Articulus 8
Articulus 8
An hoc posito, quod omnis perfectio, sit de essentia Dei, sequatur subsistentiam personalem esse de eius essentia: et an Deus, quatenus est communicabilis tribus personis Trinitatis, sit persona.
ART. VIII An hoc posito, quod omnis perfectio, sit de essentia Dei, sequatur subsistentiam personalem esse de eius essentia: & an Deus, quatenus est communicabilis tribus personis Trinitatis, sit persona, ut statuit Caietanus.
S praecedente doctrina, non levis oriLvtur difficultas de subsistentia seu personalitate: cum enim statutum sit, omnem perfectionem esse de essentia Dei, necessario sequi videtur subsistentiam, seu personalitatem in eius essentia includis ideoque Deum, quatenus est communis tribus personis Trm nitatis, esse suppositum, aut personam : ratio connexionis est, quia subsistentia est perfectio quaedam substantialis, eaque non exiguas suppositum enim omne perfectiorem habet modum existendi, quam natura quae in supposito existit. Hic igitur duo discutienda sunt: primo, an subsistentia personalis sit de essentia Dei: secundos an Deus quam Deus, sit persona quaedam toti Trinitati communis.
2. Vt prior difficultas tollatur, praemissis duabus observationibus, meam, sententiam aliquot assertionibus proponam. Primo tenendum est subsistentiam tribus modis accipi a Philosophis, ut supra dictum est. I enim ea subsistere dicuntur, quae non existunt in subiecto inhaesionis: 2. ea quae non ita insunt, ut ab iis in quibus insunt, quoad existendi actum pendeant: 2. ea quae nullo modo alteri supposito insunt, aut inesse possunt. Secundo tenendum est, tribus his significationibus huius vocis, addi posse quartam, quae licent minus frequens sit, non minus tamen propria est. Illud enim Ens dici potest subsistere, quod ita existit ut a nulla causa procreante, aut conseruante, in suo esse pendeat: hic modus existendi, Dei proprius est, nec ulli enti creato communicari potest, ideoque procul dubio perfectissimus modus existendi est.
2. His positis, haec sit Assert. I. δ ulsistentia primo & secundo modo accepta, est Deo essentialis, totique Trinitati communis: sicut enim essentialiter Deo competit actu existere, ita etiam est de essentia Dei sic existere, ut neque in aliquo subiecto existat, neque ab ali quo supposito in quo est, quoad actum existendi pendeat.
4E. Secunda Assert: δubsistentia tertio modo accepta, etsi quatenus est in Deo, re non differat ab eius essentia, non tamen vere dici potest esse de essentia Dei: quicquid enim est de essentia Dei, illud Deo, quam Deus est, com¬ petit. Si igitur personalitas est de essentia Dei, Deus, quatenus est Deus, est persona, & per consequens, omnes tres personae, quatenus sunt unus verus DEVS, vere dici possunt una persona: quod sane absurdum est, & nostrae fidei principiis contrarium.
S Assert. 2. Subsistentia quarto modo accepta, est de essentia DEI, seu est essentiale esus uattributum: nam esse primum Ens, a se & aliunde suum esse habens, est ipsissima natura seu essentia DEI
& Assett: 4. Pocabulum hoc (perfectio) distinguendum est. Aliae enim sunt perfectiones, quarum negatio imperfectionem importat, ut esse seu existere, vivere, esse Spiritum, esse bonum, esse iustum: horum enim opposita, nimirum non existere, non vivere, &c. manifestae imperfectiones sunt. Aliae sunt perfectiones, quarum negatio nullam imperfectionem importat: sic sapientissima DEI decreta de creatione & gubernatione rerum, perfectiones sunt, sed eorum negatio nullam imperfectionem importat: quamvis enim DEVS nulla talia decreta habuisset, imo quamvis contraria his decreta habuisset, imperfectior non fuisset: sic ambulare, currere, sedere, loqui, sunt per fectiones hominis, sunt enim actus, omnisque actus est perfectio: at negatio horum actuum nullam, imperfectionem involvit, quamvis negatio poten¬ tiarum ex quibus oriuntur, imperfectionis notam rei, cui tribuitur, inurat: dico negationem horum actuum nullam imperfectionem involpere, quia homo non est imperfectior, cum non ambulat, quam cum ambulat, aut cum non loquitur, quam cum loquitur.
& Prioris generis perfectiones omnes sunt de essentia Del, illique, quam DE vS est, necessario conveniunt: at de perfectionibus secundi ordinis, aliter sentiendum est, non enim sunt de essentia DEI, nec illi necessario conreniunt, quam DEVS est: V.g. decreta DEI de hominum aeterna salute, & morte, etsi re non differant ab eius essentiam, non tamen vere dicuntur esse de essentia DEI: si enim hoc esset verum, ex necessitate naturae DEO inessent, & sic libertas decretorum divinorum tolleretur. Ad posterius genus perfectionum, subsistentiam personalem referimus, etsi enim eius negatio, cum essentiae finitae creaturarum tribuitur, imperfectionem invol vat, cum tamen Deitati, seu naturae divinae attribuitur, nulla imperfectionis labe eam aspergit: ratio imparitatis est haec: essentia di vina. in se includit modum quendam existendi, longe perfectiorem subsistentia personali, nimirum modum existendi absque dependentia in essendo, ab ulla causa procreante, aut conservante: dico hunc modum existendi es¬ se perfectiorem subsistentia personali, quia in eo posita est perfectio primi entis, & ob id creaturis communicari nequit: subsistentia vero personalis & hominibus, & Angelis communicatur. Contra vero, essentia finita creaturarum in se neque existendi actum includit, neque ullum existendi modum personalitate perfectiorem: ideoque ea imperfecta est, ob defectum personalitatis, cum Deitas nullo modo imperfecta sit, ob carentiam talis subsistentiae.
S. Franciscus Suarex, lib. 2. de Trinit. cap. To. aliam distinctionem perfectionis affert, sed magis obscuram, & difficilem, ideoque eam hic non proponam: illud autem diligenter notandum est, quod isti distinctioni addit, videlicet divinitatem, praecisis relationibus seu subsistentiis personalibus, non includere formaliter perfectiones earum: includere tamen illas eminenter: tum quia hoc necessarium est ad infinitatem illius entis: tum quia ipsa Deitas est radix, & fundamentum omnium illarum perfectionum:
9. Posterior quaestio facile solvitur, sublata priori difficultate: cum enim DEO, ut est communis tribus personis, ea subsistentia non conveniat, quae suppositorum est propria, intrepide dicendum est, DEVM sic consideratum non esse personam. At sinquit Caictanus) DEVS quatenus est communis tribus personis, etsi non sit persona stricte & χκξεωως loquendo, potest tamen dici persona incompleta. Respondeo. cum Fonsecu, in rebus divinis non usurpandas esse novas, & inusitatas locutiones, & ab omni Patrum consuetudine abhorrentes: praesertim cum quis decipi possit tali loquendi modo, & existimare tres personas esse unam personam, aut suppositum.
On this page