Articulus 21
Articulus 21
An et quatenus fides ad voluntatem per¬ tineat.
VAVtielmus Estius, in Zib. 2. Sent. Dist. 22. dicit, fidem partim intellectus esse, partim voluntatis: intellectus quidem tanquam subiecti & propriae potentiae: ipsum namque credere, seu assentiri, est actus cognitinae partis: voluntatis vero, quia ab ea dependet tanquam ab imperante, & consentiente principio: Cum enim (inquit) humanae menti proprium sit ratione discutere, & exuminare sitne rebus propositis assentiendum an non: ea vero quae ad religionem pertinent talia fere sint, quae rationis examen non admittant, utpote qudicio humanae sapientiae ut plurimum improbabilia, ut docet Apost. I. ad Cor. Cap. I. VersT&. profecto vel nunquam, vel raro intellectus noster rebus hiqusmodi acquiesceret nisi voluntatis imperio & inclinatione in assensum duceretur, & ut Apost. loquitur, 2. Cor. Cap. Io in captivitatem redigeretur, in obsequium seu obedientiam Christi. Necessaria est igitur intellectui in credendo haec benigna voluntatis inclinatio, ium ut ad eas rationes se conpertat, quae fidem gignant, aiutriantque, vel saltem ostendant id quod creditur non esse absurdum, tum ut eas reficiat, quae assensum impedire, aut remorari possunt, unde de Abrahamo dicitur, Rom. 4. quod non considera vit corpus suum emoriuum, &c. Est igitur assensus fidei ex consequenti etiam. voluntatis actus, nimirum a voluntate imperatus, tum quoad eius initium, tum quoad eius continuationem. Hactenus Esthius.
a Dauiel Tilenus, Syntag. part. 2. Disp. Ao. dicit, salpificam fidem esse subiectixe in solo intellectu, Eεgνηλκῶς vero seu effectire pertinere ad voluntatem, quatenus eam mones & adficit: quemadmodum scientia qua bonum a malo, internoscimus, subiectine inest menti, voluntati effectipe cum imperat aut elicit actiones, quas ratio dictat. Haec sententia differt ab opinione Esthit, quia non refert fidem ad voluntatem ratione originis suae, sed rationo fructus quem ex directione fidei capit voluntas, nam illuminationem fidei in mente sequitur renovatio & emollitio voluntatis.
S David Pareus, in Lib. I. de lustificatione, Cap. 6. dicit, Fidem non solum effectire, sed etiam subiective esse in voluntate, saltem quoad postremum eius actum, videlicet fiduciam: quam vis enim notitia & assensus sint in solo intellectu, Aducia tamen ex, eius sententia formaliter est in voluntate, tanquam in subiecto. ae Proposita iam sententiarum varietate, meam mentem assertionibus aliquot proponam. Prima sit haec: Non est anxie litigandum de subiecto fidei: sive enim dicamus eam esse in intellectu, sive in voluntate, tanquam in subiecto, nihil detrimenti capiet nostra sententia, quae asserit fiduciam specialis misericordiae esse fidei actum. Dicet aliquis: Bellarminus ex eo colligit fiduciam non esse fidei actum, quod fiducia ad voluntatem, fides ad intellectum pertineat. Respond. Bellarminum asserere quidem, sed nondum probasse fiduciam esse voluntatis actum. vide Art. I2
S Secunda assert. Fides est in solo intellectu proprie, subiective, & respectu suae essentiae, ut loquitur Tilenus. Ratio huius assertionis est, quia non solum notitia, & assensus, sed etiam fiducia in intellectu existit: ut probatum est Art. I9. & per consequens tota fides est in intellectu.
& Tertia assert. Quamvis fides in solo intellectu tanquam in subiecto existat, non est ideo putandum, fidei habitum esse speculativum, & quasi otiosum, tum quia eius finis est τ eeξiς, nam per charitatem operatur, S. Gal. vers. otum quia ad voluntatem variis modis pertinet, licet proprie & subiective in eam non existat. Atque hinc est, quod fides in S. Scriptura. saepe cordi attribuatur, ut Rom. Io. Versi 9. & Io. "Si tu credideris in cordetuo", &c. &, "Corde creditur ad iustitiam", &c.
Quart. assert. Fides ad voluntatem pertinet, primo ratione originis, secundo ratione actus annexi, tertio ratione fructuum, qui ex fide in voluntate nascuntur: pertinet ad eam ratione originis, quia intellectus noster pia voluntatis inclinatione, & imperio, ad assentiendum movetur, & in captivitatem redigitur: unde assensus fidei appellari, solet actus imperatus a voluntate, item denominari solet voluntarius & liber actus, videlicet quia dependet a principio libere agente, h. ea voluntate: atque hinc est quod dixit Augustinus, nem inem credere nisi volentem: pertinet etiam fides ad voluntatem ratione actus annexi & concomitantis: nam eo ipso instanti, quo fides in intellectu assentitur Euangelicis promissionibus, easque certo & stabili qudicio sibi applicat, voluntas ardenti amore gratiam & favorem Dei amplectitur: denique pertinet ad eam ratione fructuum & operationum, quia (ut dictum est) illuminationem fidei in mente sequitur sanctificatio & emollitio voluntatis.
On this page