Articulus 3
Articulus 3
An anima rationalis sit ex traduce
I. VErus huius controversiae status est, utrum anima rationalis educatur ex potentia materiae seminis, vi seminalis & prolificae virtutis, sicut animae plantarum, & belluarum: an vero a Deo absque materiae praeexistentis concursu producatur, h. e. creetur. & corpori infundatur. Posterior sententia omnibus fere modernis Philosophis, & Theologis arridet, & merito: non enim memini me legisse ullum argumentum in contrarium, tanti ponderis, ut possit aliquem, vel mediocriter in hac contro versia versatum, in corum sententiam adducere, qui contendunt animas nostras a parentibus per carnalem generationem proseminari, non vero a Deo creari, & infundi. Contra vero, pro ea sententia, quae asserit animas humanas a Deo immediate creari, non solum faciunt varia S. Scripturae testimonia, sed etiam argumenta philosophica principiis naturae notis nitentia: ego autem, omissis argumentis ex S. Scriptura petitis, quia ea luculenter proponuntur a Theologis, praecipue vero a clarissimo D. Iunio, in explicatione I cap. Genes. rationes quasdam afferam, partim ex Physica, partim ex Metaphysica depromptas.
2x Prima ratio est haec: si anima est generabilis, est corruptibilis: at absurdum est posterius: Erro & prius. Ratio maioris est haec: illa forma, quae ita dependet a materia, ut per. concursum causae materialis in generatione producatur, ita etiam dependet a materia, ut si ab ea separetur, quae conferebat & conser vabat eius esse, necessario pereat. Ad hoc argumentum respondere solent Theologi, & Philosophi, qui sunt in contraria sententia, animas humanas esse ex se corruptibiles, ut probat illud argumentum, quia dependent a materia in sieri & esse, duraturas tamen esse in aeternum, quia Deus statuit eas conservare. Quod si quis eos roget, cur anima, in se spectata, sit corruptibilis : Respon¬ dent hanc esse rationem, quia si Deus cessaret ab actu quo conservat animas, illae statim in nihilum redirent. Sed haec responsio non placet, primo quia Theologi, & Philosophi, cum di vidunt substantias in aeternas & caducas, non volunt aliquas substantias ideo esse aeternas, quod a conservativo Dei inssuxu non dependeant, sed quod a nulla creatura per actionem Physicam destrui possint: hoc autem modo non solum Angeli, & Coelum, sed etiam animae rationales incorruptibiles dici possunt. Deinde illi qui ita respondent. non possunt negare animam humanam ita se habere, ut nulla actione Physica, seu materiali destrui possit: unde ego infero, eam nulla actione Physica, vel materiali, posse produciQuaenam enim est ratio, quod nulla actione Physica destrui possit: Nonne, quia est substantia spiritualis: At ob eandem etiam rationem, nulla virtute materiali potest produci, idque quia, sicut repugnat spiritui actione Phy sica & materiali destrui, ita etiam repugnat spiritui actione Physica & materiali produci: generatio autem est actio Physica & materialis, tum quia fit in materia, tum quia fit per virtutem materialem: scilicet per virtutem seminalem.
S Secunda ratio: Deus voluit animas humanas existere, extra corpora, post hominum mortem: voluit autem animas belluarum perire cum corporibus: Ergo dedit animae rationali naturam independentem a materia, vt ratione illius naturae possit existere extra materiam corpoream: unde infero animam quoad naturam suam esse independentem a materia corporea. 4. Tertio, Ea sola forma educitur ex potentia causativa materiae, quae fit materia passive concurrente, ad tribuendum ei esse: sed materia seminis non potest, concursu passivo, tribuere esse animae: Ergo non educitur ex potentia materiae, sed a Deo per creationem in materiam infunditur. Propositio manifesta est ex praecedentibus: assumptio probatur: nulla vittus actiya agit ultra suum genus, ut loquuntur: i. e. non potest agendo producere eam rem, quae est excellentioris naturae & superioris ordinis: sed anima excedit totum genus naturae corporeae, cum sit substantia spiritualis: nulla igitur virtus corporea potest animam producere. Ad hoc argumentum respondere solent. vim materialem in semine existentem, per se non posse producere spiritualem substantiam animae, posse tamen virtute spiritualis illius substantiae, cuius est instrumentum, i. e. virtute animae hominis generantis, elevari ultra suam speciem, ad producendum spiritum: quemadmodum phantasina, quod est sensibilis & materialis species, virtute animae, cuius est instrumentum, species intelligibiles, h. e¬ spirituales rerum, imagines, intellectui patienti imprimit. Hoc effugium plane futile est, & nullius momentis fieri enim non potest, ut agens creatum opera instrumenti pure materialis aliquid immateriale producat: facultas autem prolifica in semine existens, pure materialis est, secus tamen accidit in productione specierum intelligibilium anima enim utitur vi intellectus agentis, ut principalis instrumenti, excitantis, & elevantis phantasma ad producendas illas species: quare uni versaliter verum est, virtutem materialem non posse esse aut principale, aut solitarium instrumentum, in productione spiritualis sub. stantiae, licet esse possit instrumentum secundarium, in productione spiritualis qualitatis.
S. Quarto, Illi qui sunt in opposita sententia, coguntur admittere conclusiones admodum duras, & absurdas, nam ut vitent vim talium argumentorum, coguntur admittere animam non esse substantiam spiritualem: item animam posse actione Physica destrui, nisi Deus eam speciali suo auxilio conservet ab interitu: quae conclusiones admodum derogant dignitati, & excellentiae animae nostrae, & nobis auferunt occasionem confutandi Atheos, argumentis petitis ab immortalitate animae. Si enim anima est forma natura, sua dependenssa corpore, ita ut extra corpus per se existere non valeat, quomodo persuadebimus iis, animam esse immortalem: derogant etiam hae conclusiones sapientiae divinae: quippe asserere Deum voluisse animas existere extra corpora, & negasse iis naturam ad hoc idoneam, est dicere Deum non satis prudenter produx isse animam.
& Quinto, Quamvis dicamus animam a Deo creari, & in corpus infundi, & proinde parentem non tribuere filio suo animam, satis tamen commode tueri possumus, hominem tam vere generare hominem, quam leo leonem, & bos bopem: possumus item tueri, naturalem & haereditariam corruptionem, quam Peccatum Originale vocant, a parentibus ad liberos propagari, & illius propagationis modum explicare: nulla ergo necessitas nos cogit amplecti eam sententiam, quae animae, naturae repugnat,, & eius dignitati tantum detrahit.
On this page