Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Philosophia theologiae ancillans

Exercitatio 1

Articulus 1 : Affertur prima divisio Entis realis, et ostenditur solum Deum esse Ens necessarium.

Articulus 2 : Proponitur secunda divisio Entis realis, et probatur solum Deum esse Ens per essentiam.

Articulus 3 : Affertur tertia divisio Entis realis, et explicatur quomodo Deus sit actus purus.

Articulus 4 : Affertur quarta divisio Entis realis, quae est petita a modis existendi.

Articulus 5 : Explicatio istarum vocum, Ens, Essentia, Existentia, Subsistentia, Suppositum, et Persona.

Articulus 6 : An in creaturis suppositum, et singularus eius natura, re differant.

Articulus 7 : ' Quae sit causa cur compositionem ex essentia et existentia, item ex essentia et subsistentia, creatis substantiis, non autem Deo tribuant Philosophi.

Articulus 8 : An hoc posito, quod omnis perfectio, sit de essentia Dei, sequatur subsistentiam personalem esse de eius essentia: et an Deus, quatenus est communicabilis tribus personis Trinitatis, sit persona.

Articulus 9 : An Deus, ut est communis tribus personis, sit singularis substantia: et an tres personae Trinitatis: sint tres singulares substantiae.

Articulus 10 : An Christus, quatenus homo, sit persona: item an Christus, quatenus homo, sit ubique

Articulus 11 : An Vbiquitariorum argumenta ab unione personali petita, sint valida.

Articulus 12 : An subsistentia personalis te logos, sit naturae eius humanae communtcata: et, an recte loquantur, qui dicunt humanitatem Christi subsi¬ stere ubique, per subsistentiam te logos: item existere ubique secundum Esse suum personale.

Exercitatio 2

Articulus 1 : De formarum materialium, et immaterialium diversitate.

Articulus 2 : De duplici materiae causalitate, et potentia: item de formarum eductione ex potentia materiae.

Articulus 3 : An anima rationalis sit ex traduce

Articulus 4 : An, et quomodo homo vere generare hominem dicatur

Articulus 5 : Vtrum generatio posita sit in productione formae, an vero in conjunctione formae cum materia.

Articulus 6 : An praecedens doctrina tollat peccati originalis propagationem.

Articulus 7 : Solvuntur argumenta quae afferri solent. contra praecedentem doctrinam de propagatione natinae corruptionis per semen parentum.

Articulus 8 : Proponuntur et solvuntur aliquot quaestiones, de propagatione peccati originalis.

Articulus 9 : Diluuntur lepiota argumenta, quae afferri solent contra creationem, et infusionem animae.

Articulus 10 : An possit reddi commodior aliqua, aut expeditior ratio traductionis concupiscentiae, seu propensionis ad malum quam diximus esse tertiam partem peccati originalis.

Articulus 11 : Considerantur duae aliae sententiae de traductione peccati

Articulus 12 : ostenditur, eos qui animarum creationem impugnant, multum inter se dissentire: et confutantur tres primae eorum sontentiae de origine animae.

Articulus 13 : Refellitur quarta sententia, quae est Balthasaris Meisneri

Articulus 14 : Confutatur quinta sententia, quae est Timothei Brighti Cantabrigiensis

Articulus 15 : Confutatas iam esse omnes sententias de traduce:, item neminem ex isto numero posse tutius aut facilius explicare peccati propagationem, quam nos qui animarum creationem defendiimus.

Exercitatio 3

Articulus 1 : De firmitate, certitudine, et evidentia assensuum mentis nostrae.

Articulus 2 : Quomodo inter se differant, scire, credere et opinari.

Articulus 3 : An fides semper sit τῶν ζsολετομενῶν

Articulus 4 : An fides possit esse simul cum scientia de eadem propositione, et in eodem intellectu.

Articulus 5 : De fidei divisione in explicitam, et implicitam: et an inevidentia, quam fidei tribuimus, faciat pro caeca et implicita Pontificiorum fide.

Articulus 6 : De triplici lumine, videlicet naturae, fidei, seu gratiae, et gloriae.

Articulus 7 : An detur in viatoribus lumen aliquod clarius fidei lumine.

Articulus 8 : In quo solvuntur tres quaestiones. Prima est, An fides bene distinguatur in infusam, et acquisitam? Secunda est, An fides sit certior ipsis scientiis? Tertia est, Quid sit proprie credere in Deum?

Articulus 9 : Refellitur Sententia Nicolai Grerinchoru, dicentis habitum fidei non esse infusum, sed acquisitum.

Articulus 10 : An fides actualis aut habitualis infantibus insit, aut inesse possit.

Articulus 11 : An in Daemonibus sit fides

Articulus 12 : An fides fuerit in anima Christis et an sit in Sanctis, qui iam in coelum translati, habent Dei cognitionem facialem, ut ut loquuntur Scholastici.

Articulus 13 : An recte negent Remonstrantes, Adamum ante lapsum habuisse potentiam credendi in Christum.

Articulus 14 : An obiectum fidei possit esse falsum

Articulus 15 : Quomodo solvendum sit illud argumentum Remonstrantium: Quod unusquisque tenetur credere, illud est verum, etc.

Articulus 16 : An fides sit assensus, discursibus: Et an Pontifici utantur, circular. discursu in stabilienda fide

Articulus 17 : An notitia sit actus ab habitu fidei elicitus.

