Table of Contents
Philosophia theologiae ancillans
Exercitatio 1
Articulus 1 : Affertur prima divisio Entis realis, et ostenditur solum Deum esse Ens necessarium.
Articulus 3 : Affertur tertia divisio Entis realis, et explicatur quomodo Deus sit actus purus.
Articulus 4 : Affertur quarta divisio Entis realis, quae est petita a modis existendi.
Articulus 6 : An in creaturis suppositum, et singularus eius natura, re differant.
Articulus 10 : An Christus, quatenus homo, sit persona: item an Christus, quatenus homo, sit ubique
Articulus 11 : An Vbiquitariorum argumenta ab unione personali petita, sint valida.
Exercitatio 2
Articulus 1 : De formarum materialium, et immaterialium diversitate.
Articulus 3 : An anima rationalis sit ex traduce
Articulus 4 : An, et quomodo homo vere generare hominem dicatur
Articulus 6 : An praecedens doctrina tollat peccati originalis propagationem.
Articulus 8 : Proponuntur et solvuntur aliquot quaestiones, de propagatione peccati originalis.
Articulus 11 : Considerantur duae aliae sententiae de traductione peccati
Articulus 13 : Refellitur quarta sententia, quae est Balthasaris Meisneri
Articulus 14 : Confutatur quinta sententia, quae est Timothei Brighti Cantabrigiensis
Exercitatio 3
Articulus 1 : De firmitate, certitudine, et evidentia assensuum mentis nostrae.
Articulus 2 : Quomodo inter se differant, scire, credere et opinari.
Articulus 3 : An fides semper sit τῶν ζsολετομενῶν
Articulus 4 : An fides possit esse simul cum scientia de eadem propositione, et in eodem intellectu.
Articulus 6 : De triplici lumine, videlicet naturae, fidei, seu gratiae, et gloriae.
Articulus 7 : An detur in viatoribus lumen aliquod clarius fidei lumine.
Articulus 10 : An fides actualis aut habitualis infantibus insit, aut inesse possit.
Articulus 11 : An in Daemonibus sit fides
Articulus 14 : An obiectum fidei possit esse falsum
Articulus 17 : An notitia sit actus ab habitu fidei elicitus.
Articulus 18 : An fiducia sit actus fidei.
Articulus 19 : An fiducia sit actus intellectus, et quomodo differat ab assensu.
Articulus 21 : An et quatenus fides ad voluntatem per¬ tineat.
Articulus 22 : Utrum Charitas sit forma Fidei.
Articulus 23 : An Religio sit virtus Theologica a Fide distincta.s
Articulus 27 : Theologiam esse similem omnibus habitibus Aristotelicis, praecipue pero Prudentiae.
Articulus 28 : vtrum Theologia sit disciplina speculativa, an practica,
Articulus 30 : An vera et proprie dicta Theologia possit esse in homine impio, seu non renato
Articulus 4
An fides possit esse simul cum scientia de eadem propositione, et in eodem intellectu.Qvaeri solet de scientia & fide, vtrum Runusς & idem homo possit simul credere & scire eam propositionem cui assentitur esse veram, an vero tanta sit repugnantia fidei de scientiae, ut simul in eodem intellectu existere nequeant. In hac controversia, tanta est opinionum varietas, ut vix invenias duos celebres viros de ea idem sentientes. Primo enim acotus, in 2. Sent Dist. 34. quaestione unica dicit, Neque actus, neque hubitus fidei & scientiae, posse simul in eodem intellectu existere circa idem subsectum:
2 Secundo Durandus, quaest. I. prologo Sent, & lib. S. Sent. dist. I. quaest. 4. plane contrarium statuit, dicens, fidem & scientiam circa eandem propositionem, & in eodem intellectu simul exestere posse, tam secundum actus, quam secundum habitus. Tertio, Petrus Fonseca, in lib. 6. Metaph. cap. Io. quaest. I. Sect. 8. assetit habiius fidei & seientiae posse existere in eodem intellectu, & de eodem subiecto, ita tamen ut actus ab tis productus nonsit actus fidei, sed scientia quaedam, eaque supernaturalis, propter concursum fidei ad eum producendum. Quarto, Qulielmus Estius, Duacensis Theologus, in 2. Vent. dist. 34Art. 2. tria asserit.. I. Habitus fidei, & scientiae, posse simul existere in eodem intellectis, & de eodem obiecto. X2 Vtrumque habitum dipersis temporibus posse suum actum exercere. 2. AEctum quem tum elicit. habitus, fidei, non esse fidem consideratam secundum. totam amplitudinem suae significationis: hoc est, secundum omnes conditiones in ea requisitas, quia videlicet non est inevidens rei notitia.
