Table of Contents
Philosophia theologiae ancillans
Exercitatio 1
Articulus 1 : Affertur prima divisio Entis realis, et ostenditur solum Deum esse Ens necessarium.
Articulus 3 : Affertur tertia divisio Entis realis, et explicatur quomodo Deus sit actus purus.
Articulus 4 : Affertur quarta divisio Entis realis, quae est petita a modis existendi.
Articulus 6 : An in creaturis suppositum, et singularus eius natura, re differant.
Articulus 10 : An Christus, quatenus homo, sit persona: item an Christus, quatenus homo, sit ubique
Articulus 11 : An Vbiquitariorum argumenta ab unione personali petita, sint valida.
Exercitatio 2
Articulus 1 : De formarum materialium, et immaterialium diversitate.
Articulus 3 : An anima rationalis sit ex traduce
Articulus 4 : An, et quomodo homo vere generare hominem dicatur
Articulus 6 : An praecedens doctrina tollat peccati originalis propagationem.
Articulus 8 : Proponuntur et solvuntur aliquot quaestiones, de propagatione peccati originalis.
Articulus 11 : Considerantur duae aliae sententiae de traductione peccati
Articulus 13 : Refellitur quarta sententia, quae est Balthasaris Meisneri
Articulus 14 : Confutatur quinta sententia, quae est Timothei Brighti Cantabrigiensis
Exercitatio 3
Articulus 1 : De firmitate, certitudine, et evidentia assensuum mentis nostrae.
Articulus 2 : Quomodo inter se differant, scire, credere et opinari.
Articulus 3 : An fides semper sit τῶν ζsολετομενῶν
Articulus 4 : An fides possit esse simul cum scientia de eadem propositione, et in eodem intellectu.
Articulus 6 : De triplici lumine, videlicet naturae, fidei, seu gratiae, et gloriae.
Articulus 7 : An detur in viatoribus lumen aliquod clarius fidei lumine.
Articulus 10 : An fides actualis aut habitualis infantibus insit, aut inesse possit.
Articulus 11 : An in Daemonibus sit fides
Articulus 14 : An obiectum fidei possit esse falsum
Articulus 17 : An notitia sit actus ab habitu fidei elicitus.
Articulus 18 : An fiducia sit actus fidei.
Articulus 19 : An fiducia sit actus intellectus, et quomodo differat ab assensu.
Articulus 21 : An et quatenus fides ad voluntatem per¬ tineat.
Articulus 22 : Utrum Charitas sit forma Fidei.
Articulus 23 : An Religio sit virtus Theologica a Fide distincta.s
Articulus 27 : Theologiam esse similem omnibus habitibus Aristotelicis, praecipue pero Prudentiae.
Articulus 28 : vtrum Theologia sit disciplina speculativa, an practica,
Articulus 30 : An vera et proprie dicta Theologia possit esse in homine impio, seu non renato
Articulus 16
An fides sit assensus, discursibus: Et an Pontifici utantur, circular. discursu in stabilienda fideART. XVI An fides sit assensus, discursibus: Et an Pontifici utantur, circular. discursu in stabilienda fide.
Ssensus dividi solet in simplicem, A quem Nocticum vocant, & Dianoeticum seu discursixum. Simplex assensus est, quo intellectus noster assentitur propositionibus sua luce claris & manisestis: quales sunt haeomne totum est maius sua parte: De qualiber re verum est affirmare vel negare: harum enim propositionum veritas primo quasi intuitu intellectui innotescit per terminorum apprehensionem, & non per externum aliquod medium eas notificans. Assensus discursiuus est, cum intellectus assentitur propositionibus, non propter insitam earum exidentiam, sed propter certitudinem, exidentiam, & probabilitatem medij quo intellectus movetur ad assentiendum.
2 Ad quaestionem igitur in titulo propositam respondetur, fidei assensum non simplicem, sed discursivum esse: quia nimirum propositiones illae quibus per fidem assenti¬ mur, non sunt sua luce clarae aut manifestae, neque iis assentimur propter insitam earum evidentiam, sed propter authoritatem Dei, in S. Scriptura testantis eas esse veras.
Quicquid Deus dicit, est verum: At Deus ea omnia dixit & dictapit, quae in Scriptis Propheticis & Apostolicis extant: Ergo ea omnia sunt vera.
Huius Syllog. propositio maior evidenter probatur ex principiis natura notis, hoc est ex fundamentis Metaphysicis, quibus Dei veritas & veracitas demonstrantur: adeo ut nullus sit Philosophus Ethnicus, qui eam negare audeat. si quis autem tam absurdus & demens sit, ut hanc manifestam veritatem neget, fagris excipiendus est, nec Philosophi verba, sed carnificis verbera meretur.
