Text List

On this page

Articulus 17

Prev

How to Cite

Next

Articulus 17

Articulus 17

An notitia sit actus ab habitu fidei elicitus.

ART. XVII An notitia sit actus ab habitu fidei elicitus.

I Robbertus Bellarminus, Lib. I. de iustificatione, Cap. 7. dicit, fidem non esse notitiam, sed assensum: item, fidem magis per ignorantiam, quam per notitiam definiendam esse. Euangelici vero hanc Beilarmini sententiam tanquam absurdam & perniciosam reiiciunt, dicentes cum Calxino. Lib. S. Instit. cap. 2. Non ignorantia. nec sensus nostri submissione, sed cognitione certa & explorata regnun colorum adiri. Interim monent, per notitiam quam fidei tribuunt, non intelligi ab iis scientiam conclusionum. acquisitam per media demonstrationum, ex principiis per se notis: talis enim notitia pugnat cum inevidentia quam fidei tribuimus. monent etiam, se non tollere gradus in cognitione rerum sacrarum, cum fiden etiam Laicorum notitiam appellant: masorem enim in docente, quam in discentes in Pastore, quam Ove notitiam requiri fatenture sed notitiam illam opponunt cnassae ignorantiae, quam implicitae fidei, & caecae obedientiae elogiis ornant Pontificii: scilicet ut asininum potius stuporem in Laicis foveant, quam. Christianam fidem:

2 Certitudo, quam omnes Theologi fidei tribuunt, hunc errorem Bellarmini facile evertit, & destruit: ad eam enim triplex notitia requiritur. Prima est, notitia qua novimus quis loquatur: hoc est, qua novimus, sermonem illum, eui assentimur, esse Dei ipsius, & non hominum sermonem: nemo enim assentitur alicui propositioni propter alterius testimonium, nisi certo sciat cuius sit illud testimonium, & an is qui testim onium perhibet sit fide dignus. Secunda notitia est, quam novimus quid loquatur, hoc est, qua recte intelligimus Dei sermonem, & verum verborum sensum cognoscimusnemo enim assentitur sermoni, quem non intelligit. Tertia est notitia qua novimus vera esse ea quae loquitur. Prima & secunda notitia sunt praerequisitae antecedenter, ut Ioquuntur, ad assensum fidei: nam assensus fidei eas praesupponit: Tertia cognitio non praerequisita, sed requisita est concomitanter, ut vocant, ad assensum fidei: nam intrinsece & essentialiter in ipso actu assentiendi includitur.

a Cum igitur ad fidei assensum triplex notitia requiratur, ut iam probatum est: quis non videt, Bellarminum absurde contendere, fidem iustificantem non esse notitiam, sed simplicem assensum & ignorantiam quis non mirabitur, quomodo tam ineptum dogma potuerit viro docto in mentem: venire) Certe hic error Ecclesiae perniciosissimus fuit: hinc enim crassa ignorantia & caecitas totum Papatum occupavit: hinc humanae traditiones, errores, superstitiones, & mendacia, in Ecclesiam invecta sunt: hinc est quod Pontificii Doctores ridendam illam Carbonarit fidem, tanquam spiritualem sapientiam, summopere collaudent. A Non statui hic respondere ad argumenta Bellarmini ex Scripturis deprompta, seorum enim consideratio ad Theologos pertinet) sed ad rationem ipsius a natura fidei petitam. cuius haec est summa: Iudicium nitens alterius testimonio & authoritate, non est notitia: sed fides est tale iudicium: ErgoHuius svllogismi maior falsissima est, ut patet ex iis quae iam dicta sunt. quamvis enim tale iudicium non sit notitia evidens & scientialis, non tamen ob id ignorantia potius quam notitia vocari debet.

PrevBack to TopNext