Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Philosophia theologiae ancillans

Exercitatio 1

Articulus 1 : Affertur prima divisio Entis realis, et ostenditur solum Deum esse Ens necessarium.

Articulus 2 : Proponitur secunda divisio Entis realis, et probatur solum Deum esse Ens per essentiam.

Articulus 3 : Affertur tertia divisio Entis realis, et explicatur quomodo Deus sit actus purus.

Articulus 4 : Affertur quarta divisio Entis realis, quae est petita a modis existendi.

Articulus 5 : Explicatio istarum vocum, Ens, Essentia, Existentia, Subsistentia, Suppositum, et Persona.

Articulus 6 : An in creaturis suppositum, et singularus eius natura, re differant.

Articulus 7 : ' Quae sit causa cur compositionem ex essentia et existentia, item ex essentia et subsistentia, creatis substantiis, non autem Deo tribuant Philosophi.

Articulus 8 : An hoc posito, quod omnis perfectio, sit de essentia Dei, sequatur subsistentiam personalem esse de eius essentia: et an Deus, quatenus est communicabilis tribus personis Trinitatis, sit persona.

Articulus 9 : An Deus, ut est communis tribus personis, sit singularis substantia: et an tres personae Trinitatis: sint tres singulares substantiae.

Articulus 10 : An Christus, quatenus homo, sit persona: item an Christus, quatenus homo, sit ubique

Articulus 11 : An Vbiquitariorum argumenta ab unione personali petita, sint valida.

Articulus 12 : An subsistentia personalis te logos, sit naturae eius humanae communtcata: et, an recte loquantur, qui dicunt humanitatem Christi subsi¬ stere ubique, per subsistentiam te logos: item existere ubique secundum Esse suum personale.

Exercitatio 2

Articulus 1 : De formarum materialium, et immaterialium diversitate.

Articulus 2 : De duplici materiae causalitate, et potentia: item de formarum eductione ex potentia materiae.

Articulus 3 : An anima rationalis sit ex traduce

Articulus 4 : An, et quomodo homo vere generare hominem dicatur

Articulus 5 : Vtrum generatio posita sit in productione formae, an vero in conjunctione formae cum materia.

Articulus 6 : An praecedens doctrina tollat peccati originalis propagationem.

Articulus 7 : Solvuntur argumenta quae afferri solent. contra praecedentem doctrinam de propagatione natinae corruptionis per semen parentum.

Articulus 8 : Proponuntur et solvuntur aliquot quaestiones, de propagatione peccati originalis.

Articulus 9 : Diluuntur lepiota argumenta, quae afferri solent contra creationem, et infusionem animae.

Articulus 10 : An possit reddi commodior aliqua, aut expeditior ratio traductionis concupiscentiae, seu propensionis ad malum quam diximus esse tertiam partem peccati originalis.

Articulus 11 : Considerantur duae aliae sententiae de traductione peccati

Articulus 12 : ostenditur, eos qui animarum creationem impugnant, multum inter se dissentire: et confutantur tres primae eorum sontentiae de origine animae.

Articulus 13 : Refellitur quarta sententia, quae est Balthasaris Meisneri

Articulus 14 : Confutatur quinta sententia, quae est Timothei Brighti Cantabrigiensis

Articulus 15 : Confutatas iam esse omnes sententias de traduce:, item neminem ex isto numero posse tutius aut facilius explicare peccati propagationem, quam nos qui animarum creationem defendiimus.

Exercitatio 3

Articulus 1 : De firmitate, certitudine, et evidentia assensuum mentis nostrae.

Articulus 2 : Quomodo inter se differant, scire, credere et opinari.

Articulus 3 : An fides semper sit τῶν ζsολετομενῶν

Articulus 4 : An fides possit esse simul cum scientia de eadem propositione, et in eodem intellectu.

Articulus 5 : De fidei divisione in explicitam, et implicitam: et an inevidentia, quam fidei tribuimus, faciat pro caeca et implicita Pontificiorum fide.

Articulus 6 : De triplici lumine, videlicet naturae, fidei, seu gratiae, et gloriae.

Articulus 7 : An detur in viatoribus lumen aliquod clarius fidei lumine.

Articulus 8 : In quo solvuntur tres quaestiones. Prima est, An fides bene distinguatur in infusam, et acquisitam? Secunda est, An fides sit certior ipsis scientiis? Tertia est, Quid sit proprie credere in Deum?

