Table of Contents
Philosophia theologiae ancillans
Exercitatio 1
Articulus 1 : Affertur prima divisio Entis realis, et ostenditur solum Deum esse Ens necessarium.
Articulus 3 : Affertur tertia divisio Entis realis, et explicatur quomodo Deus sit actus purus.
Articulus 4 : Affertur quarta divisio Entis realis, quae est petita a modis existendi.
Articulus 6 : An in creaturis suppositum, et singularus eius natura, re differant.
Articulus 10 : An Christus, quatenus homo, sit persona: item an Christus, quatenus homo, sit ubique
Articulus 11 : An Vbiquitariorum argumenta ab unione personali petita, sint valida.
Exercitatio 2
Articulus 1 : De formarum materialium, et immaterialium diversitate.
Articulus 3 : An anima rationalis sit ex traduce
Articulus 4 : An, et quomodo homo vere generare hominem dicatur
Articulus 6 : An praecedens doctrina tollat peccati originalis propagationem.
Articulus 8 : Proponuntur et solvuntur aliquot quaestiones, de propagatione peccati originalis.
Articulus 11 : Considerantur duae aliae sententiae de traductione peccati
Articulus 13 : Refellitur quarta sententia, quae est Balthasaris Meisneri
Articulus 14 : Confutatur quinta sententia, quae est Timothei Brighti Cantabrigiensis
Exercitatio 3
Articulus 1 : De firmitate, certitudine, et evidentia assensuum mentis nostrae.
Articulus 2 : Quomodo inter se differant, scire, credere et opinari.
Articulus 3 : An fides semper sit τῶν ζsολετομενῶν
Articulus 4 : An fides possit esse simul cum scientia de eadem propositione, et in eodem intellectu.
Articulus 6 : De triplici lumine, videlicet naturae, fidei, seu gratiae, et gloriae.
Articulus 7 : An detur in viatoribus lumen aliquod clarius fidei lumine.
Articulus 10 : An fides actualis aut habitualis infantibus insit, aut inesse possit.
Articulus 11 : An in Daemonibus sit fides
Articulus 14 : An obiectum fidei possit esse falsum
Articulus 17 : An notitia sit actus ab habitu fidei elicitus.
Articulus 18 : An fiducia sit actus fidei.
Articulus 19 : An fiducia sit actus intellectus, et quomodo differat ab assensu.
Articulus 21 : An et quatenus fides ad voluntatem per¬ tineat.
Articulus 22 : Utrum Charitas sit forma Fidei.
Articulus 23 : An Religio sit virtus Theologica a Fide distincta.s
Articulus 27 : Theologiam esse similem omnibus habitibus Aristotelicis, praecipue pero Prudentiae.
Articulus 28 : vtrum Theologia sit disciplina speculativa, an practica,
Articulus 30 : An vera et proprie dicta Theologia possit esse in homine impio, seu non renato
Articulus 5
Vtrum generatio posita sit in productione formae, an vero in conjunctione formae cum materia.ART. V. Vtrum generatio posita sit in productione formae, an vero in conjunctione formae cum materia.
VT nostrae sententiae veritas appareat, primo ostendam actionem generantis (loquendo in genere, de omni generatione) esse positam in coniunctione materiae & formae: secundo, nonnihil specialius. dicam de illa actione, qua anima corpori unitur. Quod ad prius attinet, generatio compositi non est productio materiae, idque quia materia proprie dicta est ingenerabilis, & incorruptibilis, id est, a nullo potest fieri, nisi a creatore. si enim creatura aliqua produceret materiam primam, produceret eam ex nulla materia praeexistente atque adeo crearet eams nulla autem creatura creat, cum creatio requirat infinitam virtutem, Deinde cum ex igne fit aer, aer generat alium aerem, mutando ignem in aerem, non autem per illam generationem producit materiam novi aeris, sed in materiam praeexistentem introducit formam novi aeris.
2 Generatio substantialis, non est productio materiae, ut iam ostensum est: at neque est productio formae: quod quidem certum est, & evidens apud eos, qui dicunt animas a Deo creari: at non minus evidenter etiam probari potest contra eos, qui dicunt animam esse ex traduce. Primo enim, natura hominis est in eo posita, quod constet ex anima & corpore: at per actionem qua anima unitur corpori sive anima sit a Deo, sive a patre, homo fit compositum constans ex anima & corpore: Ergo per illam actionem, homo accipit naturam, vel esse hominis, & proinde per illam actionem producitur: quid enim est aliud, producere hominem, quam efficere ut existat homo, seu Ens constans ex anima & corpore. Secundo, nunquam potest compositum Physicum de novo produci, sive per generationem, sive per aliam mutationem, nisi eius materia & forma de novo coniungantur,, & cocant in unum per se, ut evidens est: potest tamen compositum Physicum de novo produci, & revera fieri, quam vis eius forma non producatur de novo: Ergo efficere compositum Physicum, potius est materiam & formam coniungere, quam formam producere. Pnobatur assumptio. Primo, ex resurrectione mortuorum in die iudicii: tum enim homines de novo producentur, & de novo accipient esse hominis, per veram productionem substantialem, licet non ordinariam, sed plane extraordinariam: at tum eorum anima non potest dici de novo produci, quia existebat semper postquam creata est, sed tantum de novo uniri cum materia: Ergo productio compositi Physici, non est productio formae, sed potius unitio formae cum materia. Si quis tam impudens sit, ut neget in resurrectione mortuo- rum futuram veram productionem sub. stantialem, contra eum utar hoc argumentos Producere substantiam corpoream, est tribuere esse substantiae corporeae: at tum Deus hominibus mortuis, qui quamdium mortui erant non habebant verum esse substantiae naturalis, quia non constabant ex materia & forma unitis, vere & proprie dabit integrum & plenum esse corporis naturalis, efficiendo ut vere constent ex corpore & anima: Ergo Deus per illam actionem vere producit cor¬¬ pora naturalia. Non negari quidem potest, illam actionem esse actionem longe diversam a generatione substantiali, & modo generandi ordinario, certum tamen est eam. actionem esse veram productionem substantialem, quod probamus ex definitione productionis substantialis: quid enim aliud est producere substantiam, quam conferre esse illi substantiae, quae ante illam actionem non habebat esse substantiale. Secundo probatur assumptio sici Deus potest creare animam infantis per aliquod tempus ante eius generationem, & postea, in ipsa generatione, illam animam cum corpore eius coniungere: Ergopotest esse vera generatio substantialis absque productione formae.
