articulus 6 : De triplici lumine, videlicet naturae, fidei, seu gratiae, et gloriae.

Articulus 7 : An detur in viatoribus lumen aliquod clarius fidei lumine.

Articulus 8 : In quo solvuntur tres quaestiones. Prima est, An fides bene distinguatur in infusam, et acquisitam? Secunda est, An fides sit certior ipsis scientiis? Tertia est, Quid sit proprie credere in Deum?

Articulus 9 : Refellitur Sententia Nicolai Grerinchoru, dicentis habitum fidei non esse infusum, sed acquisitum.

Articulus 10 : An fides actualis aut habitualis infantibus insit, aut inesse possit.

Articulus 11 : An in Daemonibus sit fides

Articulus 12 : An fides fuerit in anima Christis et an sit in Sanctis, qui iam in coelum translati, habent Dei cognitionem facialem, ut ut loquuntur Scholastici.

Articulus 13 : An recte negent Remonstrantes, Adamum ante lapsum habuisse potentiam credendi in Christum.

Articulus 14 : An obiectum fidei possit esse falsum

Articulus 15 : Quomodo solvendum sit illud argumentum Remonstrantium: Quod unusquisque tenetur credere, illud est verum, etc.

Articulus 16 : An fides sit assensus, discursibus: Et an Pontifici utantur, circular. discursu in stabilienda fide

Articulus 17 : An notitia sit actus ab habitu fidei elicitus.

Articulus 18 : An fiducia sit actus fidei.

Articulus 19 : An fiducia sit actus intellectus, et quomodo differat ab assensu.

Articulus 20 : Utrum obiectum fidei salvificae sit remissio peccatorum iam impetrata; An pero sit remissio peccatorum impetranda et obtinenda vbi obiter solvitur praecipuum argumentum Bellarmini contra objectum et naturam fidei justificantis.

Articulus 21 : An et quatenus fides ad voluntatem per¬ tineat.

Articulus 22 : Utrum Charitas sit forma Fidei.

Articulus 23 : An Religio sit virtus Theologica a Fide distincta.s

Articulus 24 : Ostenditur Theologiam viatorum tribus modis accipi: et probatur, Theologiam primo modo acceptam non esse habitum a Fide re distinctum.

Articulus 25 : Probatur, contra Antonium Ruvium. Theologiam secundo modo acceptam, non esse scientiam, sed fidem dirinam

Articulus 26 : Probatur, Theologiam tertio modo acceptam, hoc est, Theologiam Scholasticam, esse habitum aggregatum ex Fide, et Philosophicis disciplinis.

Articulus 27 : Theologiam esse similem omnibus habitibus Aristotelicis, praecipue pero Prudentiae.

Articulus 28 : vtrum Theologia sit disciplina speculativa, an practica,

Articulus 29 : An Theologia Viatorum dici possit speculativa a speculatione, seu pisione quae futura est in Patria.

Articulus 30 : An vera et proprie dicta Theologia possit esse in homine impio, seu non renato

Prev

How to Cite

Next

Articulus 7

' Quae sit causa cur compositionem ex essentia et existentia, item ex essentia et subsistentia, creatis substantiis, non autem Deo tribuant Philosophi.
1

ART. VII Quae sit causa cur compositionem ex essentia & existentia, item ex essentia & subsistentia, creatis substantiis, non autem Deo tribuant Philosophi.

2

QVbstantiae creatae singulares tribus mo¬ dis possunt considerari, ut supra dictum est. Primo, quatenus habent talem essentiam. Secundo, quatenus sunt entia actu existentia in mundo. Tertio, quatenus habent talem existendi modum, seu quatenus sunt supposita. Si primo modo considerentur, habent compositionem ex suae essentiae partibusphysicis, & esusdem gradibus Metaphysicis: eg. si Socrates consideretur quatenus est homo, Physice constituitur ex materia & forma sua: item Metaphysice, aut Logice, ex genere & differentia, h. e, ex animali & rationali. Si singulares substantiae secundo modo considerentur, duo includunt, videlicet essentiam & existentiam: hae autem, saltem secundum nostrum concipiendi modum, se habent ut potentia & actus, ut supra explicavi: ideo¬ que cum ex potentia & actu semper fiat compositum aliquod unum per se, merito dicimus, singulares substantias sic consideratas, esse compositas ex essentia & existentias h. e. ex natura & existendi actu. Sic Petrus quatenus est homo actu existens in mundo, haec duo includit, naturam humanam, & existendi actum, includit (inquam tanquam duo principia ex quibus constituitur.