A Propositio minor Syllogismi praedicti naturali ratione probari non potest, & proinde eius veritatem aliis fundamentis niti oportet. Hic Pontificij & Euangelici Theologi longe dissentiunt: illi enim fidem nostram, qua credimus scripta Prophetarum & Apostolorum esse Dei verbum, Ecclesiae testimonio fulciendam & statuminandam putant: hi viro licetEcclesiae testimonium temere non reiiciant, sed rererenter amplectantur, ab eo tamen solo veritatem istius proposi¬ tionis minoris non suspendunt, sed eam deducunt partim ex internis κεατmeιoiς ipsius Scripturae, (hoc est, ex genere doctrinae, quae sapientissima, sanctissima, & ubique sibi consentanea est: ex qualitate stoli, qui simplex quidem & humilis est, sed purus, inaffectatus, & di vinae Mafestati conventens: ex Sermonis ipsius operatione, mirifice enim afficit mentes hominum, & Di mino quodam modo efficax est ad fidem & pietatem in animis hominem ingenerandam: ) partim ex testimonio S. Spiritus, intus in piorum cordibus sancientis & obsignantis divinam Scripturae veritatem, & authoritatem:
s Processus ille, quo vtuntur Pontificii in probanda Scripturae authoritate, circularis est, & proinde non solum inutilis, sed etiam (ut loquitur Tilenus) fatuus, & sophisticae ἁEδωλεξας foetus est: etenim interrogati, cur credant Scripturam esse Dei verbum: respondent, se id eo credere, quod Ecclesia quae extra omnem errandi aleam posita est, id testetur: rursus interrogati, quibus argumentis de illa Ecclesiae ἀςφαλciα persuasi sint: respondent, se hoc eo credere, quod Scriptura cestetur. Ec clesiam, esse domum Det, sponsam Christi, firmamentum &. columnam veritatis: atque ita a Scriptura ad Ecclesiam, & ab Ecclesia ad Scripturam revoluti, circulum nobis obtruduntiliaim:: o δtapletonus, ut hunc progressum circularem vitet, dicit se ideo credere Ecclesiam a S. Spiritu in omnem veritatem dirigi, quia S. Spiritus eius intellectum efficaciter movet ad illud credendum. Sed hoc effugium facile praecludi potest stapletono. Primo, quia internum S. Spiritus testim onium a verbo scripto seiungendum non est, neque (ut recte monet Tilenus) Vertiginosis Enthusiasmis est inhiandum: nam verbum est norma & regula, ad quam examinandae sunt nostrae mentis persuasiones, ut sciamus nos a Spiritu veritatis & sapientiae, non a Spiritu vertiginis & mendacii agitari: Ergo necesse est, ut ad S. Scripturam tandem revoluatur stapletonus. Secundo, quia ad assensum fidei tria requiruntur, ut egregie docet Doctissimus Richardus Field, lib. 4. de Ecclesia Cap. y. Primo, lumen Divinae intelligentiae, quo apprehendimus & intelligimus ea quae sunt Dei. Secundo, S. Spiritus qui illius illuminationis author est. Tertio, argumentorum pondera quibus Spiritus intellectum nostrum moret ad assentiendum. Non igitur hic quaerimus ex istapletono, quis author sit illius fidei, qua creditur Ecclesiae infallibilitas, neque quo lum ine illa infallibilitas cognoscatur, sed quibus mediis aut argimentis Spiritus intellectui suadeat, Ecclesiam non posse errare, h,e. utrum illud suadeat argumentis ex Scriptura, an vero aliunde desumptis.
V Hic est ille scopulus, quem praeternavigare non potest stapletonus, nisi cum Durando Lib. X. Sent. dist. 34. quaest. 2. confugiat ad rationes (sut vocant) humanas: hoc est, ad argumenta non ex Scriptura, sed aliunde desumpta: & certe non desunt, qui hoc Durandi delirium interpolare, & quasi ab inferis revocare conantur: dicentes, fidem qua creditur. Ecclesiae authoritas, niti, ratione humana, quao dictat ex apparentibus, (Durandi verba sunt) quod doctrina confirmata per tot signa, conservata a martoribus inter tot supplicia, sit vera: & proinde quod coetus hominum hanc doctrinam profitentium, sit vera Ecclesia Christi.. Sed haec sententia facile convellitur. Primo, quia haec ratio quamvis probare videatur hunc vel illum, coetum esse veram Ecclesiam, non tamen probat id quod illi asserunt, videlicet, Ecclesiam extra omnem errandi & fallendi aleam esse positam.. Secundo, quia ratio illa non est certa &, necessaria, sed probabilis, est enim ex apparentibus, fatente ipso Durando, ideoque non potest esse fundamentum fidei divinae, quae est assensus certus & firmus.