Articulus 9 : Refellitur Sententia Nicolai Grerinchoru, dicentis habitum fidei non esse infusum, sed acquisitum.

Articulus 10 : An fides actualis aut habitualis infantibus insit, aut inesse possit.

Articulus 11 : An in Daemonibus sit fides

Articulus 12 : An fides fuerit in anima Christis et an sit in Sanctis, qui iam in coelum translati, habent Dei cognitionem facialem, ut ut loquuntur Scholastici.

Articulus 13 : An recte negent Remonstrantes, Adamum ante lapsum habuisse potentiam credendi in Christum.

Articulus 14 : An obiectum fidei possit esse falsum

Articulus 15 : Quomodo solvendum sit illud argumentum Remonstrantium: Quod unusquisque tenetur credere, illud est verum, etc.

Articulus 16 : An fides sit assensus, discursibus: Et an Pontifici utantur, circular. discursu in stabilienda fide

Articulus 17 : An notitia sit actus ab habitu fidei elicitus.

Articulus 18 : An fiducia sit actus fidei.

Articulus 19 : An fiducia sit actus intellectus, et quomodo differat ab assensu.

Articulus 20 : Utrum obiectum fidei salvificae sit remissio peccatorum iam impetrata; An pero sit remissio peccatorum impetranda et obtinenda vbi obiter solvitur praecipuum argumentum Bellarmini contra objectum et naturam fidei justificantis.

Articulus 21 : An et quatenus fides ad voluntatem per¬ tineat.

Articulus 22 : Utrum Charitas sit forma Fidei.

Articulus 23 : An Religio sit virtus Theologica a Fide distincta.s

Articulus 24 : Ostenditur Theologiam viatorum tribus modis accipi: et probatur, Theologiam primo modo acceptam non esse habitum a Fide re distinctum.

Articulus 25 : Probatur, contra Antonium Ruvium. Theologiam secundo modo acceptam, non esse scientiam, sed fidem dirinam

Articulus 26 : Probatur, Theologiam tertio modo acceptam, hoc est, Theologiam Scholasticam, esse habitum aggregatum ex Fide, et Philosophicis disciplinis.

Articulus 27 : Theologiam esse similem omnibus habitibus Aristotelicis, praecipue pero Prudentiae.

Articulus 28 : vtrum Theologia sit disciplina speculativa, an practica,

Articulus 29 : An Theologia Viatorum dici possit speculativa a speculatione, seu pisione quae futura est in Patria.

Articulus 30 : An vera et proprie dicta Theologia possit esse in homine impio, seu non renato

Prev

How to Cite

Next

Articulus 4

An, et quomodo homo vere generare hominem dicatur
1

ART.IV An, & quomodo homo vere generare hominem dicatur.

2

DHilosophi, & Theologi, qui dicunt animam non traduci per semen, aut ex semine elici, variis modis dissentiunt de generatione hominis, & actione in quam generatio hominis consistit. Primo enim nonnulli, cum iis hoc argumentum obiicitur. Homo generans non tribuit filio animam, per quam est homo: Ergo homo non genterat hominem. Respondent hominem dici generare hominem, quia suppeditat materiam ex qua fit homo, id est, quia tribuit filio corpus hominis. Verum haec responsio admodum frigida est & indigna quae ab ullo Philosopho proferatur. Primo enim ex ea sequitur, hominem tantum generare corpus hominis, non vero totum hominem, & hoc est ipsum, quod argumentum probat. Secundo, quia nemo Philosophorum dixit, generationem substantialem esse productionem aut suppeditationem mat eriae, si enim producere substantiam, est suppeditare materiam ad producendam sub. stantiam: pari ratione, is qui suppeditat artifici materiam ad conficiendam statuam, dicetur conficete statuam: quod admodum absurdum est. Tertio, generare hominem, est tribuere το esse homini, ut ex ipsis terminis patet: at esse hominis seu natura humana, neque consistit in anima sola, neque in corpore solo, ut omnes fatentur: si enim natura humana in altero horum consisteret, per separationem animae a corpore non destrueretur natura humana: consistit ergo natura humana, in unione corporis & animae, i. e. consistit in eo, quod homo vere constet anima & corpore: si ergo generans non efficit, ut filius sit quid constans ex anima & corpore, sed tantum efficit ipsum corpus, homo gene¬ rans non vere dicetur tribuere homini genito esse hominis, atque adeo non vere dicetur generare hominem.