Quinta sententia, eaque verissima, est acutissimi Doctoris Antonis RuνII Rhodensis, in suo opusculo de habitibus, tractatus. quaest. 2. ubi etiam tria innuit. Primo, hos habitus posse simul esse in eodem intellectu, & de eodem obiecto. 2. Vtrum que habitum: diversis, temporibus posse suum actum exerceres sed non aeodem tempore. S. Actus ab illis. habitibus, di versis temporibus elicitos, esse veros & proprie dictos istorum habituum actus, & per praesentiam habitus sciendi nihil derogari de proprietate actus credendi. Dico Ruxium haec tantum innuere: quia expresse & directe ibi loquitur solummodo de scientia & opinione, eadem autem ratio est scientiae & fidei, quoad possibilitatem & impossibilitatem coexistendi, ut cui vis manifestum est.
aee Primo igitur probatur contra scotum, habitus fidei & scientiae posse simul esse in eodem subiecto, & circa idem obsectum, idque hac ratione. Si quid impedit quo minus hi babitus, in eodem intellectu coexsstant, illud maxime est repugnantia actuum ad quos referuntur. Sed hoc non impedit: Ergo &c. Probatur assumptio: Habitus nihil sunt aliud, nisi faciles & expeditae potentiae ad actus: sed non impossibile est, aliquem habere simul potentias ad repugnantes actus, quos potest diversis temporibus exercere, licet simul non possit exercere utrumque: nam simul habemus potentiam ad fendum, & potentiam ad ridendum: item potentiam ambulandi, & potentiam sedendi, quam vis harum potentiarum actus adeo repugnantes sint, ut non possint uni subiecto simul inesse. Secundo, potest aliquis, qui per fidem novit mundum a Deo fuisse creatum, postea per Demonstrationem acquirere scientiam de creatione Mundi, quam producta & acquisitam non destruitur fides de illo articulo: sic enim non liceret homini Christiano Metaphysicae &Physicae operam dare, ex quibus colliguntur Demonstrationes de creatione Mundi: non enim licet ea facere quae fidem aut destruunt, aut imminuunt.
S Secundo, probatur contra Durandum, non esse possibile ut intellectus eodem tempore, id est, uno & eodem instanti eli¬ ciat, & inevidentem assensum fidei, & exidentem assensum scientiae, quia sicut impossibile est, ut homo per sensum visus eandem rem eodem tempore distincte & confuse videat & percipiat, ita etiam impossibile est ut homo per intellectum, qui est animi oculus, eandem rem eodem instanti evidenter & inevidenterpercipiat, ideoque impossibile est, ut simul habeat duos actuss unum evidentem, scientiae: alterum inevidentem, fidei.
& Tertio, probatur contra Fonsecam & estium, habitum fidei, quam vis in eodem intellectu coexistentem habeat habitum scientiae, posse elicere verum & proprie dictum actum fidei, idque secundum omnes conditiones in actu credendi requisitas: & proinde fidem & scientiam posse esse in codem intellectu, & de eadem propositione, etiam quoad actus, sed diversis temporibus elicitos: ratio est haec: potest aliquis fidelis, etiam post acquisitam scientiam de creatione mundi, ita apud se statuere: Ego iam firmiter assentior huic propositioni, Deus crea vit mundum, propter Dei testantis auchoritatem, ut quam vis per rationem aliquam non perciperem mundum esse a Deo creatum imo quam vis corrupta ratio contrarium dictitaret, assentirer tamen isti propositioni sine ulla formidine aut metu. & Hoc iudicium mentis sine controversia provenit a sola fide, non a scientia & fide simul, estque verus & proprie dictus fidei actus, hoc est, non deest ei ulla conditio in actu credendi requisita. Prius probatur contra Fonsecam, quia neque scientia, neque aliquis alius naturalis habitus potest aliquid tale dictitare. Posterius etiam probatur, tum contra Fonsecam, tum contra Estium, quia assensus iste nititur sola authoritate testantis: Ergo est inevidens. Consequentiae ratio est, quod assensus iste sit inevxidens, cuius fundadamentum quo nititur non valet parere evidentiam, sed certitudinem tantum: at hic assensus est talis: nam authoritas testantis non convincit intellectum nostrum per evidentiam & claritatem rei, sed per suam certitudinem & irrefutabilitatem. Batio propositionis maioris est haec: Talis est assensus, quale est medium & fundamentum quo nititur: Si enim medium sit certum, possitque intellectum nostrum certificare, & ut tale cognoscatur ab assentiente, noster assensus est certus: Si vero non ita se habet, est incertus: Ergo pari ratione, si medium valeat parere exidentiam intelligendi, assensus est evidens, si vero non valeat, est inevidens.
On this page