S. Quod ad posterius attinet: Theologi & Philosophi, qui sunt in nostram sententia de origine animae, asserunt virtutem seminalem in belluis duplicem habere operationem: scilicet eductionem formae ex potentia materiae, & unitionem eiusdem formae cum composito, quas quidem actiones dicunt non realiter, sed ratione solam diversas esse: idque quia per unam & eandem actionem re, educitur forma ex potentia materiae, & unitur substantialiter cum materia. Contra asserunt, vittutem seminalem, quae in semine hominis existit, habere unam tantum actionem, scilicet unitionem formae, i. e. animae cum materia corporea, unam (inquam) actionem principalem. nam certum est, ab ea virtute proficisci varias actiones minus principales, scil. praeparationes materiae corporeae ad recipiendam animam: quare dicunt, in productione hominis esse duas actiones, proficiscentes a di versis agentibus, scilicet creationem animae, & unitionem eiusdem cum materia: creationem animae aiunt esse operationem, solius Deis quod evidens est: unitionem vero animae cum corpore, volunt esse actionem, non quidem solius hominis sDeus enim cooperatur cum homine in a¬¬ ctione illa, sec hominis & Dei simul: & addunt, in hac unitione, & non in alia actione, positam esse generationem hominis: quodex eo patet, quia supra ostensum est, producere compositum neque esse producere materiam, neque producere formam, sed formam cum materia unire, & copulare: ex nostra ergo sententia, eodem instanti, quo Deus creat animam in corpore, homo generans pervirtutem seminalem animam a Deo creatam: cum corpore substantialiter unit, & connectit, adeo ut actio Dei terminetur ad animae esse simpliciter: actio vero patris terminetur, non quidem ad animae esse simpliciter,, sed ad eius esse in corpore, seu ad unionem aimae cum corpore.
A Ad illud argumentum, Homo est homoper animam, si ergo pater non tribuit filio animam, non tribuit et esse hominem, Respondent, a hominem esse hominem, neque per animam: scorsim acceptam, rreque per corpus, sed per lntegram naturam, sive per essentiam humanam: & aiunt patrem uniendo animam cum corpore, per virtutem seminalem, tribuere filio, τo constare ex anima & corpore: & proinde ei tribuere naturam & essentiam per quam est homo: patet autem unamquamque tem, esse talem rem non per alteram essentiae partem, sed per totam essentiam, quia essentia est id, per quod Ens est Ens: atque adeo talis essentia est id, per quod res est talis res: illud autem quod dici solet, unamquamque rem esse talem rem per formam suam, ita concipiendum est, ut intelligamus unamquamque rem esse talem rem per formam, non quidem tanquam adaequatam tationem, sratio enim adaequata cur res sit talis res, est quia habet talem essentiam) sed tanquam principalem partem essentiae: si enim inter se conferamus partes essentiae Physicae, res quaelibet est talis res per formam, potius quam per materiam: interim si conferamus aut formam, aut materiam cum integra essentia, res quaelibet est talis res potius per essentiam, quam aut per materiam, aut formam.
S Verum hic oritur magna difficultas, si enim Deus infundat animam, (ut omnes Theologi loquuntur, qui sunt in hac sententia) coniunctio animae cum corpore potius tribuenda erit Deo, quam homini generantis quid enim aliud est animae infusio in mate¬ riam corpoream, quam coniunctio animaecum materia: sespondent nonnulli, Deum dici infundere animam, non quod per se solum copulet animam cum corpore, sed quod per virtutem seminalem illud praestet, cuius ministerio utitur tanquam instrumento, non quidem necessario (ipse enim potest per se connectere animam & corpus) sed ordinario, quia scilicet eius usus est ordinarius in omni animalium generatione. Alij grohabilius respondent, Deum dici infundere animam in corpus, non quod substantialiter, sed quod Iocaliter coniungat animam & corpus: id est, quod creet animam in corpore, & per eius creationem in tali ubi, efficiat eam localiter praesentem corpori: dicunt enim, eodem instanti quo Deus creat animam localiter praesentem corpori, eodem (inquam) instanti virtutem seminalem eas partes connectere vinculo substantiali: docent autem localem praesentiam animae, esse quid longe di versum ab eius vnione substantiali cum ma¬¬ teria, quia Angelus assumpto corpore vestitus, est Iocaliter praesens illi corpori, non vero substantialiter ci confunctus, ut formamateriae suae.
On this page