Caput 78
Caput 78
De institutione praedictorum
Viso quid praedicta signiflcent, de eorum institutionibus subsequenter agamus, et primo de Quadragesima. In primig ergo videndum est quare vocetur Quadragesima, cum potius dici eberet decima, quod sit dierum decima. Verum boc ita factum est ex consuetudine ethnicorum sive gentilium. Quemadmodum enim Hebraii ex omnibus suis bonis decimam partem dabant, ita gentiles quadragesimam, et tales reditus vocabant quadragesimam, vel decimam. Juxta similitudinem igitur regii fisci vel telonei, aut Romanae exactionis dierum decimam, quam Deo persolvimus , quadragesimam appellamus. Tametsi quidem non habeat nisi triginta et sex dies de decima, et incipiat quadragesima, ut dictum est, Dominica qua cantatur Invocavit me. Sed quia Christus jejunavit quadraginta diebus, et nos debemus esse illius imitatores, additi sunt quatuor dies, ut similiter quadraginta dies jejunemus. Atque etiam ideo quadraginta dies jejunamus, ut diebus ilis quadraginta a Pascha usque ad Ascensionem quos in laetitia acturi sumus, non excedamus, quin Christum caput nostrum ad caelos consequi valeamus. Similiter sentiendum est de Quinquagesima. Cum enim clerici considerabant se praecedere populum ordine, rati sunt gequum esse, ut et sanctitate praeirent. Quare duos dies addiderunt et, a die Dominica ante Invocarit me, incipiunt jejunare. Atque ita instituta est Quinquagesima. Vel ideo etiam quinquaginta dies in poenitentiam ducimus, ut peractis quinquaginta diebus laetitiae post Pascha, ipso die Pentecostes digni habeamur qui Spiritus sancti gratiam suscipiamus. Verum Septuagesimae institutio hujusmodi sumpsit initium : Melchiades papa et S. Sylvester statuerunt ut bis quoque Sabbato comederetur, ne propter abstinentiam et afflictionem carnis quam sustinuerant sexta feria, quae omni tempore jejunabatur, et adhuc debet ab omnibus jejunari, natura debilitaretur. In redemptionem ergo Sabbatorum illius temporis, addiderunt unam septimanam, et sic instituta est Sexagesima, quae tantum protenditur usque ad quartam feriam post Pascha. Sic quoque aliam habet originem Septuagesima. Nam cum propter venerationem diei Ascensionis, in qua natura nostra coelos ascendit exaltata vel ultra choros angelorum, statutum est a sanctis Patribus, ut quinta feria semper celebris haberetur. Sed cum nos cadem die nostra melius procuramus, factum est ut illam diem secundum antiquam consuetudinem solemniter non observemus. Pro illis ergo rursus unam septimanam Sexagesimae addiderunt, incipientes jejunare a Circumdederunt me. Atque ita instituta est Septuagesima, quae, ut dictum est, usque ad Sabbatum post Paschoa protenditur.
On this page