3

2 Si sinoulares substantiae creatae tertio modo considerentur, i. e. si considerentur quatenus sunt supposita, non solum habentia essentiam actu existentem in mundo, sed etiam talem modum existendi, nimirum per se & non in alio, si (inquam) sic considerentur, duo includunt, videlicet essentiam actu existentem, & subsistentiam, seu modum per se existendi, illi essentiae existenti superadditum: essentia autem seu natura singularis sub. stantiae creatae, est potentia respectu subsistentiae, & subsistentia est eius actus ei superadditus, eamque perficiens, ideoque ex essentia seu natura actu existente, & subsistentia ei superaddita, merito dicimus fieri aliquod unum per ses videlicet ipsum suppolitum. Sic Petrus, quatenus est talis persona, includit singularem essentiam, per quam est singulare Ens, & singularem sub. sistentiam, per quam est persona singulaiis. S Quaeret aliquis, quae sit causa, cur istae tres compositiones Deo non attribuantur: cum essentia, existentia, & subsistentia, seu personalitas, in omnibus personis Trinitatis in veniantur, non minus quam in personis humanis & Angelicis: quaelibet enim persona Trinitatis suam habet essentiam, & existentiam, sibi cum reliquis personis Trinitatis communem, habet etiam suam propriam sub. sistentiam, aut personalitatem, per quam areliquis personis differt. Respondetur, earum compositionem nullam posse Deo attribui, salva eius simplicitate, salvam item infinita perfectione, & dignitate gloriosissimae illius naturae. Hoc autem manifestum exadet, si istas compositiones sigillatim, & seorsim consideremus & perpendamus.

4

A Primo igitur compositio essentialis, tum Physica, tum Metaphysica, a Deo removenda est: illa quidem, quia spiritualem naturam evertit, haec vero, quia Deus sub nullo genere univoco continetur, ut postea probabitur (Deo favente) in quaestionibus de Deo. Secundo, compositio ex essentia & existentia, a Deo removetur, ob duas rationes. Primo, quia ad omnem compositionem, sive sit realis, sive rationis, requiritur ut unum superaddatur alteri, propter constitutionem alicuius tertii: at existentia, neque revera, neque secundum nostrum concipiendi modum, est aliquid superadditum essentiae DEI, sed potius est aliquid in ipsa DEl essentia inclusum, ut declaraVr Art. I. Ergo existentia DEI non potest cum eius essentia. concurrere ad constituendum aliquod tertium. Secundo, compositio ex essentia & existentia, tribuitur substantiis creatis, quia earum esse ita se habet ut potentia, & existentia actus illi superadditus: at essentia DEI non potest appellari potentia, respectu existentiae divinae, quia in se includit existentiam, ut dictum est loco iam ciato: nulla autem potentia in se includit actum suum, sed ad actum tanquam ad aliquid ulterius & externum dirigitur.

5

S. De tertia compositione, quae est suppositorum ex natura singulari & substantia, maior est dubitatio: ea enim uidetur Deo tribuenda, quia quaelibet persona Trinitatis, haec duo includit: essentiam divinam, quas communis est omnibus personis, & particularem suam personalitatem, per quam a reliquis duabus personis distinguitur: Ergo ex his duabus composita est. Si respondeas, personam aliquam ideo non esse compositam ex natura & subsistentia, quia subsistentia est aliquid in ipsa Dei essentia inclusum, sicuti iam dictum est de existentia, facile confutaberis. Si enim subsistentia aut personalitas Patris esset de essentia etus, esset toti Trini¬ tati communis, sicut & ipsa eius essentia est. At hoc est absurdum: Ergo & illud. De hac controversia meam mentem aliquot assertionibus proponam:

6

o. Assert. I. Subsistentia, aut personalitas Patris (idem de Filii, & Sp. Sancti hypostasi dicatur) non differt ab eius essentia ullo genere realis di versitatis, neque tanquam res a re, neque tanquam modus rei are, sed ab ea differt sola distinctione rationis. Probatur haec assert. sic. Primo, quicquid est in Deo, est Deus, Ergo nihil est in Deo, quod revera, & a parte rei (ut loquuntur) ab eius Deitate differt. Secundo, si persona Patris realiter componatur ex eius essentia, & subsistentia seu personalitate, duo sequentur absurda: primo, Deum Patrem non esse absolute lopuendo & summe simplicem: summa enim simplicitas omnem compositionem tollit, imprimis autem realem: secundo, Deitatem esse alicuius rei partem, omnis autem pars est incompletum aliquid, & minus perfectum quam totum illud cuius est, pars.

7

v. Assert. 2. Deus non componitur ex natura & subsistentia, tali compositione, qualis cernitur in creatis substantiis. Haec assert. manifeste sequitur, & infertur ex praecedente: si enim Deus non componitur realiter ex natura & subsistentia, non habet talem compositionem ex natura & subsistentia, qualem habent substantiae creatae, nam hae componuntur ex natura & subsistentia, tanquam ex duobus principiis re ipsa distinctis, & ideo earum compositio realis est.

8

g. Assert. 2. Quamvis subsistentia Patris de eus essentia non sit, sed secundum nostrum conciptendi modum, sit aliquid esus essentiae superadditum, non tamen licet dicere, Patris personam esse ex iis duabus compositam compositione rationis, imo non concipere debemus ista duo in Patre, tanquam duas partes eum componentes: cum enim concipimus Deitatem tanquam alicuius rei partem, formamus de Deo enormem conceptum, & imperfectionem non exiguam Deo affingimus. Quare laudanda, & imitanda videtur eorum modestia, qui pie sentiunt & profitentur, essentiam & personalitatem includi in persona Patris, Filii, & Sp. sancti, non per modum compositionis, sed per modum ineffabilis coniunctionis aut unionis.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 7