Quaestio 1
Quaestio 1
Uidetur quod non. Primo sic. Quia secundum Hylarium. Natura et res nature non sunt idem sed essentia est natura: perso na vero res nature: ergo etc.
¶ Tertio sic. Absolutum et respectiuum non sunt idem. Sed essentia est quid absolutum: persona vero relatiua: et go etc.
¶ In ista questione est videndum quomodo essentia est in persona et econuerso. Et potest statim expediri: quia essentia est in persona sicut natura in supposita dans sibi formaliter esse deum persona vero in essentia sicut suppositum in natura
¶ Secundo videndum esset et probandum quod essentia et persona sunt idem realiter: sed istud potest probari conformiter sicut probatum est supra de relatione et essentia / et aliquibus viis sicut probatum est de perso na: ideo dimitto.
¶ Tertio videndum est dee distinctione formali istorum vel identitate adinuicem. Circa quod notandum est quod si identitas fundetur in essentia et terminetur ad personam: sic sunt idem formaliter. Est sentia enim est formaliter eadem persone: quia includitur in suo conceptu quidditatiuo. Si vero identitas intelligatur fundari in persona et terminari ad essentiam. Sic dico quod non sunt idem formaliter: quia persona non est de conceptu essentie: quia persona includit relationem que est extra conceptum quidditatiuum essentie si cut dictum est supra. Et ita ( non identitate presupposita ) dico quod non habent identitatem adequationis secundum rem: quia essentia adequat sibi realiter omnes perso nas tres: non autem vna persona adequat sibi secundi rem essentiam ipsam: sed essentia excedendo personam extendit se ad alias. Aliter enim esset possibile in diuinis nisi vnam esse personam: habent etiam non identitatem adequationis secundum predicationem: quia de quocumque predicatur persona et essentia et non econuerso. Essentia enim de qualibet persona et relatione predicatur: non sic prsona aliqua vt patet.
¶ Si dicas contra predicta quod nec proprietas est eadem formaliter cum persona nec essentia: quia tunc iste essent vere perse primo modo. Pater est paternitas / et pater est esentia: sicut ista homo est anima / et huiusmodi: quod est falsum. Dico quod non sequitur propter diuersum mondum significandi concretiue et abstractiue / sicut licet animalitas et rationalitas sint eedem homini per se primo modo: quia includitur in suo conceptu quidditatiuo: non tamen est ista vera per se primo. Homo est animalitas vel rationalitas. Sed si in concreto significentur et modo conuenienti tunc est predicatio per se primo modo: vt pater est deus. Pater est suppositum relatiuum et huiusmodi: sicut ista est etiam in primo modo. Homo est animal / homo est rationalis etc. Sic ad istud.
¶ Ad primum principale dicitur quod Hylarius dicit hoc non asserendo: sed inserendo contra hereticos quasi inconueniens in diuinis. Aliter dicitur quod Hylarius dicit pro tanto: quia suppositum in creaturis addit supra naturam differentiam indiudualem / que non transit in naturam ratione infinitatis quia in creatura nihil est infinitum: in deo non sic. Et ideo dictum Hylarii verum est in creaturis. Uel dico quod natura et suppositum non sunt totaliter idem exnatura rei: licet realiter sint eadem: vt dictum est
On this page