Articulus 18 : An fiducia sit actus fidei.

Articulus 19 : An fiducia sit actus intellectus, et quomodo differat ab assensu.

Articulus 20 : Utrum obiectum fidei salvificae sit remissio peccatorum iam impetrata; An pero sit remissio peccatorum impetranda et obtinenda vbi obiter solvitur praecipuum argumentum Bellarmini contra objectum et naturam fidei justificantis.

Articulus 21 : An et quatenus fides ad voluntatem per¬ tineat.

Articulus 22 : Utrum Charitas sit forma Fidei.

Articulus 23 : An Religio sit virtus Theologica a Fide distincta.s

Articulus 24 : Ostenditur Theologiam viatorum tribus modis accipi: et probatur, Theologiam primo modo acceptam non esse habitum a Fide re distinctum.

Articulus 25 : Probatur, contra Antonium Ruvium. Theologiam secundo modo acceptam, non esse scientiam, sed fidem dirinam

Articulus 26 : Probatur, Theologiam tertio modo acceptam, hoc est, Theologiam Scholasticam, esse habitum aggregatum ex Fide, et Philosophicis disciplinis.

Articulus 27 : Theologiam esse similem omnibus habitibus Aristotelicis, praecipue pero Prudentiae.

Articulus 28 : vtrum Theologia sit disciplina speculativa, an practica,

Articulus 29 : An Theologia Viatorum dici possit speculativa a speculatione, seu pisione quae futura est in Patria.

Articulus 30 : An vera et proprie dicta Theologia possit esse in homine impio, seu non renato

Prev

How to Cite

Next

Articulus 22

Utrum Charitas sit forma Fidei.
1

ART. XXII vtrum Charitas sit forma Fidei.

2

Prandus, in Zib. 2. Sent. Distinct. L 2S. Quaest. 8. de hac controversia in utramque partem disserit. Et primo probat Charitatem non esse formam fidei, duabus rationibus. Prima ratio est, Quia forma & id cuius est forma, in eodem subiecto existunt, at Fides & Charitas sunt in diversis subiectis, nam Fides est in intellectu, Charitas vero est in voluntate: Ergo Charitas non est forma Fidei. Secunda ratio est, quia Charitas neque est forma essentialis Fidei, neque accidentalis: Ergo nullo modo est eius forma. Probat antecedens sic, Fides potest esse sine Charitate: Ergo charitas non est eius forma essentialis. Item Charitas est nobilior & praestantior Fide: Ergo non est eius forma accidentalis.

3

a Deinde probat Charitatem esse Fidei formam, quia illud per quod aliquid vi vit & operatur, est forma: at Fides operatur per Charitatem, Gal. S. vers. 6 vivit etiam per eam, quia sine operibus charitatis fides est mortua, lacob. 2. Vers. 2o. Ergo Charitas est forma Fidei. S Vt quaestionem hanc dissolvat Durandus, distinctione utitur, dicens Fidei habitum duobus modis posse considerari, videlicet secundum eius esse naturae, hoc est, seaeundum eius essentiam, & secundum eius esse meritorium: hoc est, quatenus meretur vitam aeternam: secundum priorem considerationem, dicit, Fidei formam esse Charitatem, ut probant duo illa argumenta in prima assertione proposita: at secundum posteriorem, putat, Charitatem recte appellari Bdet formam: idque quia actus Fidei non est meritorius, nisi quatenus imperatur a Charitate, sine quam non habet rationem meriti.

4

A Ex hac distinctione Durandi duo colligo. Primo, Eos non recte procedere contra Pontificios, qui probant Charitatem non esse formam Fidei, argumentis sumptis aut ab essentiali dipersitate Fidei & Charitatis, aut a prioritate originis, qua Fides Charitatem ordine naturae praecedit, aut ex eo quod Fides Charitatem dirigat, & Charitas Fidei obsequatur, &c. Ista enim argumenta non sunt ad hominem, ut loquuntur: nam nihil aliud probant quam id quod Pontificii concedunt, videlicet Charitatem non esse formam Fidei quoad eius esse naturae.

5

S Secundo colligo, doctrinam Durandi, & aliorum Pontificiorum de forma Fidei reficiendam & explodendam esse: quia vid, nititur absurdissimo & periculosissimo illo dogmate de meritis Fidei & bonorum operum: cuius falsitatem evidentissime demonstrant nostri Theologi in controversia de iustificatione, idque quatuor praecipue rationibus. Primum, quta opera illa, qua bona, non sunt nostra, hoc est, bonitas istorum actuum non nobis, sed Deo ascribenda est. Secundo, quia opera illa sunt debita. Tertio, quia nihil ex illis accedit Deo. Quarto, quia nullam habent analogiam ad praemium, quod est vita aeterna.

6

o Argumentum Pontificiorum petitum ab operatione Fidei per Charitatem facillime solvitur: nam agens principale, non solum operatur per formam, sed etiam per facultates suas, & per instrumenta sua: & proinde neganda est illa consequentia: Fides operatur per Charitatem: Ergo Charitas est forma Fidei: nec minus inepta est illa altera consequentia. Fides sine operibus Charitatis est mortua: Ergo Charitas est forma Fidei: si enim illa illatio bona esset, sequeretur, caput aut. cor hominis. esse eius formam, idque quia homo sine capite aut corde, vivere: non potest.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 22