Text List

Articulus 23

Articulus 23

An Religio sit virtus Theologica a Fide distincta.s

ART. XXIII An Religio sit virtus Theologica a Fide distincta.

TAHomas Aquinas, secundam secundae, Quae¬ stione SI. Art. I. de Religione disserens, triplicem affert eius notationem, seu Aῶάον ἐνoματα. Prima est, qua Religio a Relegendo dicitur, quod illi qui sunt religiosi saepius ea retractent, & quasi relegaut, quae ad di vinum cultum pertinent. Secunda est, quam religio dicitur a Ngeligendo, quod Deum reeligere debeamus, quem amiseramus negligentes. Tertia est, quam religio derivatura Religando, quod ea nos neliget, seu denuo coninngat Deo omnipotenti. sive autem ( inquit Thomas) religio dicatur a frequenti relectione, sive ex iterata electione eius quod negligenter amissum est, sive a religatione, religio proprie importat ordinem ad Deum: ipse enim est cui principaliter alligari debemus, tanquam indeficienti pfincipio, ad quem etiam nostra electio assidue dirigi debet, sicut in ultimum fiuem quem etiam hegligenter peccando amittimus, & cnedendo ac fidem protestando recuperare debemus. Haec D. Thomas.

2 Religio a 8. Thoma sic definitur, Religio est, quae Deo debitum cultum offert: &Xanchio sic explicatur, Est virtus posita in vero veri Dei cultu, tum externo, tum vero maxime interno: a Polano sic describitur, Religio est virtus animis nostris a Deo per Spiritum sanctum indita seu infusa, quam religiosi & pii effecti Deum recte agnoscimus & colimus, id est, ex ipsius voluntate in scriptis Propheticis & Apostolicis repelata. A Tileno denique hac descriptione explicatur, Religio est Ceremoniarum & Rituum a Deo praescriptorum obserratio. Haec descriptio Tileni in hoc differt a praecedentibus, quod non satis amplum obsectum religioni assignet: dicit enim, eam versari. circa ritus & ceremonias a Deo praescriptos: cum tamen certum sit, religionem praecipue versari circa cultum internum.

S Bellarminus, Tom. I. contropers. S. contropersi generali, Zib. 2. Cap. 2. sic definit Religionem: Religio est status hominum, ad porfectionem Christianam tendentium, per paupertatis, continentiae, & obedientiae vota: sed huec definitio valde inepta est: nam ut dicit D. Thomas secundam secundae quaest. S4. Art. XReligio est virtus quaedam seu habitus mentis, & proinde non recte dicitur status hominum, &c.

A Ex tribus primis descriptionibus Reli¬ gionis patet, eam esse rectam rationem colende Deum, seu habitum directivum earum actionum, quibus Deum colimus & veneramur. cum enim natura nostra corrupta, prona sit ad concipiendum erroneas opiniones de Deo, & sectandum falsas rationes eum colendi: noster cultus Deo gratus & acceptus esse non potest, nisi praediti simus habitu aliquo dicectivo, cuius beneficio Deum recte agnoscamus, & colamus.

s Quaeri solet, utrum hic directivus, habitus sit virtus moralis, an vero Theologica. &. Thomas, secundam secundae quaest. SI. Artic.S. dicit, Religionem esse virtutem moralem, & eius opinionem amplectitur Daniel Tlenus part. I. Sntag. disp. 44. Thes. 9. Contra vero Zanchius, Tom. 4. Cap. I2. in explicatione Thes. I. Polanus sontag. Lib. 9. Cap. I. & alu, dicunt Religionem esse virtutem a Deo per Spiritum suum animis nostris inditam seu infusam, & proinde Theologicis virtutibus annumerandam: morales enim seu Ethicae virtutes a Deo non infunduntur, sed crebra. bonarum actionum iteratione acquiruntur.

o Huius quaestionis determinationem tribus assertionibus proponam: & deinde soluam duo praecipua argumenta, quae afferri possunt. in contrarium. Prima assertio sit haec¬ Virtus illa cuius beneficio Deum, recte agnoscio mus, & colimus, non potest naturae viribus acquiri, sed a Deo immediato infunditur: hoc autem probatur manifeste, quia, ut docet ipse Tilenus disp. 2. quae est de origine S. Scripturae, lux naturae non sufficit ad Deum recte cognoscendum, multo minus ad eum rite colendum: & proinde opus est habitum quodam supernaturali, qui regulativus & directivus sit venerationis nostrae.

V Secunda assertio: Religio non est virtus a Fide re distincta: nam Fidei competit definitio religionis. Hoc autem sic ostenditur: Fides est habitus directivus & regulativus nostrae adorationis, quam Deum adoramus, & colimus: Ergo Fides est religio. Ratio antecedentis est, quia per Fidem novimus quis cultus Deos gratus sit, & quomodo ille cultus Deo sit exhibendus,

S Tert. assert. Notitia voluntatis divinae, quam ex verbo Dei habemus, duobus modis considerari potest: primo, quatenus est notitia, aut assensus nitens Dei testimonio in verbo suo: secundo, quatenus est notitia directina, seu regulatia pa actionum nostrararum quibus Deum colimus: haec notitia priori modo considerata appellatur sides, at quatenus posteriori modo consideratur, appellatur religio, & proinde fides non re, sed sola ratione a religione differt. 9 Contra hanc sententiam obiicitur primos Religionem non esse virrutem Theologicam, quia Theogicae virtutis obiectum est ipse Deus, at obiectum religionis est cultus Dei, vel ut alii loquuntur, id quod Deo offertur: vid, sacrificia, ieiunia, preces. Primo resp. virtutes Theologicas non tam ex obiecto suo, quam ex origine aestimandas esse: illae enim virtutes dicendae sunt infusae, seu Theologicae, quae nostro labore & industria acquiri non possunt, sed a Deo immediate infunduntur. Secundo resp. Religionem quatenus est a parte rei eadem cum fide, pio obiecto habere ipsum Deum: nam fidei obiectum, ut omnes fatentur, est ipse Deus.

Io Secund. ob. Religionem non esse virtutem supernaturalem, quia ex humanae rationis dictamine ortum habet: nam numen aliquo modo colendum esse (inquit Tilenus) omnium etium efferatissimarum gentium consensu & more receptum est. Resp. Religionem non esse generalem notitiam quam noximus numen esse aliquo modo colendum, sed distinctam notitiam quam novimus Deum hoc particulari modo esse colendums hoc est, hunc cultum & non alium esse Deo gratum, & acceptum: haec autem notitia non potest ex humanae rationis dictamine ortum habere, ut cuivis manifestum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 23