3

a Alii, cum vident se non posse evitare vim huius argumenti per priorem responsionem, aliam responsionem excogitarunt, sed pene tam invalidam ac est prior: dicunt enim hominem vere generare hominem, quia non solum tribuit ei materiam, i. e. corpus, sed etiam praeparat materiam ad recipiendam formam, atque adeo per virtutem prolificam, attingit coniunctionem animae & corporis, per quam coniunctionem homo constituitur in esse hominis, & fit tale compositum Physicum: hi eroo non dicunt patrem coniungere animam filii cum corpore filij, per virtutem seminalem, (hoc enim tribuunt Deo qui animam infundit:) sed praeparare materiam seminis ad recipiendam formam humanam, quam quidem praeparationem, post. quam completa fuerit, immediate sequitur coniunctio animae & corporis: hinc liquet, ex eorum sententia, actionem generandi nihil aliud esse, quam praeviam materiae alterationem, & praeparationem ad recipiendam formam: in hac sententia fuerunt pene omnes antiquiores Philosophi, etiam omnes pene Moderni, plerique etiam Pontificii Theologis nam Conimbricenses, in explicatione lib. I. de ortu, testantur se ipsos olim ample¬ xos fuisse hanc sententiam, quia fuit recepta apud omnes. Verum haec sententia, ut dictum est, non magis satisfacit argumento, quam prior. Primo, quia praeparatio materiae est mutatio in qualitate, atque adeo est alteratio. Generatio autem non est alteratio, sunt enim diversi specie motus, in hoc differentes, quod altera terminetur ad qualitatem, altera ad substantiam: Ergo generatio non est mutatio, vel praeparatio materiae, neque generare, est praeparare materiam. Secundo, generatio estuna simplex mutatio, vel simplex motus, ut omnes fatentur: at illa praeparatio non est posita in una mutatione, sed in variis alterationibus, quae praecedunt introductionem formae, nam aliquando dilatatur, aliquando consolidatur illa materia, aliquando humor augetur, aliquando minuitur, ita scilicet postulante natura formae introducendae: Ergo illa praeparatio non est generatio, sed aggregata seu multiplex mutatio, siue alteratio, Tertio, generare est tribuere esse: esse autem hominis consistit in eo, quod constet ex anima & corpore: si ergo Deus copulet animam cum corpore, infundendo (ut dicunt Theologi, ) Deus tribuit esse homini, non vero generans: solus enim ille qui copulat animam cum corpore, efficit ut homo constet ex anima & corpore. Denique homo in instanti gignitur, io est, in in¬ stanti fit homo: Ergo non gradatim, ideoque eius productio, non est mutatio aliqua successiva, sed instantanea.

4

S Tertius modus respondendi est eorum, qui dicunt hominem generare hominem, neque quod ei tribuat materiam neque quod materiam praeparet, sed quod tribuat ei etiam formam, non quidem specificam, id est, animam rationalem, (hanc enim volunt tribui a solo Deo, qui eam creat, & unit cum corpores Tsed quod ex potentia seminis educat animam vegetativam, & sensitivam: verum haec sententia minime omnium placet, quia manifeste ex ea sequitur, hominem non generare hominem, sed hoc vivens, & hoc animal: praeterea (ut dicebam) esse hominis in eo consistit, quod homo constet ex anima & corpore: Si ergo filius non debeat patri, quod constet ex anima rationali & corpore, non habet naturam hominis a patre sibi communicatam.

5

A Reiectis his sententiis, nos cum doctissimis Philosophis, Doct. se. Ruvio, & professoribus Academiae Conimbricensis, quartum dicendi modum amplectimur, asserentes, hominem vere generare hominem, quam vis anima a Deo creetur: non quod tribuat ei corpus solummodo, neque quod praeparet corpus ad recipiendam animam, neque quod in materia, aut ex materia corpo¬ rea efficiat animam vegitativam, aut sensitivam sui filij: sed quod ab homine generante sit ipsa actio, qua anima rationalis substantialiter corpori unitur, ac incipit informare, inhabitare, & implere totam materiam corporis, adeo ut ex nostra sententia, generatiohominis sit posita in illa actione, quam, per virtutem prolificam, anima essentiali vinculo cum corpore copulatur.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 4