S Quidam Pontificii, ut haec incommoda & absurda exitent, confugiunt ad imperium voluntatis, quam dicunt sine ulla ratione aut argumento intellectum movere ad credendum illud dogma de infallibilitate Ecclesiae. Haec sententia non immerito displicuit Pico Mirandulae, Cardinali Cameracensi, & Durando. Primo, quia fides est assensus nitens alterius testimonio: illa igitur fides qua creditur Ecclesiae infallibilitas, vel nititur testimonio aliquo, vel non est fides. Secundo, nemo assentiri potest alicui propositioni dubiae, nisi vel ratio, vel sensus, vel testimonium alicuius fide digni, doceat eam esse veram: Tertio, intellectus non potest assentiri propositioni alicui, nisi ea appareat intellectui pera, at nudum imperium voluntatis non potest efficere, ut propositio dubia intellectui vera: appareat: Ergo non potest efficere vt assentiatur, nisi adsit ratio aliqua aut testimonium.
Alii pontificii confitentur Scripturae a uthotitatem stabiliri per Ecclesiae infallibilitatem, & rursus Ecclesiae infallibilitatem per Scripturae authoritatem probari, sed asserunt, hunc progressum non circulum, sed regressum esse: quia vid. non est ab eodem ad idem eodem modo cognitum:: primo enim cum ex Ecclesiae infallibilitate probatur Scripturae authoritas, fit progressus ab Ecclesiae infallibilitate, tanquam ab aliquo notiore & evidentiore nobis, ad id quod nobis est ignotius: deinde cum ex Scripturae authoritate probatur Ecclesiae infallibilitas, fit progressus ab eo quod notius est natura, & prius, ad id quod ignotius est & posterius naturae ordine.
Io Haec sententia non minus absurda est quam praecedentes: quia Ecclesia, eiusque infallibilitas, quam ei affingunt Pontificii, non solum ordine essendi, sed etiam cognoscendi, ignotiores sunt Dei verbo, ut patet ex hac ratione. Quod ex sola Scriptura cognosci potest, illud or.
dine cognoscendi, non est notius, sed ignolius ipsa Scriptura. At Ecclesia eusque infallibilitas ex sola Scri¬
ptura cognosci potest. Ergo, &c. Maior manifesta est. Probatur assumptio: Ecelesi a nihil aliud est, quam coetus hominum profitentium ueram & sanam doctrinam de Deo, eiusque operibus: quis autem coetus talis sit, non cognosci potest, nisi ex Scriptura: nam ea sola doctrina vera est, quae S. Scripturae est eonsentanea. Quod ad Ecclesiae infallibilitatem attinet, ea nobis innotescit vel ex ratione naturali, (quod nemo ad miserit,) vel ex testimonio. rursus si ex testimonio, vel ex testimonio Dei, vel ex testimo, nio eorum hominum qui sunt extra Ecclesiam, vel ex testimonio ipsius Ecclesiae: non. ex te¬ stimonio ipsius Ecclesiae, quia illud nullius ponderis est apud eos qui nondum persuasi sunt de Ecclesiae authoritate: neque ex testimonio corum qui extra Ecclesiam sunt, quia de Ecclesia illi testimonium perhibere non possunt: Ergo necesse est, ut innotescat ex testimonio Dei in verbo, & proinde Dei verbum etiam notius est ordine cognoscendi, quam infallibilitas illa quam affingunt Ecclesiae.
IX. Becanus Tom. I. opuscul. Io. Thes: Io. pag. 292. nostri argumenti vim declinaturus, dicit non committi circulum, si unum per alterum probetur apud eum qui alterum admittit, alterum negat. Verbi gratia, ( inquit) Cal vinista admittit Scripturam, negat Ecclesiae infallibilitatem: recte ergo conxincam illum hoc modo: Scriptura quam tu admittus, dicit Ecclesiam esse infallabilem: Ergo rexera infallibilis est. Similiter, si quis Idiota admittat qudicium Ecclesiae, & tamen nesciat in particulari, Libros Machabaeorum esse dixinos: facile persuadebo illi sine circulo, si sic dicam: Ecclesia, cuqus tu authoritatem admittis, asse verat Libros Machabaeorum esse dixinos: Erao non debes hac de re amplius dubitare. Hactenus Becanus.
rae Hoc Becani effugium nullum est: quaeram enim ex eo, reliquisque Pontificiis, unde divina Scripturae authoritas probari possit apud eum qui Scripturam universam impugnat, & per consequens Ecclesiam pro contu hominum absurdorum & delirantium habet: haec enim duo cohaerent necessario, nec di velli possunt: cum enim Scripturae & verae Ecclesiae eadem sit doctrina, fieri nequit, ut quis veram Ecclesiam agnoscat, illique credat, qui uni versam Scripturam negat. Si dixerint canonicam authoritatem sacri codicis per nullum aliud medium, quam per Ecclesiae authoritatem probari: excipiam primo, ignotum probari per aeque ignotum: nam is non minus Ecclesiae, quam Scripturae authoritatem negat. Secundo, quaeram quo pacto Ecclesiae authoritas illi demonstrari possit¬) aut enim ex Scripturis, aut aliunde demonstranda est, non aliunde, quia Ecclesiae authoritas solis Scripturis superstructa est, ut iam probatum est: si ad Scripturam recurrendum est, circularis erit progressus, nam Scriptura per Ecclesiam, & rursus Ecclesia per Scripturam demonstrabitur.
On this page